| At enim Sulla legem tulit. Vt nihil de illo tempore, | 95.6 |
| nihil de calamitate rei publicae querar, hoc tibi respondeo, | |
| ascripsisse eundem Sullam in eadem lege: 'si qvid ivs | |
| non esset rogarier, eivs ea lege nihilvm rogatvm.' | |
| Quid est quod ius non sit, quod populus iubere aut vetare | 10 |
| non possit? Vt ne longius abeam, declarat ista ascriptio | |
| esse aliquid; nam, nisi esset, hoc in omnibus legibus non | |
| ascriberetur. Sed quaero <de> te, putesne, si populus iusserit | 96.1 |
| me tuum aut te meum servum esse, id iussum ratum atque | |
| firmum futurum. Perspicis hoc nihil esse et fateris; qua | |
| in re primum illud concedis, non quicquid populus iusserit, | |
| ratum esse oportere; deinde nihil rationis adfers quam ob | 5 |
| rem, si libertas adimi nullo modo possit, civitas possit. | |
| Nam et eodem modo de utraque re traditum nobis est, | |
| et, si semel civitas adimi potest, retineri libertas non potest. | |
| Qui enim potest iure Quiritium liber esse is qui in numero | |
| Quiritium non est? Atque ego hanc adulescentulus causam | 97.1 |
| cum agerem contra hominem disertissimum nostrae civita- | |
| tis, <C.> Cottam, probavi. Cum Arretinae mulieris libertatem | |
| defenderem et Cotta xviris religionem iniecisset non | |
| posse nostrum sacramentum iustum iudicari, quod Arretinis | 5 |
| adempta civitas esset, et ego vehementius contendissem | |
| civitatem adimi non posse, xviri prima actione non iudi- | |
| caverunt; postea re quaesita et deliberata sacramentum | |
| nostrum iustum iudicaverunt. Atque hoc et contra dicente | |
| Cotta et Sulla vivo iudicatum est. Iam vero in ceteris | 10 |
| rebus ut omnes qui in eadem causa sunt et lege agant et | |
| suum ius persequantur, et omni iure civili sine cuiusquam | |
| aut magistratus aut iudicis aut periti hominis aut imperiti | |
| dubitatione utantur, quid ego commemorem? Dubium esse | |
| nemini vestrum certo <scio>. | 15 |