| Quaeri hoc solere me non praeterit—ut ex me ea quae | 98.1 |
| tibi in mentem non veniunt audias—quem ad modum, | |
| si civitas adimi non possit, in colonias Latinas saepe nostri | |
| cives profecti sint. Aut sua voluntate aut legis multa pro- | |
| fecti sunt; quam multam si sufferre voluissent, manere in | 5 |
| civitate potuissent. Quid? quem pater patratus dedidit | |
| aut suus pater populusve vendidit, quo is iure amittit | |
| civitatem? Vt religione civitas solvatur civis Romanus | |
| deditur; qui cum est acceptus, est eorum quibus est | |
| deditus; si non accipiunt, <ut> Mancinum Numantini, retinet | 10 |
| integram causam et ius civitatis. Si pater vendidit eum | |
| quem in suam potestatem susceperat, ex potestate dimittit. | |
| Iam populus cum eum vendit qui miles factus non est, non | 99.1 |
| adimit ei libertatem, sed iudicat non esse eum liberum qui, | |
| ut liber sit, adire periculum noluit; cum autem incensum | |
| vendit, hoc iudicat, cum ei qui in servitute iusta fuerunt | |
| censu liberentur, eum qui, cum liber esset, censeri noluerit, | 5 |
| ipsum sibi libertatem abiudicavisse. Quod si maxime hisce | |
| rebus adimi libertas aut civitas potest, non intellegunt qui | |
| haec commemorant, si per has rationes maiores adimi posse | |
| voluerunt, alio modo noluisse? Nam ut haec ex iure civili | 100.1 |
| proferunt, sic adferant velim quibus lege aut rogatione | |
| civitas aut libertas erepta sit. Nam quod ad exsilium | |
| attinet, perspicue intellegi potest quale sit. Exsilium enim | |
| non supplicium est, sed perfugium portusque supplici. | 5 |
| Nam quia volunt poenam aliquam subterfugere aut calami- | |
| tatem, eo solum vertunt, hoc est sedem ac locum mutant. | |
| Itaque nulla in lege nostra reperietur, <ut> apud ceteras | |
| civitates, maleficium ullum exsilio esse multatum; sed cum | |
| homines vincula, neces ignominiasque vitant, quae sunt | 10 |
| legibus constitutae, confugiunt quasi ad aram in exsilium. | |
| Qui si in civitate legis vim subire vellent, non prius | |
| civitatem quam vitam amitterent; quia nolunt, non adi- | |
| mitur eis civitas, sed ab eis relinquitur atque deponitur. | |
| Nam, cum ex nostro iure duarum civitatum nemo esse | 15 |
| possit, tum amittitur haec civitas denique, cum is qui pro- | |
| fugit receptus est in exsilium, hoc est in aliam civitatem. |