| Non me praeterit, recuperatores, tametsi de hoc iure | 101.1 |
| permulta praetereo, tamen me longius esse prolapsum | |
| quam ratio vestri iudici postularit. Verum id feci, non | |
| quo vos hanc in hac causa defensionem desiderare arbi- | |
| trarer, sed ut omnes intellegerent nec ademptam cuiquam | 5 |
| civitatem esse neque adimi posse. Hoc cum eos scire | |
| volui quibus Sulla voluit iniuriam facere, tum omnis ceteros | |
| novos veteresque civis. Neque enim ratio adferri potest | |
| cur, si cuiquam novo civi potuerit adimi civitas, non | |
| omnibus patriciis, omnibus antiquissimis civibus possit. | 10 |
| Nam ad hanc quidem causam nihil hoc pertinuisse primum | 102.1 |
| ex eo intellegi potest quod vos <ea> de re iudicare non | |
| debetis; deinde quod Sulla ipse ita tulit de civitate ut | |
| non sustulerit horum nexa atque hereditates. Iubet enim | |
| eodem iure esse quo fuerint Ariminenses; quos quis ignorat | 5 |
| duodecim coloniarum fuisse et a civibus Romanis heredi- | |
| tates capere potuisse? Quod si adimi civitas A. Caecinae | |
| lege potuisset, magis illam rationem tamen omnes boni | |
| quaereremus, quem ad modum spectatissimum pudentis- | |
| simumque hominem, summo consilio, summa virtute, | 10 |
| summa auctoritate domestica praeditum, levatum iniuria | |
| civem retinere possemus, quam uti nunc, cum de iure | |
| civitatis nihil potuerit deperdere, quisquam exsistat nisi tui, | |
| Sexte, similis et stultitia et impudentia qui huic civitatem | |
| ademptam esse dicat. Qui quoniam, recuperatores, suum | 103.1 |
| ius non deseruit neque quicquam illius audaciae petu- | |
| lantiaeque concessit, de reliquo iam communem causam | |
| populique <Romani> ius in vestra fide ac religione deponit. | |
| Is homo est, ita se probatum vobis vestrique similibus | 5 |
| semper voluit ut id non minus in hac causa laborarit ne | |
| inique contendere aliquid quam ne dissolute relinquere | |
| videretur, nec minus vereretur ne contemnere Aebutium | |
| quam ne ab eo contemptus esse existimaretur. |