| Quapropter, si quid extra iudicium est quod homini | 104.1 |
| tribuendum sit, habetis hominem singulari pudore, virtute | |
| cognita et spectata fide, amplissimo totius Etruriae nomine, | |
| in utraque fortuna cognitum multis signis et virtutis et | |
| humanitatis. Si quid in contraria parte in homine offen- | 5 |
| dendum est, habetis eum, ut nihil dicam amplius, qui | |
| se homines coegisse fateatur. Sin hominibus remotis de | |
| causa quaeritis, cum iudicium de vi sit, is qui arguitur | |
| vim se hominibus armatis fecisse fateatur, verbo se, non | |
| aequitate, defendere conetur, id quoque ei verbum ipsum | 10 |
| ereptum esse videatis, auctoritatem sapientissimorum homi- | |
| num facere nobiscum, in iudicium non venire utrum | |
| A. Caecina possederit necne, tamen doceri possedisse; | |
| multo etiam minus quaeri A. Caecinae fundus sit necne, | |
| me tamen id ipsum docuisse, fundum esse Caecinae: cum | 15 |
| haec ita sint, statuite quid vos tempora rei publicae de | |
| armatis hominibus, quid illius confessio de vi, quid nostra | |
| decisio de aequitate, quid ratio interdicti de iure admoneat | |
| ut iudicetis. |