| DE IMPERIO CN. POMPEI AD | |
| QVIRITES | |
| ORATIO | |
| Quamquam mihi semper frequens conspectus vester | 1.1 |
| multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplis- | |
| simus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen | |
| hoc aditu laudis qui semper optimo cuique maxime patuit | |
| non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab | 5 |
| ineunte aetate susceptae prohibuerunt. Nam cum antea | |
| nondum huius auctoritatem loci attingere auderem statue- | |
| remque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum in- | |
| dustria adferri oportere, omne meum tempus amicorum | |
| temporibus transmittendum putavi. Ita neque hic locus | 2.1 |
| vacuus fuit umquam ab eis qui vestram causam defenderent | |
| et meus labor in privatorum periculis caste integreque | |
| versatus ex vestro iudicio fructum est amplissimum con- | |
| secutus. Nam cum propter dilationem comitiorum ter | 5 |
| praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile | |
| intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis et quid aliis | |
| praescriberetis. Nunc cum et auctoritatis in me tantum | |
| sit quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad | |
| agendum facultatis tantum quantum homini vigilanti ex | 10 |
| forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, | |
| certe et, si quid auctoritatis in me est, apud eos utar qui | |
| eam mihi dederunt et, si quid in dicendo consequi possum, | |
| eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo | |
| iudicio tribuendum esse duxerunt. Atque illud in primis | 3.1 |
| mihi laetandum iure esse video quod in hac insolita mihi | |
| ex hoc loco ratione dicendi causa talis oblata est in qua | |
| oratio deesse nemini possit. Dicendum est enim de Cn. | |
| Pompei singulari eximiaque virtute; huius autem orationis | 5 |
| difficilius est exitum quam principium invenire. Ita mihi | |
| non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est. |