| Atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis | 4.1 |
| causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vecti- | |
| galibus atque sociis a duobus potentissimis adfertur regibus, | |
| Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus | |
| occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbi- | 5 |
| tratur. Equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur | |
| ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in | |
| vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro | |
| necessitudine quae mihi est cum illo ordine causam rei | |
| publicae periculaque rerum suarum detulerunt, Bithyniae | 5.1 |
| quae nunc vestra provincia est vicos exustos esse compluris, | |
| regnum Ariobarzanis quod finitimum est vestris vectigalibus | |
| totum esse in hostium potestate; L. Lucullum magnis rebus | |
| gestis ab eo bello discedere; huic qui successerit, non satis | 5 |
| esse paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab | |
| omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci | |
| atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, prae- | |
| terea neminem. | |
| Causa quae sit videtis; nunc quid agendum sit ipsi | 6.1 |
| considerate. Primum mihi videtur de genere belli, deinde | |
| de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicen- | |
| dum. Genus est eius belli quod maxime vestros animos | |
| excitare atque inflammare ad persequendi studium debeat. | 5 |
| In quo agitur populi Romani gloria quae vobis a maioribus | |
| cum magna in omnibus rebus tum summa in re militari | |
| tradita est; agitur salus sociorum atque amicorum pro qua | |
| multa maiores vestri magna et gravia bella gesserunt; agun- | |
| tur certissima populi Romani vectigalia et maxima quibus | 10 |
| amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis; | |
| aguntur bona multorum civium quibus est a vobis et ipsorum | |
| causa et rei publicae consulendum. Et quoniam semper | 7.1 |
| appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis | |
| fuistis, delenda vobis est illa macula Mithridatico bello | |
| superiore concepta quae penitus iam insedit ac nimis inve- | |
| teravit in populi Romani nomine, quod is qui uno die tota | 5 |
| in Asia tot in civitatibus uno nuntio atque una significatione | |
| <omnis> civis Romanos necandos trucidandosque curavit, non | |
| modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere suscepit | |
| sed ab illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat, | |
| et ita regnat ut se non Ponti neque Cappadociae latebris oc- | 10 |
| cultare velit sed emergere ex patrio regno atque in vestris | |
| vectigalibus, hoc est in Asiae luce, versari. Etenim adhuc | 8.1 |
| ita nostri cum illo rege contenderunt imperatores ut ab illo | |
| insignia victoriae, non victoriam reportarent. Triumphavit | |
| L. Sulla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo for- | |
| tissimi viri et summi imperatores, sed ita triumpharunt ut | 5 |
| ille pulsus superatusque regnaret. Verum tamen illis im- | |
| peratoribus laus est tribuenda quod egerunt, venia danda | |
| quod reliquerunt, propterea quod ab eo bello Sullam in | |
| Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit. |