| Mithridates autem omne reliquum tempus non ad ob- | 9.1 |
| livionem veteris belli sed ad comparationem novi contulit. | |
| Qui postea, cum maximas aedificasset ornassetque classis | |
| exercitusque permagnos quibuscumque ex gentibus potuisset | |
| comparasset et se Bosphoranis, finitimis suis, bellum inferre | 5 |
| simularet, usque in Hispaniam legatos ac litteras misit ad | |
| eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum | |
| duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno | |
| consilio a binis hostium copiis bellum terra marique gere- | |
| retur, vos ancipiti contentione districti de imperio dimi- | 10 |
| caretis. Sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae | 10.1 |
| atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris | |
| habebat, Cn. Pompei divino consilio ac singulari virtute | |
| depulsum est; in altera parte ita res ab L. Lucullo, summo | |
| viro, est administrata ut initia illa rerum gestarum magna | 5 |
| atque praeclara non felicitati eius sed virtuti, haec autem | |
| extrema quae nuper acciderunt non culpae sed fortunae | |
| tribuenda esse videantur. Sed de Lucullo dicam alio loco, | |
| et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta | |
| oratione mea neque falsa adficta esse videatur; de vestri | 11.1 |
| imperi dignitate atque gloria, quoniam is est exorsus ora- | |
| tionis meae, videte quem vobis animum suscipiendum | |
| putetis. | |
| Maiores nostri saepe pro mercatoribus aut naviculariis | 5 |
| nostris iniuriosius tractatis bella gesserunt; vos tot milibus | |
| civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis | |
| quo tandem animo esse debetis? Legati quod erant appel- | |
| lati superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae | |
| lumen exstinctum esse voluerunt; vos eum regem inultum | 10 |
| esse patiemini qui legatum populi Romani consularem | |
| vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum | |
| necavit? Illi libertatem imminutam civium Romanorum | |
| non tulerunt; vos ereptam vitam neglegetis? Ius legationis | |
| verbo violatum illi persecuti sunt; vos legatum omni sup- | 15 |
| plicio interfectum relinquetis? Videte ne, ut illis pulcher- | 12.1 |
| rimum fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis | |
| turpissimum sit id quod accepistis tueri et conservare non | |
| posse. |