| Quid? quod salus sociorum summum in periculum ac | 12.5 |
| discrimen vocatur, quo id tandem animo ferre debetis? | |
| Regno est expulsus Ariobarzanes rex, socius populi Romani | |
| atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum | |
| vobis inimicissimi sed etiam vestris sociis atque amicis; | |
| civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia vestrum | 10 |
| auxilium exspectare propter periculi magnitudinem co- | |
| guntur; imperatorem a vobis certum deposcere, cum | |
| praesertim vos alium miseritis, neque audent neque id se | |
| facere sine summo periculo posse arbitrantur. Vident enim | 13.1 |
| et sentiunt hoc idem quod vos, unum virum esse in quo | |
| summa sint omnia, et eum propter esse, quo etiam carent | |
| aegrius; cuius adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad | |
| maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos | 5 |
| esse intellegunt ac retardatos. Hi vos, quoniam libere loqui | |
| non licet, taciti rogant ut se quoque dignos existimetis | |
| quorum salutem tali viro commendetis, atque hoc etiam | |
| magis quod ceteras in provincias eius modi homines cum | |
| imperio mittimus ut, etiam si ab hoste defendant, tamen | 10 |
| ipsorum adventus in urbis sociorum non multum ab hostili | |
| expugnatione differant, hunc audiebant antea, nunc prae- | |
| sentem vident tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta | |
| humanitate ut ei beatissimi esse videantur apud quos ille | |
| diutissime commoretur. | 15 |
| Qua re si propter socios nulla ipsi iniuria lacessiti maiores | 14.1 |
| nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis, cum | |
| Poenis bella gesserunt, quanto vos studiosius convenit | |
| iniuriis provocatos sociorum salutem una cum imperi vestri | |
| dignitate defendere, praesertim cum de maximis vestris | 5 |
| vectigalibus agatur? Nam ceterarum provinciarum vecti- | |
| galia, Quirites, tanta sunt ut eis ad ipsas provincias tuendas | |
| vix contenti esse possimus, Asia vero tam opima est ac | |
| fertilis ut et ubertate agrorum et varietate fructuum et | |
| magnitudine pastionis et multitudine earum rerum quae | 10 |
| exportentur facile omnibus terris antecellat. Itaque haec | |
| vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis | |
| dignitatem retinere voltis, non modo a calamitate sed etiam | |
| a metu calamitatis est defendenda. Nam in ceteris rebus | 15.1 |
| cum venit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in | |
| vectigalibus non solum adventus mali sed etiam metus ipse | |
| adfert calamitatem. Nam cum hostium copiae non longe | |
| absunt, etiam si inruptio nulla facta est, tamen pecua relin- | 5 |
| quuntur, agri cultura deseritur, mercatorum navigatio con- | |
| quiescit. Ita neque ex portu neque ex decumis neque ex | |
| scriptura vectigal conservari potest; qua re saepe totius anni | |
| fructus uno rumore periculi atque uno belli terrore amittitur. | |
| Quo tandem igitur animo esse existimatis aut eos qui vecti- | 16.1 |
| galia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque exigunt, | |
| cum duo reges cum maximis copiis propter adsint, cum una | |
| excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal | |
| auferre possit, cum publicani familias maximas quas in | 5 |
| salinis habent, quas in agris, quas in portibus atque in cus- | |
| todiis magno periculo se habere arbitrentur? Putatisne vos | |
| illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis fructui sunt con- | |
| servaveritis non solum, ut ante dixi, calamitate sed etiam | |
| calamitatis formidine liberatos? | 10 |