| Ac ne illud quidem vobis neglegendum est quod mihi | 17.1 |
| ego extremum proposueram, cum essem de belli genere | |
| dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum | |
| pertinet; quorum vobis pro vestra sapientia, Quirites, ha- | |
| benda est ratio diligenter. Nam et publicani, homines | 5 |
| honestissimi atque ornatissimi, suas rationes et copias in | |
| illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res | |
| et fortunae vobis curae esse debent. Etenim, si vectigalia | |
| nervos esse rei publicae semper duximus, eum certe ordinem | |
| qui exercet illa firmamentum ceterorum ordinum recte esse | 10 |
| dicemus. Deinde ex ceteris ordinibus homines gnavi atque | 18.1 |
| industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absenti- | |
| bus consulere debetis, partim eorum in ea provincia pecu- | |
| nias magnas conlocatas habent. Est igitur humanitatis | |
| vestrae magnum numerum civium calamitate prohibere, | 5 |
| sapientiae videre multorum civium calamitatem a re publica | |
| seiunctam esse non posse. Etenim illud primum parvi | |
| refert, vos publicanis amissa vectigalia postea victoria reci- | |
| perare; neque enim isdem redimendi facultas erit propter | |
| calamitatem neque aliis voluntas propter timorem. Deinde | 19.1 |
| quod nos eadem Asia atque idem iste Mithridates initio | |
| belli Asiatici docuit, id quidem certe calamitate docti me- | |
| moria retinere debemus. Nam tum, cum in Asia magnas | |
| permulti res amiserunt, scimus Romae solutione impedita | 5 |
| fidem concidisse. Non enim possunt una in civitate multi | |
| rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem | |
| trahant calamitatem: a quo periculo prohibete rem publi- | |
| cam. Etenim—mihi credite id quod ipsi videtis—haec fides | |
| atque haec ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro | 10 |
| versatur, implicata est cum illis pecuniis Asiaticis et co- | |
| haeret; ruere illa non possunt ut haec non eodem labefacta | |
| motu concidant. Qua re videte num dubitandum vobis sit | |
| omni studio ad id bellum incumbere in quo gloria nominis | |
| vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunae pluri- | 15 |
| morum civium coniunctae cum re publica defendantur. |