| Quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine | 20.1 |
| pauca dicam. Potest enim hoc dici, belli genus esse ita | |
| necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit | |
| pertimescendum. In quo maxime laborandum est ne forte | |
| ea vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda | 5 |
| esse videantur. Atque ut omnes intellegant me L. Lucullo | |
| tantum impertire laudis quantum forti viro et sapienti homini | |
| et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas | |
| Mithridati copias omnibus rebus ornatas atque instructas | |
| fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam | 10 |
| Cyzicenorum oppressam esse ab ipso rege maxima multitu- | |
| dine et oppugnatam vehementissime; quam L. Lucullus | |
| virtute, adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis | |
| liberavit. Ab eodem imperatore classem magnam et orna- | 21.1 |
| tam quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio | |
| inflammata raperetur superatam esse atque depressam; | |
| magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas | |
| patefactumque nostris legionibus esse Pontum qui antea | 5 |
| populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen | |
| atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis omni- | |
| bus rebus ornata ac referta, ceterasque urbis Ponti et Cap- | |
| padociae permultas uno aditu adventuque esse captas; | |
| regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges | 10 |
| atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec | |
| omnia salvis populi Romani sociis atque integris vectigali- | |
| bus esse gesta. Satis opinor hoc esse laudis atque ita, | |
| Quirites, ut hoc vos intellegatis, a nullo istorum qui huic | |
| obtrectant legi atque causae L. Lucullum similiter ex hoc | 15 |
| loco esse laudatum. | |
| Requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita | 22.1 |
| sint, reliquum possit magnum esse bellum. Cognoscite, | |
| Quirites; non enim hoc sine causa quaeri videtur. Primum | |
| ex suo regno sic Mithridates profugit ut ex eodem Ponto | |
| Medea illa quondam fugisse dicitur, quam praedicant in | 5 |
| fuga fratris sui membra in eis locis qua se parens perseque- | |
| retur dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa maerorque | |
| patrius celeritatem consequendi retardaret. Sic Mithridates | |
| fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque | |
| rerum omnium quas et a maioribus acceperat et ipse bello | 10 |
| superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat | |
| in Ponto omnem reliquit. Haec dum nostri conligunt | |
| omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. Ita illum in | |
| persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit. Hunc in | 23.1 |
| illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffi- | |
| dentemque rebus suis confirmavit et adflictum erexit perdi- | |
| tumque recreavit. Cuius in regnum postea quam L. Lucul- | |
| lus cum exercitu venit, plures etiam gentes contra impera- | 5 |
| torem nostrum concitatae sunt. Erat enim metus iniectus | |
| eis nationibus quas numquam populus Romanus neque | |
| lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam | |
| alia gravis atque vehemens opinio quae per animos gentium | |
| barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi | 10 |
| diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum ad- | |
| ductum. Ita nationes multae atque magnae novo quodam | |
| terrore ac metu concitabantur. Noster autem exercitus, | |
| tametsi urbem ex Tigrani regno ceperat et proeliis usus erat | |
| secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio | 15 |
| suorum commovebatur. Hic iam plura non dicam; fuit | 24.1 |
| enim illud extremum ut ex eis locis a militibus nostris | |
| reditus magis maturus quam progressio longior quaereretur. | |
| Mithridates autem se et suam manum iam confirmarat eo- | |
| rum opera qui ad eum ex ipsius regno concesserant et magnis | 5 |
| adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur. | |
| Iam hoc fere sic fieri solere accepimus ut regum adflictae | |
| fortunae facile multorum opes adliciant ad misericordiam, | |
| maximeque eorum qui aut reges sunt aut vivunt in regno, | |
| ut eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur. | 10 |
| Itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis | 25.1 |
| numquam est ausus optare. Nam cum se in regnum | |
| suum recepisset, non fuit eo contentus quod ei praeter | |
| spem acciderat, ut illam postea quam pulsus erat terram | |
| umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque | 5 |
| victorem impetum fecit. Sinite hoc loco, Quirites, sicut | |
| poetae solent qui res Romanas scribunt, praeterire me no- | |
| stram calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad auris impera- | |
| toris non ex proelio nuntius sed ex sermone rumor adferret. | |
| Hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione L. | 26.1 |
| Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi | |
| fortasse potuisset, vestro iussu coactus qui imperi diuturni- | |
| tati modum statuendum vetere exemplo putavistis, partim | |
| militum qui iam stipendiis confectis erant dimisit, partim | 5 |
| <M'.> Glabrioni tradidit. Multa praetereo consulto; sed ea | |
| vos coniectura perspicite quantum illud bellum factum | |
| putetis quod coniungant reges potentissimi, renovent agitatae | |
| nationes, suscipiant integrae gentes, novus imperator noster | |
| accipiat vetere exercitu pulso. | 10 |