| Satis multa mihi verba fecisse videor qua re esset hoc | 27.1 |
| bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum. | |
| Restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis | |
| rebus praeficiendo dicendum esse videatur. Vtinam, Qui- | |
| rites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam | 5 |
| haberetis ut haec vobis deliberatio difficilis esset quemnam | |
| potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putare- | |
| tis! Nunc vero cum sit unus Cn. Pompeius qui non modo | |
| eorum hominum qui nunc sunt gloriam sed etiam antiqui- | |
| tatis memoriam virtute superarit, quae res est quae cuius- | 10 |
| quam animum in hac causa dubium facere possit? Ego | 28.1 |
| enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res | |
| inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctorita- | |
| tem, felicitatem. Quis igitur hoc homine scientior umquam | |
| aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque e pueritiae | 5 |
| disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad patris | |
| exercitum atque in militiae disciplinam profectus est, qui | |
| extrema pueritia miles in exercitu summi fuit imperatoris, | |
| ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator, qui | |
| saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico | 10 |
| concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, pluris | |
| provincias confecit quam alii concupiverunt, cuius adule- | |
| scentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed | |
| suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis, non | |
| stipendiis sed triumphis est erudita. Quod denique genus | 15 |
| esse belli potest in quo illum non exercuerit fortuna rei | |
| publicae? Civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense | |
| mixtum ex civibus atque ex bellicosissimis nationibus, | |
| servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum | |
| et hostium non solum gesta ab hoc uno sed etiam confecta | 20 |
| nullam rem esse declarant in usu positam militari quae | |
| huius viri scientiam fugere possit. |