| Iam vero virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par | 29.1 |
| inveniri? Quid est quod quisquam aut illo dignum aut | |
| vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre? Neque | |
| enim solae sunt virtutes imperatoriae quae volgo existi- | |
| mantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in | 5 |
| agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, | |
| quae tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis | |
| imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt. | |
| Testis est Italia quam ille ipse victor L. Sulla huius virtute | 30.1 |
| et subsidio confessus est liberatam; testis Sicilia quam | |
| multis undique cinctam periculis non terrore belli sed | |
| consili celeritate explicavit; testis Africa quae magnis op- | |
| pressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit; | 5 |
| testis Gallia per quam legionibus nostris iter in Hispaniam | |
| Gallorum internicione patefactum est; testis Hispania quae | |
| saepissime plurimos hostis ab hoc superatos prostratosque | |
| conspexit; testis iterum et saepius Italia quae, cum servili | |
| bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium | 10 |
| absente expetivit, quod bellum exspectatione eius attenuatum | |
| atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum. Testes | 31.1 |
| nunc vero iam omnes orae atque omnes terrae gentes | |
| nationes, maria denique omnia cum universa tum in singulis | |
| oris omnes sinus atque portus. Quis enim toto mari locus | |
| per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus | 5 |
| esset, aut tam fuit abditus ut lateret? Quis navigavit qui | |
| non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum | |
| aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? Hoc | |
| tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum | |
| atque dispersum quis umquam arbitraretur aut ab omnibus | 10 |
| imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno impera- | |
| tore confici posse? Quam provinciam tenuistis a praedoni- | 32.1 |
| bus liberam per hosce annos? quod vectigal vobis tutum | |
| fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus | |
| vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas, | |
| quam multas aut metu relictas aut a praedonibus captas | 5 |
| urbis esse sociorum? Sed quid ego longinqua commemoro? | |
| Fuit hoc quondam, fuit proprium populi Romani longe | |
| a domo bellare et propugnaculis imperi sociorum fortunas, | |
| non sua tecta defendere. Sociis ego vestris mare per hosce | |
| annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam | 10 |
| Brundisio nisi hieme summa transmiserint? Qui ad vos ab | |
| exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi | |
| Romani redempti sint? Mercatoribus mare tutum non | |
| fuisse dicam, cum duodecim secures in praedonum potesta- | |
| tem pervenerint? Cnidum aut Colophonem aut Samum, | 33.1 |
| nobilissimas urbis, innumerabilisque alias captas esse com- | |
| memorem, cum vestros portus atque eos portus quibus | |
| vitam ac spiritum ducitis in praedonum fuisse potestate | |
| sciatis? An vero ignoratis portum Caietae celeberrimum | 5 |
| et plenissimum navium inspectante praetore a praedonibus | |
| esse direptum, ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum | |
| praedonibus antea bellum gesserat a praedonibus esse sub- | |
| latos? Nam quid ego Ostiense incommodum atque illam | |
| labem atque ignominiam rei publicae querar, cum prope | 10 |
| inspectantibus vobis classis ea cui consul populi Romani | |
| praepositus esset a praedonibus capta atque depressa est? | |
| Pro di immortales! tantamne unius hominis incredibilis ac | |
| divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae | |
| potuit ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem | 15 |
| hostium videbatis, ei nunc nullam intra Oceani ostium | |
| praedonum navem esse audiatis? Atque haec qua celeri- | 34.1 |
| tate gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo | |
| praetereunda non sunt. Quis enim umquam aut obeundi | |
| negoti aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore | |
| tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter | 5 |
| Cn. Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? qui non- | |
| dum tempestivo ad navigandum mari Siciliam adiit, Africam | |
| exploravit, inde Sardiniam cum classe venit atque haec | |
| tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis | |
| classibusque munivit. Inde cum se in Italiam recepisset, | 35.1 |
| duabus Hispaniis et Gallia Transalpina praesidiis ac navibus | |
| confirmata, missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam | |
| omnemque Graeciam navibus Italiae duo maria maximis | |
| classibus firmissimisque praesidiis adornavit, ipse autem ut | 5 |
| Brundisio profectus est, undequinquagesimo die totam ad | |
| imperium populi Romani Ciliciam adiunxit; omnes qui | |
| ubique praedones fuerunt partim capti interfectique sunt, | |
| partim unius huius se imperio ac potestati dediderunt. | |
| Idem Cretensibus, cum ad eum usque in Pamphyliam | 10 |
| legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non | |
| ademit obsidesque imperavit. Ita tantum bellum, tam | |
| diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes | |
| gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema | |
| hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate con- | 15 |
| fecit. |