| Est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. | 36.1 |
| Quid? ceterae quas paulo ante commemorare coeperam | |
| quantae atque quam multae sunt! Non enim bellandi | |
| virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda | |
| est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comi- | 5 |
| tesque virtutis. Ac primum quanta innocentia debent esse | |
| imperatores, quanta deinde in omnibus rebus temperantia, | |
| quanta fide, quanta facilitate, quanto ingenio, quanta | |
| humanitate! quae breviter qualia sint in Cn. Pompeio con- | |
| sideremus. Summa enim sunt omnia, Quirites, sed ea | 10 |
| magis ex aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci | |
| atque intellegi possunt. Quem enim possumus imperatorem | 37.1 |
| ullo in numero putare cuius in exercitu centuriatus veneant | |
| atque venierint? Quid hunc hominem magnum aut amplum | |
| de re publica cogitare qui pecuniam ex aerario depromptam | |
| ad bellum administrandum aut propter cupiditatem pro- | 5 |
| vinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae | |
| in quaestu reliquerit? Vestra admurmuratio facit, Quirites, | |
| ut agnoscere videamini qui haec fecerint; ego autem nomino | |
| neminem; qua re irasci mihi nemo poterit nisi qui ante | |
| de se voluerit confiteri. Itaque propter hanc avaritiam | 10 |
| imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum sit, | |
| nostri exercitus adferant quis ignorat? Itinera quae per | 38.1 |
| hosce annos in Italia per agros atque oppida civium Ro- | |
| manorum nostri imperatores fecerint recordamini; tum | |
| facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. | |
| Vtrum pluris arbitramini per hosce annos militum vestrorum | 5 |
| armis hostium urbis an hibernis sociorum civitates esse | |
| deletas? Neque enim potest exercitum is continere im- | |
| perator qui se ipse non continet, neque severus esse in | |
| iudicando qui alios in se severos esse iudices non volt. | |
| Hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, cuius | 39.1 |
| legiones sic in Asiam pervenerint ut non modo manus tanti | |
| exercitus sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse | |
| dicatur? Iam vero quem ad modum milites hibernent | |
| cotidie sermones ac litterae perferuntur; non modo ut | 5 |
| sumptum faciat in militem nemini vis adfertur sed ne | |
| cupienti quidem quicquam permittitur. Hiemis enim non | |
| avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque ami- | |
| corum tectis esse voluerunt. Age vero, ceteris in rebus | 40.1 |
| quae sit temperantia considerate. Vnde illam tantam | |
| celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? | |
| Non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita | |
| quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in | 5 |
| ultimas terras pertulerunt, sed eae res quae ceteros remorari | |
| solent non retardarunt. Non avaritia ab instituto cursu ad | |
| praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non | |
| amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis ad cogni- | |
| tionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo | 10 |
| signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum | |
| quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda | |
| quidem existimavit. Itaque omnes nunc in eis locis Cn. | 41.1 |
| Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de | |
| caelo delapsum intuentur; nunc denique incipiunt credere | |
| fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod | |
| iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae pro- | 5 |
| ditum videbatur; nunc imperi vestri splendor illis gentibus | |
| lucem adferre coepit; nunc intellegunt non sine causa | |
| maiores suos tum cum ea temperantia magistratus habe- | |
| bamus servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. | |
| Iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae | 10 |
| querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is qui | |
| dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse | |
| videatur. Iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate | 42.1 |
| et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas impera- | |
| toria, vos, Quirites, hoc ipso ex loco saepe cognostis. Fidem | |
| vero eius quantam inter socios existimari putatis quam | |
| hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint? | 5 |
| Humanitate iam tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes | |
| magis virtutem eius pugnantes timuerint an mansuetudinem | |
| victi dilexerint. Et quisquam dubitabit quin huic hoc | |
| tantum bellum permittendum sit qui ad omnia nostrae | |
| memoriae bella conficienda divino quodam consilio natus | 10 |
| esse videatur? |