Reliquum est ut de felicitate quam praestare de se ipso
|
47.1
|
nemo potest, meminisse et commemorare de altero possumus,
|
|
sicut aequum est homines de potestate deorum, timide et
|
|
pauca dicamus. Ego enim sic existimo, Maximo, Marcello,
|
|
Scipioni, Mario ceterisque magnis imperatoribus non solum
|
5
|
propter virtutem sed etiam propter fortunam saepius im-
|
|
peria mandata atque exercitus esse commissos. Fuit enim
|
|
profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem
|
|
et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus
|
|
adiuncta fortuna. De huius autem hominis felicitate quo
|
10
|
de nunc agimus hac utar moderatione dicendi, non ut in
|
|
illius potestate fortunam positam esse dicam sed ut praete-
|
|
rita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis
|
|
immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur. Itaque
|
48.1
|
non sum praedicaturus quantas ille res domi militiae, terra
|
|
marique quantaque felicitate gesserit, ut eius semper volun-
|
|
tatibus non modo cives adsenserint, socii obtemperarint,
|
|
hostes oboedierint, sed etiam venti tempestatesque obse-
|
5
|
cundarint; hoc brevissime dicam, neminem umquam tam
|
|
impudentem fuisse qui ab dis immortalibus tot et tantas res
|
|
tacitus auderet optare quot et quantas di immortales ad
|
|
Cn. Pompeium detulerunt. Quod ut illi proprium ac per-
|
|
petuum sit, Quirites, cum communis salutis atque imperi
|
10
|
tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, et velle et optare
|
|
debetis.
|
|
Qua re cum et bellum sit ita necessarium ut neglegi non
|
49.1
|
possit, ita magnum ut accuratissime sit administrandum, et
|
|
cum ei imperatorem praeficere possitis in quo sit eximia
|
|
belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia
|
|
fortuna, dubitatis, Quirites, quin hoc tantum boni quod
|
5
|
vobis ab dis immortalibus oblatum et datum est in rem
|
|
publicam conservandam atque amplificandam conferatis?
|
|
Quod si Romae Cn. Pompeius privatus esset hoc tempore,
|
50.1
|
tamen ad tantum bellum is erat deligendus atque mittendus;
|
|
nunc cum ad ceteras summas utilitates haec quoque oppor-
|
|
tunitas adiungatur ut in eis ipsis locis adsit, ut habeat
|
|
exercitum, ut ab eis qui habent accipere statim possit, quid
|
5
|
exspectamus? aut cur non ducibus dis immortalibus eidem
|
|
cui cetera summa cum salute rei publicae commissa sunt
|
|
hoc quoque bellum regium commendamus?
|
|