At enim vir clarissimus, amantissimus rei publicae, vestris
|
51.1
|
beneficiis amplissimis adfectus, Q. Catulus, itemque summis
|
|
ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus,
|
|
Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. Quorum ego
|
|
auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et
|
5
|
valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi co-
|
|
gnostis auctoritates contrarias virorum fortissimorum et cla-
|
|
rissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione
|
|
exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius quod ea
|
|
omnia quae a me adhuc dicta sunt idem isti vera esse
|
10
|
concedunt, et necessarium bellum esse et magnum et in uno
|
|
Cn. Pompeio summa esse omnia. Quid igitur ait Horten-
|
52.1
|
sius? Si uni omnia tribuenda sint, dignissimum esse
|
|
Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere.
|
|
Obsolevit iam ista oratio re multo magis quam verbis
|
|
refutata. Nam tu idem, Q. Hortensi, multa pro tua summa
|
5
|
copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra
|
|
virum fortem, A. Gabinium, graviter ornateque dixisti, cum
|
|
is de uno imperatore contra praedones constituendo legem
|
|
promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item contra eam
|
|
legem verba fecisti. Quid? tum, per deos immortalis! si
|
53.1
|
plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius
|
|
populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc
|
|
gloriam atque hoc orbis terrae imperium teneremus? An
|
|
tibi tum imperium hoc esse videbatur cum populi Romani
|
5
|
legati quaestores praetoresque capiebantur, cum ex omnibus
|
|
provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur,
|
|
cum ita clausa nobis erant maria omnia ut neque privatam
|
|
rem transmarinam neque publicam iam obire possemus?
|
|