Reliquum est ut de Q. Catuli auctoritate et sententia
|
59.1
|
dicendum esse videatur. Qui cum ex vobis quaereret, si
|
|
in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum
|
|
esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae
|
|
virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce
|
5
|
in eo ipso vos spem habituros esse dixistis. Etenim talis
|
|
est vir ut nulla res tanta sit ac tam difficilis quam ille non
|
|
et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere
|
|
possit. Sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio,
|
|
quod quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita,
|
10
|
hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui
|
|
debet summi viri vita atque virtute. At enim ne quid novi
|
60.1
|
fiat contra exempla atque instituta maiorum. Non dicam
|
|
hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in
|
|
bello utilitati paruisse, semper ad novos casus temporum
|
|
novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam
|
5
|
duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno
|
|
imperatore esse confecta duasque urbis potentissimas quae
|
|
huic imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque
|
|
Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non com-
|
|
memorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum
|
10
|
ut in uno C. Mario spes imperi poneretur, ut idem cum
|
|
Iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum
|
|
administraret; in ipso Cn. Pompeio in quo novi constitui
|
|
nihil volt Q. Catulus quam multa sint nova summa Q. Ca-
|
|
tuli voluntate constituta recordamini.
|
15
|
Quid tam novum quam adulescentulum privatum exer-
|
61.1
|
citum difficili rei publicae tempore conficere? Confecit.
|
|
Huic praeesse? Praefuit. Rem optime ductu suo gerere?
|
|
Gessit. Quid tam praeter consuetudinem quam homini
|
|
peradulescenti cuius aetas a senatorio gradu longe abesset
|
5
|
imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque
|
|
Africam bellumque in ea provincia administrandum? Fuit
|
|
in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute,
|
|
bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum
|
|
deportavit. Quid vero tam inauditum quam equitem Ro-
|
10
|
manum triumphare? At eam quoque rem populus Romanus
|
|
non modo vidit sed omnium etiam studio visendam et
|
|
concelebrandam putavit. Quid tam inusitatum quam ut,
|
62.1
|
cum duo consules clarissimi fortissimique essent, eques
|
|
Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro
|
|
consule mitteretur? Missus est. Quo quidem tempore
|
|
cum esset non nemo in senatu qui diceret 'non oportere
|
5
|
mitti hominem privatum pro consule,' L. Philippus dixisse
|
|
dicitur 'non se illum sua sententia pro consule sed pro
|
|
consulibus mittere.' Tanta in eo rei publicae bene gerendae
|
|
spes constituebatur ut duorum consulum munus unius
|
|
adulescentis virtuti committeretur. Quid tam singulare
|
10
|
quam ut ex senatus consulto legibus solutus consul ante
|
|
fieret quam ullum alium magistratum per leges capere
|
|
licuisset? quid tam incredibile quam ut iterum eques
|
|
Romanus ex senatus consulto triumpharet? Quae in
|
|
omnibus hominibus nova post hominum memoriam con-
|
15
|
stituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec quae in hoc
|
|
uno homine vidimus. Atque haec tot exempla tanta ac
|
63.1
|
tam nova profecta sunt in eodem homine a Q. Catuli
|
|
atque a ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum homi-
|
|
num auctoritate.
|
|