Qua re videant ne sit periniquum et non ferendum illorum 63.5
auctoritatem de Cn. Pompei dignitate a vobis comprobatam
semper esse, vestrum ab illis de eodem homine iudicium
populique Romani auctoritatem improbari, praesertim cum
iam suo iure populus Romanus in hoc homine suam auctori-
tatem vel contra omnis qui dissentiunt possit defendere, 10
propterea quod isdem istis reclamantibus vos unum illum
ex omnibus delegistis quem bello praedonum praeponeretis.
Hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consu- 64.1
luistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur.
Sin autem vos plus tum in re publica vidistis, vos eis
repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio,
salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et 5
sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum
esse fateantur. Atque in hoc bello Asiatico et regio,
Quirites, non solum militaris illa virtus quae est in Cn. Pom-
peio singularis sed aliae quoque animi virtutes magnae et
multae requiruntur. Difficile est in Asia, Cilicia, Syria 10
regnisque interiorum nationum ita versari nostrum impera-
torem ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet.
Deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia modera-
tiores, tamen eos esse talis propter multitudinem cupidorum
hominum nemo arbitratur. Difficile est dictu, Quirites, 65.1
quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum
quos ad eas per hos annos cum imperio misimus libidines
et iniurias. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris
magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam 5
domum satis clausam ac munitam fuisse? Vrbes iam
locupletes et copiosae requiruntur quibus causa belli propter
diripiendi facultatem inferatur. Libenter haec coram cum 66.1
Q. Catulo et Q. Hortensio, summis et clarissimis viris,
disputarem; norunt enim sociorum volnera, vident eorum
calamitates, querimonias audiunt. Pro sociis vos contra
hostis exercitus mittere putatis an hostium simulatione 5
contra socios atque amicos? Quae civitas est in Asia quae
non modo imperatoris aut legati sed unius tribuni militum
animos ac spiritus capere possit? Qua re, etiam si quem
habetis qui conlatis signis exercitus regios superare posse
videatur, tamen, nisi erit idem qui a pecuniis sociorum, qui 10
ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum
atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos,
animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum
Asiaticum regiumque mittatur. Ecquam putatis civitatem 67.1
pacatam fuisse quae locuples sit, ecquam esse locupletem
quae istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites,
Cn. Pompeium non solum propter rei militaris gloriam sed
etiam propter animi continentiam requisivit. Videbat enim 5
praetores locupletari quotannis pecunia publica praeter
paucos, neque nos quicquam aliud adsequi classium nomine
nisi ut detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine
videremur. Nunc qua cupiditate homines in provincias,
quibus iacturis quibusque condicionibus proficiscantur 10
ignorant videlicet isti qui ad unum deferenda omnia esse
non arbitrantur. Quasi vero Cn. Pompeium non cum suis
virtutibus tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus.
Qua re nolite dubitare quin huic uni credatis omnia qui inter 68.1
tot annos unus inventus est quem socii in urbis suas cum
exercitu venisse gauderent.