| COMMENTARIORVM BELLI GALLICI | |
| LIBER OCTAVVS | |
| Coactus adsiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana | 8.pr.1.1 |
| mea recusatio non difficultatis excusationem, sed iner- | |
| tiae videretur deprecationem habere, difficillimam rem | |
| suscepi. Caesaris nostri commentarios rerum gestarum | 2.1 |
| Galliae, non conparentibus <eis, quae> superioribus atque | |
| insequentibus eius scriptis <intercedant>, contexui novis- | |
| simumque imperfectum ab rebus gestis Alexandriae con- | |
| feci usque ad exitum non quidem civilis dissensionis, cuius | 5 |
| finem nullum videmus, sed vitae Caesaris. quos utinam | 3.1 |
| qui legent scire possint, quam invitus susceperim scri- | |
| bendos, quo facilius caream stultitiae atque arrogantiae | |
| crimine, qui me mediis interposuerim Caesaris scriptis. | |
| constat enim inter omnes nihil tam operose ab aliis esse | 4.1 |
| perfectum, quod non horum elegantia commentariorum | |
| superetur. qui sunt editi ne scientia tantarum rerum scrip- | 5.1 |
| toribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio, ut | |
| praerepta, non praebita facultas scriptoribus videatur. | |
| cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est ad- | 6.1 |
| miratio; ceteri enim quam bene atque emendate, nos | |
| etiam quam facile atque celeriter eos perfecerit scimus. | |
| erat autem in Caesare cum facultas atque elegantia | 7.1 |
| summa scribendi, tum verissima scientia suorum consilio- | |
| rum explicandorum. mihi ne illud quidem accidit, ut | 8.1 |
| Alexandrino atque Africano bello interessem; quae bella | |
| quamquam ex parte nobis Caesaris sermone sunt nota, | |
| tamen aliter audimus ea, quae rerum novitate aut admira- | |
| tione nos capiunt, aliter quae pro testimonio sumus dic- | 5 |
| turi. sed ego nimirum dum omnes excusationis causas col- | 9.1 |
| ligo, ne cum Caesare conferar, hoc ipso crimen arrogantiae | |
| subeo, quod me iudicio cuiusquam existimem posse cum | |
| Caesare comparari. vale. |