Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate 8.1.1.1
nullum bellandi tempus intermisisset militesque hiber-
norum quiete reficere a tantis laboribus vellet, com-
plures eodem tempore civitates renovare belli consilia
nuntiabantur coniurationesque facere. cuius rei veri- 2.1
similis causa adferebatur, quod Gallis omnibus cogni-
tum esset neque ulla multitudine in unum locum coacta
resisti posse Romanis nec si diversa bella complures eo-
dem tempore intulissent civitates, satis auxilii aut spatii 5
aut copiarum habiturum exercitum populi Romani ad
omnia persequenda; non esse autem alicui civitati sortem 3.1
incommodi recusandam, si tali mora reliquae possent se
vindicare in libertatem.