| Cum dispositis turmis invicem rari proeliarentur | 8.19.1.1 |
| neque ab lateribus circumveniri suos paterentur, erum- | |
| punt ceteri Correo proeliante ex silvis. fit magna con- | |
| tentione diversum proelium. quod cum diutius pari Marte | 2.1 |
| iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit | |
| peditum, quae nostros cogit cedere equites. quibus cele- | |
| riter subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legio- | |
| nes missos esse docui, turmisque nostrorum interpositi | 5 |
| constanter proeliantur. pugnatur aliquamdiu pari con- | 3.1 |
| tentione; deinde ut ratio postulabat proelii, qui sustinu- | |
| erant primos impetus insidiarum, hoc ipso fiunt supe- | |
| riores, quod nullum ab insidiantibus imprudentes acce- | |
| perant detrimentum. accedunt propius interim legiones | 4.1 |
| crebrique eodem tempore et nostris et hostibus nuntii | |
| adferuntur imperatorem instructis copiis adesse. qua re | 5.1 |
| cognita praesidio cohortium confisi nostri acerrime proe- | |
| liantur, ne, si tardius rem gessissent, victoriae gloriam | |
| communicasse cum legionibus viderentur. hostes conci- | 6.1 |
| dunt animis atque itineribus diversis fugam quaerunt. | |
| nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum Roma- | |
| nos claudere voluerant, his ipsi tenebantur. victi tandem | 7.1 |
| perculsique, maiore parte amissa quo fors tulerat, con- | |
| sternati profugiunt partim silvis petitis, partim flumine. | |
| qui tamen in fuga a nostris acriter insequentibus confi- | 8.1 |
| ciuntur, cum interim nulla calamitate victus Correus ex- | |
| cedere proelio silvasque petere aut invitantibus nostris | |
| ad deditionem potuit adduci quin fortissime proeliando | |
| compluresque vulnerando cogeret elatos iracundia victores | 5 |
| in se tela conicere. |