| Tali modo re gesta recentibus proelii vestigiis in- | 8.20.1.1 |
| gressus Caesar, cum victos tanta calamitate existimaret | |
| hostes nuntio accepto locum castrorum relicturos, quae | |
| non longius ab ea caede abesse plus minus viii milibus | |
| dicebantur, tametsi flumine impeditum transitum vide- | 5 |
| bat, tamen exercitu traducto progreditur. at Bellovaci | 2.1 |
| reliquaeque civitates repente ex fuga paucis atque his | |
| vulneratis receptis, qui silvarum beneficio casum evita- | |
| verant, omnibus adversis, cognita calamitate, interfecto | |
| Correo, amisso equitatu et fortissimis peditibus, cum ad- | 5 |
| ventare Romanos existimarent, concilio repente cantu | |
| tubarum convocato conclamant, legati obsidesque ad | |
| Caesarem mittantur. |