| Hoc consilio omnibus probato Commius Atrebas | 8.21.1.1 |
| ad eos confugit Germanos, a quibus ad id bellum auxilia | |
| mutuatus erat. ceteri e vestigio mittunt ad Caesarem | 2.1 |
| legatos petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, | |
| quam si sine dimicatione inferre integris posset, pro sua | |
| clementia atque humanitate numquam profecto esset | |
| inlaturus. adflictas opes equestres [proelio] Bellovacorum | 3.1 |
| esse; delectorum peditum multa milia interisse, vix refu- | |
| gisse nuntios caedis. magnum tamen, ut in tanta cala- | 4.1 |
| mitate, Bellovacos eo proelio commodum esse consecutos, | |
| quod Correus, auctor belli, concitator multitudinis, esset | |
| interfectus; numquam enim senatum tantum in civitate | |
| illo vivo quantum imperitam plebem potuisse. | 5 |