| Haec orantibus legatis commemorat Caesar: eodem | 8.22.1.1 |
| tempore superiore anno Bellovacos ceterasque Galliae | |
| civitates suscepisse bellum; pertinacissime hos ex om- | |
| nibus in sententia permansisse neque ad sanitatem re- | |
| liquorum deditione esse perductos. scire atque intelle- | 2.1 |
| gere se causam peccati facillime mortuis delegari. nemi- | |
| nem vero tantum pollere, ut invitis principibus, resistente | |
| senatu, omnibus bonis repugnantibus infirma manu plebis | |
| bellum concitare et gerere posset; sed tamen se conten- | 5 |
| tum fore ea poena, quam sibi ipsi contraxissent. |