| Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt; | 8.23.1.1 |
| obsides conficiunt. concurrunt reliquarum civitatum | |
| legati, quae Bellovacorum speculabantur eventum. ob- | 2.1 |
| sides dant, imperata faciunt, excepto Commio, quem | |
| timor prohibebat cuiusquam fidei suam committere salu- | |
| tem. nam superiore anno T. Labienus Caesare in Gallia | 3.1 |
| citeriore ius dicente, cum Commium comperisset sollici- | |
| tare civitates et coniurationem contra Caesarem facere, | |
| infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi | |
| posse. quem quia non arbitrabatur vocatum in castra | 4.1 |
| venturum, ne temptando cautiorem faceret, C. Volu- | |
| senum Quadratum misit qui eum per simulationem con- | |
| loquii curaret interficiendum. ad eam rem delectos idoneos | |
| ei tradidit centuriones. cum in conloquium ventum esset | 5.1 |
| et ut convenerat manum Commii Volusenus adripuisset, | |
| centurio vel insueta re permotus vel celeriter a familiari- | |
| bus prohibitus Commii conficere hominem non potuit; | |
| graviter tamen primo ictu gladio caput percussit. cum | 6.1 |
| utrimque gladii destricti essent, non tam pugnandi quam | |
| diffugiendi fuit utrorumque consilium: nostrorum, quod | |
| mortifero vulnere Commium credebant adfectum, Gal- | |
| lorum, quod insidiis cognitis plura quam videbant ex- | 5 |
| timescebant. quo facto statuisse Commius dicebatur num- | |
| quam in conspectum cuiusquam Romani venire. |