| Bellicosissimis gentibus devictis Caesar cum vide- | 8.24.1.1 |
| ret nullam iam esse civitatem quae bellum pararet quo | |
| sibi resisteret, sed nonnullos ex oppidis demigrare, ex | |
| agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures | |
| in partes exercitum dimittere constituit. M. Antonium | 2.1 |
| quaestorem cum legione duodecima sibi coniungit. C. | |
| Fabium legatum cum cohortibus xxv mittit in diversissi- | |
| mam partem Galliae, quod ibi quasdam civitates in armis | |
| esse audiebat neque C. Caninium Rebilum legatum, qui | 5 |
| in illis regionibus erat, satis firmas duas legiones habere | |
| existimabat. T. Labienum ad se evocat; legionem autem | 3.1 |
| xv., quae cum eo fuerat in hibernis, in Galliam togatam | |
| mittit ad colonias civium Romanorum tuendas, ne quod | |
| simile incommodum accideret decursione barbarorum ac | |
| superiore aestate Tergestinis acciderat, qui repentino | 5 |
| latrocinio atque impetu Illyriorum erant oppressi. ipse ad | 4.1 |
| vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; | |
| quem perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam | |
| potestatem desperasset, proximum suae dignitatis esse du- | |
| cebat adeo fines eius vastare incolis aedificiis pecore, ut odio | 5 |
| suorum Ambiorix, si quos Fortuna reliquos fecisset, nullum | |
| reditum propter tantas calamitates haberet in civitatem. |