| C. Fabius cum reliquo exercitu in Carnutes ceteras- | 8.31.1.1 |
| que proficiscitur civitates, quarum eo proelio, quod cum | |
| Dumnaco fecerat, copias esse accisas sciebat. non enim | 2.1 |
| dubitabat, quin recenti calamitate submissiores essent | |
| futurae, dato vero spatio ac tempore eodem instigante | |
| Dumnaco possent concitari. qua in re summa felicitas | 3.1 |
| celeritasque in recipiendis civitatibus Fabium conse- | |
| quitur. nam Carnutes, qui saepe vexati numquam pacis | 4.1 |
| fecerant mentionem, datis obsidibus veniunt in deditio- | |
| nem, ceteraeque civitates positae in ultimis Galliae fini- | |
| bus Oceanoque coniunctae, quae Aremoricae appellantur, | |
| auctoritate adductae Carnutum adventu Fabii legionum- | 5 |
| que imperata sine mora faciunt. Dumnacus suis finibus | 5.1 |
| expulsus errans latitansque solus extremas Galliae regio- | |
| nes petere est coactus. |