| At Drappes unaque Lucterius, cum legiones Cani- | 8.32.1.1 |
| niumque adesse cognoscerent nec se sine certa pernicie | |
| persequente exercitu putarent provinciae fines intrare | |
| posse nec iam libere vagandi latrociniorumque facien- | |
| dorum facultatem haberent, in finibus consistunt Cadur- | 5 |
| corum. ibi cum Lucterius apud suos cives quondam | 2.1 |
| integris rebus multum potuisset semperque auctor novo- | |
| rum consiliorum magnam apud barbaros haberet aucto- | |
| ritatem, oppidum Uxellodunum, quod in clientela fuerat | |
| eius, egregie natura loci munitum occupat suis et Drap- | 5 |
| petis copiis oppidanosque sibi coniungit. |