At Drappes unaque Lucterius, cum legiones Cani- 8.32.1.1
niumque adesse cognoscerent nec se sine certa pernicie
persequente exercitu putarent provinciae fines intrare
posse nec iam libere vagandi latrociniorumque facien-
dorum facultatem haberent, in finibus consistunt Cadur- 5
corum. ibi cum Lucterius apud suos cives quondam 2.1
integris rebus multum potuisset semperque auctor novo-
rum consiliorum magnam apud barbaros haberet aucto-
ritatem, oppidum Uxellodunum, quod in clientela fuerat
eius, egregie natura loci munitum occupat suis et Drap- 5
petis copiis oppidanosque sibi coniungit.