| Caesar interim M. Antonium quaestorem cum co- | 8.38.1.1 |
| hortibus xv in Bellovacis relinquit, ne qua rursus novo- | |
| rum consiliorum capiendorum Belgis facultas daretur. | |
| ipse reliquas civitates adit, obsides plures imperat, ti- | 2.1 |
| mentes omnium animos consolatione sanat. cum in Car- | 3.1 |
| nutes venisset, quorum in civitate superiore commentario | |
| Caesar exposuit initium belli esse ortum, quod praecipue | |
| eos propter conscientiam facti timere animadvertebat, | |
| quo celerius civitatem timore liberaret, principem sce- | 5 |
| leris illius et concitatorem belli Cotuatum ad supplicium | |
| deposcit. qui etsi ne civibus quidem suis se committebat, | 4.1 |
| tamen celeriter omnium cura quaesitus in castra perdu- | |
| citur. cogitur in eius supplicium contra naturam suam | 5.1 |
| Caesar maximo militum concursu, qui ei omnia pericula | |
| et detrimenta belli accepta referebant, adeo ut verberibus | |
| exanimatum corpus securi feriretur. |