| Ibi crebris litteris Caninii fit certior, quae de Drap- | 8.39.1.1 |
| pete et Lucterio gesta essent quoque in consilio perma- | |
| nerent oppidani. quorum etsi paucitatem contemnebat, | 2.1 |
| tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam iudica- | |
| bat, ne universa Gallia non vires sibi defuisse ad resis- | |
| tendum Romanis, sed constantiam putaret, neve hoc | |
| exemplo ceterae civitates locorum opportunitate fretae | 5 |
| se vindicarent in libertatem, cum omnibus Gallis notum | 3.1 |
| esse sciret reliquam esse unam aestatem suae provinciae, | |
| quam si sustinere potuissent, nullum ultra periculum | |
| vererentur. itaque Q. Calenum legatum cum legionibus | 4.1 |
| duabus reliquit, qui iustis itineribus se subsequeretur; | |
| ipse cum omni equitatu quam potest celerrime ad Ca- | |
| ninium contendit. |