| Caesar cum contra exspectationem omnium Uxel- | 8.40.1.1 |
| lodunum venisset oppidumque operibus clausum anim- | |
| adverteret neque ab oppugnatione recedi videret ulla | |
| condicione posse, magna autem copia frumenti abundare | |
| oppidanos ex perfugis cognosset, aqua prohibere hostem | 5 |
| temptare coepit. flumen infimam vallem dividebat, quae | 2.1 |
| totum paene montem cingebat, in quo positum erat prae- | |
| ruptum undique oppidum Uxellodunum. hoc flumen | 3.1 |
| avertere loci natura prohibebat; in infimis enim sic radi- | |
| cibus montis ferebatur, ut nullam in partem depressis | |
| fossis derivari posset. erat autem oppidanis difficilis et | 4.1 |
| praeruptus eo descensus, ut prohibentibus nostris sine | |
| vulneribus ac periculo vitae neque adire flumen neque | |
| arduo se recipere possent ascensu. qua difficultate eorum | 5.1 |
| cognita Caesar sagittariis funditoribusque dispositis, tor- | |
| mentis etiam quibusdam locis contra facillimos descen- | |
| sus conlocatis, aqua fluminis prohibebat oppidanos. |