| Quorum omnis postea multitudo aquatum in unum | 8.41.1.1 |
| locum conveniebat; sub ipsum enim oppidi murum ma- | |
| gnus fons aquae prorumpebat ab ea parte, quae fere | |
| pedum trecentorum intervallo a fluminis circuitu vaca- | |
| bat. hoc fonte prohiberi posse oppidanos cum optarent | 2.1 |
| reliqui, Caesar unus videret, e regione eius vineas agere | |
| adversus montem et aggerem exstruere coepit magno cum | |
| labore et continua dimicatione. oppidani enim loco supe- | 3.1 |
| riore decurrunt et eminus sine periculo proeliantur mul- | |
| tosque pertinaciter succedentes vulnerant; non deterren- | |
| tur tamen milites nostri vineas proferre et labore atque | |
| operibus locorum vincere difficultates. eodem tempore | 4.1 |
| cuniculos tectos ad venas agunt et caput fontis, quod ge- | |
| nus operis sine ullo periculo et sine suspicione hostium | |
| facere licebat. exstruitur agger in altitudinem pedum | 5.1 |
| lx. conlocatur in eo turris decem tabulatorum, non qui- | |
| dem quae moenibus adaequaret—id enim nullis operibus | |
| effici poterat—, sed quae superaret fontis fastigium. ex | 6.1 |
| ea cum tela tormentis iacerentur ad fontis aditum nec | |
| sine periculo possent aquari oppidani, non tantum pecora | |
| atque iumenta, sed etiam magna hominum multitudo siti | |
| consumebatur. | 5 |