| Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, | 8.42.1.1 |
| scandulis complent; eas ardentes in opera provolvunt | |
| eodemque tempore acerrime proeliantur, ut ab incendio | |
| restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos. | |
| magna repente in ipsis operibus flamma existit. quae- | 2.1 |
| cumque enim per locum praecipitem missa erant, ea | |
| vineis et aggere suppressa comprehendebant id ipsum, | |
| quod morabatur. milites contra nostri quamquam peri- | 3.1 |
| culoso genere proelii locoque iniquo premebantur, tamen | |
| omnia fortissimo sustinebant animo. res enim gerebatur | 4.1 |
| et excelso loco et in conspectu exercitus nostri, magnus- | |
| que utrimque clamor oriebatur. ita quam quisque pot- | |
| erat maxime insignis, quo notior testatiorque virtus | |
| esset eius, telis hostium flammaeque se offerebat. | 5 |