| Erat attributus Antonio praefectus equitum, qui | 8.48.1.1 |
| cum eo hibernaret, C. Volusenus Quadratus. hunc Anto- | |
| nius ad persequendum equitatum hostium mittit. Volu- | 2.1 |
| senus ad eam virtutem, quae singularis erat in eo, ma- | |
| gnum odium Commii adiungebat, quo libentius id fa- | |
| ceret, quod imperabatur. itaque dispositis insidiis sae- | |
| pius equites eius adgressus secunda proelia faciebat. no- | 3.1 |
| vissime cum vehementius contenderetur ac Volusenus | |
| ipsius intercipiendi Commii cupiditate pertinacius eum | |
| cum paucis insecutus esset, ille autem fuga vehementi | |
| Volusenum produxisset longius, inimicus homini repente | 5 |
| suorum invocat fidem atque auxilium, ne sua vulnera | |
| per fidem imposita inulta paterentur, conversoque equo | |
| se a ceteris incautius permittit in praefectum. faciunt hoc | 4.1 |
| idem omnes eius equites paucosque nostros convertunt | |
| atque insequuntur. Commius incensum calcaribus equum | 5.1 |
| coniungit equo Quadrati lanceaque infesta medium femur | |
| eius magnis viribus traicit. praefecto vulnerato non dubi- | 6.1 |
| tant nostri resistere et conversis equis hostem pellere. | |
| quod ubi accidit, complures hostium magno nostrorum | 7.1 |
| impetu perculsi vulnerantur ac partim in fuga proterun- | |
| tur, partim intercipiuntur. quod [ubi] malum dux equi | |
| velocitate evitavit, ac sic proelio secundo graviter adeo vul- | |
| neratus praefectus, ut vitae periculum aditurus videretur, | 5 |
| refertur in castra. Commius autem sive expiato suo dolore | 8.1 |
| sive magna parte amissa suorum legatos ad Antonium | |
| mittit seque et ibi futurum, ubi praescripserit, et ea fac- | |
| turum, quae imperarit, obsidibus datis firmat; unum illud | |
| orat, ut timori suo concedatur, ne in conspectum veniat | 5 |
| cuiusquam Romani. cuius postulationem Antonius cum | 9.1 |
| iudicaret ab iusto nasci timore, veniam petenti dedit, ob- | |
| sides accepit. | |
| Scio Caesarem singulorum annorum singulos commen- | 10.1 |
| tarios confecisse; quod ego non existimavi mihi esse | |
| faciendum propterea, quod insequens annus L. Paulo | |
| C. Marcello consulibus nullas res Galliae habet magno- | |
| pere gestas. ne quis tamen ignoraret, quibus in locis Cae- | 11.1 |
| sar exercitusque eo tempore fuissent, pauca esse scri- | |
| benda coniungendaque huic commentario statui. |