| Caesar in Belgio cum hiemaret, unum illud propo- | 8.49.1.1 |
| situm habebat continere in amicitia civitates, nulli spem | |
| aut causam dare armorum. nihil enim minus volebat | 2.1 |
| quam sub decessum suum necessitatem sibi aliquam im- | |
| poni belli gerendi, ne, cum exercitum deducturus esset, | |
| bellum aliquod relinqueretur, quod omnis Gallia libenter | |
| sine praesenti periculo susciperet. itaque honorifice civi- | 3.1 |
| tates appellando, principes maximis praemiis adficiendo, | |
| nulla onera nova iniungendo defessam tot adversis proe- | |
| liis Galliam condicione parendi meliore facile in pace | |
| continuit. | 5 |