| Ipse hibernis peractis contra consuetudinem in | 8.50.1.1 |
| Italiam quam maximis itineribus est profectus, ut muni- | |
| cipia et colonias appellaret, quibus M. Antonii, quaesto- | |
| ris sui, commendaverat sacerdotii petitionem. contende- | |
| bat enim gratia cum libenter pro homine sibi coniunctis- | 5 |
| simo, quem paulo ante praemiserat ad petitionem, tum | 2.1 |
| acriter contra factionem et potentiam paucorum, qui M. | |
| Antonii repulsa Caesaris decedentis gratiam convellere | |
| cupiebant. hunc etsi augurem prius factum quam Italiam | 3.1 |
| attingeret, in itinere audierat, tamen non minus iustam | |
| sibi causam municipia et colonias adeundi existimavit, | |
| ut iis gratias ageret, quod frequentiam atque officium | |
| suum Antonio praestitissent, simulque se et honorem | 5 |
| suum in sequentis anni commendaret petitionem, prop- | |
| terea quod insolenter adversarii sui gloriarentur L. Len- | |
| tulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem hono- | |
| rem et dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Gal- | |
| bae consulatum, cum is multo plus gratia suffragii valu- | 10 |
| isset, quod sibi coniunctus et familiaritate et necessitu- | |
| dine legationis esset. |