| Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus mu- | 8.51.1.1 |
| nicipiis et coloniis incredibili honore atque amore. tum | |
| primum enim veniebat ab illo universae Galliae bello. | |
| nihil relinquebatur, quod ad ornatum portarum, itine- | 2.1 |
| rum, locorum omnium, qua Caesar iturus erat, excogi- | |
| tari poterat. cum liberis omnis multitudo obviam proce- | 3.1 |
| debat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis | |
| stratis fora templaque occupabantur, ut vel spectatis- | |
| simi triumphi laetitia praecipi posset. tanta erat magni- | |
| ficentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores. | 5 |