| Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar per- | 8.52.1.1 |
| cucurrisset, summa celeritate ad exercitum Nemeto- | |
| cennam rediit legionibusque ex omnibus hibernis ad fines | |
| Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum | |
| lustravit. T. Labienum Galliae praefecit togatae, quo | 2.1 |
| maiore commendatione conciliaretur ad consulatus peti- | |
| tionem. ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis | 3.1 |
| esse ad mutationem locorum propter salubritatem existi- | |
| mabat. ibi quamquam crebro audiebat Labienum ab | |
| inimicis suis sollicitari certiorque fiebat id agi paucorum | |
| consiliis, ut interposita senatus auctoritate aliqua parte | 5 |
| exercitus spoliaretur, tamen neque de Labieno credidit | |
| quicquam neque contra senatus auctoritatem ut aliquid | |
| faceret adduci potuit. iudicabat enim liberis sententiis | |
| patrum conscriptorum causam suam facile obtineri. nam | 4.1 |
| C. Curio tribunus plebis, cum Caesaris causam digni- | |
| tatemque defendendam suscepisset, saepe erat senatui | |
| pollicitus, si quem timor armorum Caesaris laederet et | |
| quoniam Pompei dominatio atque arma non minorem | 5 |
| terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis | |
| exercitusque dimitteret; fore eo facto liberam et sui iuris | |
| civitatem. neque hoc tantum pollicitus est, sed etiam | 5.1 |
| per se discessionem facere coepit; quod ne fieret, consules | |
| amicique Pompei evicerunt atque ita rem morando dis- | |
| cusserunt. |