| Magnum hoc testimonium senatus erat universi | 8.53.1.1 |
| conveniensque superiori facto. nam M. Marcellus pro- | |
| ximo anno cum impugnaret Caesaris dignitatem, contra | |
| legem Pompei et Crassi rettulerat ante tempus ad sena- | |
| tum de Caesaris provinciis, sententiisque dictis disces- | 5 |
| sionem faciente Marcello qui sibi omnem dignitatem ex | |
| Caesaris invidia quaerebat, senatus frequens in alia omnia | |
| transiit. quibus non frangebantur animi inimicorum Cae- | 2.1 |
| saris, sed admonebantur quo maiores pararent necessi- | |
| tates, quibus cogi posset senatus id probare quod ipsi | |
| constituissent. |