| Fit deinde senatus consultum, ut ad bellum Parthi- | 8.54.1.1 |
| cum legio una a Cn. Pompeio, altera a C. Caesare mitte- | |
| retur; neque obscure hae duae legiones uni detrahuntur. | |
| nam Pompeius legionem primam quam ad Caesarem mi- | 2.1 |
| serat confectam ex dilectu provinciae Caesaris, eam tam- | |
| quam ex suo numero dedit. Caesar tamen, cum de volun- | 3.1 |
| tate minime dubium esset adversariorum suorum, Pom- | |
| peio legionem remisit et suo nomine quintam decimam, | |
| quam in Gallia citeriore habuerat, ex senatus consulto | |
| iubet tradi; in eius locum tertiam decimam legionem in | 5 |
| Italiam mittit, quae praesidia tueretur, ex quibus prae- | |
| sidiis quinta decima deducebatur. ipse exercitui distri- | 4.1 |
| buit hiberna: C. Trebonium cum legionibus iiii in Belgio | |
| conlocat, C. Fabium cum totidem in Haeduos deducit. | |
| sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgae, | 5.1 |
| quorum maxima virtus, et Haedui, quorum auctoritas | |
| summa esset, exercitibus continerentur. ipse in Italiam | |
| profectus est. |