| Cum fama exercitus ad hostes esset perlata, cala- | 8.5.1.1 |
| mitate ceterorum docti Carnutes desertis vicis oppidisque, | |
| quae tolerandae hiemis causa constitutis repente exiguis | |
| ad necessitatem aedificiis incolebant—nuper enim devicti | |
| complura oppida dimiserant—, dispersi profugiunt. Cae- | 2.1 |
| sar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates | |
| cum subire milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo | |
| castra ponit atque in tecta partim Gallorum, partim quae | |
| coniectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum | 5 |
| gratia erant inaedificata, milites conpegit. equites tamen | 3.1 |
| et auxiliarios pedites in omnes partes mittit, quascum- | |
| que petisse dicebantur hostes; nec frustra: nam plerum- | |
| que magna praeda potiti nostri revertuntur. oppressi | 4.1 |
| Carnutes hiemis difficultate, terrore periculi, cum tectis | |
| expulsi nullo loco diutius consistere auderent nec silva- | |
| rum praesidio tempestatibus durissimis tegi possent, di- | |
| spersi magna parte amissa suorum dissipantur in finitimas | 5 |
| civitates. |