| Caesar tempore anni difficillimo, cum satis haberet | 8.6.1.1 |
| convenientes manus dissipare, ne quod initium belli nas- | |
| ceretur, quantumque in ratione esset, exploratum habe- | |
| ret sub tempus aestivorum nullum summum bellum | |
| posse conflari, C. Trebonium cum duabus legionibus, quas | 5 |
| secum habebat, in hibernis Cenabi conlocavit; ipse cum | 2.1 |
| crebris legationibus Remorum certior fieret Bellovacos, | |
| qui belli gloria Gallos omnes Belgasque praestabant, | |
| finitimasque his civitates duce Correo Bellovaco et Com- | |
| mio Atrebate exercitus comparare atque in unum locum | 5 |
| cogere, ut omni multitudine in fines Suessionum, qui | |
| Remis erant attributi, facerent impressionem, pertinere | |
| autem non tantum ad dignitatem, sed etiam ad salutem | |
| suam iudicaret nullam calamitatem socios optime de | |
| republica meritos accipere, legionem ex hibernis evocat | 3.1 |
| rursus undecimam, litteras autem ad C. Fabium mittit, | |
| ut in fines Suessionum legiones duas, quas habebat, addu- | |
| ceret, alteramque ex duabus a T. Labieno arcessit. ita | 4.1 |
| quantum hibernorum opportunitas bellique ratio postu- | |
| labat, perpetuo suo labore invicem legionibus expeditio- | |
| num onus iniungebat. |