| His copiis coactis ad Bellovacos proficiscitur castris- | 8.7.1.1 |
| que in eorum finibus positis equitum turmas dimittit | |
| in omnes partes ad aliquos excipiendos, ex quibus hostium | |
| consilia cognosceret. equites officio functi renuntiant | 2.1 |
| paucos in aedificiis esse inventos atque hos non qui agro- | |
| rum colendorum causa remansissent—namque esse un- | |
| dique diligenter demigratum—, sed qui speculandi causa | |
| essent remissi. a quibus Caesar cum quaereret, quo loco | 3.1 |
| multitudo esset Bellovacorum quodve esset consilium | |
| eorum, inveniebat Bellovacos omnes, qui arma ferre pos- | 4.1 |
| sent, in unum locum convenisse itemque Ambianos, Au- | |
| lercos, Caletos, Veliocasses, Atrebates; locum castris ex- | |
| celsum in silva circumdata palude delegisse, impedimenta | |
| omnia in ulteriores silvas contulisse. complures esse prin- | 5 |
| cipes belli auctores, sed multitudinem maxime Correo | |
| obtemperare, quod ei summo esse odio nomen populi | |
| Romani intellexissent. paucis ante diebus ex his castris | 5.1 |
| Commium discessisse ad auxilia Germanorum adducenda, | |
| quorum et vicinitas propinqua et multitudo esset infinita. | |
| constituisse autem Bellovacos omnium principum con- | 6.1 |
| sensu, summa plebis cupiditate, si, ut diceretur, Caesar | |
| cum tribus legionibus veniret, sese offerre ad dimicandum, | |
| ne miseriore ac duriore postea condicione cum toto exer- | |
| citu decertare cogerentur; si maiores copias adduceret, in | 7.1 |
| eo loco permanere quem delegissent, pabulatione autem, | |
| quae propter anni tempus cum exigua tum disiecta esset, | |
| et frumentatione et reliquo commeatu ex insidiis prohibere | |
| Romanos. | 5 |