Quae Caesar consentientibus pluribus cum cognosset 8.8.1.1
atque ea quae proponerentur consilia plena prudentiae
longeque a temeritate barbarorum remota esse iudicaret,
omnibus rebus inserviendum statuit quo celerius hostes
contempta suorum paucitate prodirent in aciem. singu- 2.1
laris enim virtutis veterrimas legiones vii., viii., viiii.
habebat, summae spei delectaeque iuventutis xi., quae
octavo iam stipendio tamen in conlatione reliquarum
nondum eandem vetustatis ac virtutis ceperat opinionem. 5
itaque consilio advocato rebus iis, quae ad se essent dela- 3.1
tae, omnibus expositis animos multitudinis confirmat. si
forte hostes trium legionum numero posset elicere ad
dimicandum, agminis ordinem ita constituit, ut legio
vii., viii., viiii. ante omnia irent impedimenta, deinde 5
omnium impedimentorum agmen, quod tamen erat me-
diocre, ut in expeditionibus esse consuevit, cogeret xi., ne
maioris multitudinis species accidere hostibus posset,
quam ipsi depoposcissent. hac ratione paene quadrato 4.1
agmine instructo in conspectum hostium celerius opinione
eorum exercitum adducit.
MCP server: latin-mcp.packhum.org