| DE RERVM NATVRA | |
| LIBER TERTIVS | |
| E tenebris tantis tam clarum extollere lumen | 3.1 |
| qui primus potuisti inlustrans commoda vitae, | |
| te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc | |
| ficta pedum pono pressis vestigia signis, | |
| non ita certandi cupidus quam propter amorem | 5 |
| quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo | |
| cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi | |
| consimile in cursu possint et fortis equi vis? | |
| tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis | |
| suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, | 10 |
| floriferis ut apes in saltibus omnia libant, | |
| omnia nos itidem depascimur aurea dicta, | |
| aurea, perpetua semper dignissima vita. | |
| nam simul ac ratio tua coepit vociferari | |
| naturam rerum divina mente coorta | 15 |
| diffugiunt animi terrores, moenia mundi | |
| discedunt. totum video per inane geri res. | |
| apparet divum numen sedesque quietae, | |
| quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis | |
| aspergunt neque nix acri concreta pruina | 20 |
| cana cadens violat semper<que> innubilus aether | |
| integit et large diffuso lumine ridet: | |
| omnia suppeditat porro natura neque ulla | |
| res animi pacem delibat tempore in ullo. | |
| at contra nusquam apparent Acherusia templa, | 25 |
| nec tellus obstat quin omnia dispiciantur, | |
| sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur. | |
| his ibi me rebus quaedam divina voluptas | |
| percipit atque horror, quod sic natura tua vi | |
| tam manifesta patens ex omni parte retecta est. | 30 |
| Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum | |
| qualia sint et quam variis distantia formis | |
| sponte sua volitent aeterno percita motu, | |
| quove modo possint res ex his quaeque creari, | |
| hasce secundum res animi natura videtur | 35 |
| atque animae claranda meis iam versibus esse | |
| et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, | |
| funditus humanam qui vitam turbat ab imo | |
| omnia suffundens mortis nigrore neque ullam | |
| esse voluptatem liquidam puramque relinquit. | 40 |
| nam quod saepe homines morbos magis esse timendos | |
| infamemque ferunt vitam quam Tartara leti | |
| et se scire animi naturam sanguinis esse, | |
| aut etiam venti, si fert ita forte voluntas, | 46 |
| nec prosum quicquam nostrae rationis egere, | 44 |
| hinc licet advertas animum magis omnia laudis | 45 |
| iactari causa quam quod res ipsa probetur. | 47 |
| extorres idem patria longeque fugati | |
| conspectu ex hominum, foedati crimine turpi, | |
| omnibus aerumnis adfecti denique vivunt, | 50 |
| et quo cumque tamen miseri venere parentant | |
| et nigras mactant pecudes et manibus divis | |
| inferias mittunt multoque in rebus acerbis | |
| acrius advertunt animos ad religionem. | |
| quo magis in dubiis hominem spectare periclis | 55 |
| convenit adversisque in rebus noscere qui sit; | |
| nam verae voces tum demum pectore ab imo | |
| eliciuntur <et> eripitur persona †manare. | |
| denique avarities et honorum caeca cupido, | |
| quae miseros homines cogunt transcendere fines | 60 |
| iuris et inter dum socios scelerum atque ministros | |
| noctes atque dies niti praestante labore | |
| ad summas emergere opes, haec vulnera vitae | |
| non minimam partem mortis formidine aluntur. | |
| turpis enim ferme contemptus et acris egestas | 65 |
| semota ab dulci vita stabilique videtur | |
| et quasi iam leti portas cunctarier ante; | |
| unde homines dum se falso terrore coacti | |
| effugisse volunt longe longeque remosse, | |
| sanguine civili rem conflant divitiasque | 70 |
| conduplicant avidi, caedem caede accumulantes, | |
| crudeles gaudent in tristi funere fratris | |
| et consanguineum mensas odere timentque. | |
| consimili ratione ab eodem saepe timore | |
| macerat invidia ante oculos illum esse potentem, | 75 |
| illum aspectari, claro qui incedit honore, | |
| ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur. | |
| intereunt partim statuarum et nominis ergo. | |
| et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae | |
| percipit humanos odium lucisque videndae, | 80 |
| ut sibi consciscant maerenti pectore letum | |
| obliti fontem curarum hunc esse timorem: | |
| hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai | |
| rumpere et in summa pietate evertere suadet: | |
| nam iam saepe homines patriam carosque parentis | 85 |
| prodiderunt vitare Acherusia templa petentes. | |
| nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis | |
| in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus | |
| inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam | |
| quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. | 90 |
| hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest | |
| non radii solis neque lucida tela diei | |
| discutiant, sed naturae species ratioque. | |
| Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus, | |
| in quo consilium vitae regimenque locatum est, | 95 |
| esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes | |
| atque oculei partes animantis totius extant. | |
| * * * | 97a |
| sensum animi certa non esse in parte locatum, | 98 |
| verum habitum quendam vitalem corporis esse, | |
| harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos | 100 |
| vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens; | |
| ut bona saepe valetudo cum dicitur esse | |
| corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis, | |
| sic animi sensum non certa parte reponunt; | |
| magno opere in quo mi diversi errare videntur. | 105 |
| Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret, | |
| cum tamen ex alia laetamur parte latenti; | |
| et retro fit ubi contra sit saepe vicissim, | |
| cum miser ex animo laetatur corpore toto; | |
| non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri, | 110 |
| in nullo caput interea sit forte dolore. | |
| Praeterea molli cum somno dedita membra | |
| effusumque iacet sine sensu corpus honustum, | |
| est aliud tamen in nobis quod tempore in illo | |
| multimodis agitatur et omnis accipit in se | 115 |
| laetitiae motus et curas cordis inanis. | |
| Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis | |
| esse neque harmonia corpus sentire solere, | |
| principio fit uti detracto corpore multo | |
| saepe tamen nobis in membris vita moretur. | 120 |
| Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris | |
| diffugere forasque per os est editus aër, | |
| deserit extemplo venas atque ossa relinquit; | |
| noscere ut hinc possis non aequas omnia partis | |
| corpora habere neque ex aequo fulcire salutem, | 125 |
| sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis | |
| semina, curare in membris ut vita moretur. | |
| est igitur calor ac ventus vitalis in ipso | |
| corpore, qui nobis moribundos deserit artus. | |
| quapropter quoniam est animi natura reperta | 130 |
| atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai | |
| nomen, ad organicos alto delatum Heliconi, | |
| sive aliunde ipsi porro traxere et in illam | |
| transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat. | |
| quidquid <id> est, habeant: tu cetera percipe dicta. | 135 |
| Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri | |
| inter se atque unam naturam conficere ex se, | |
| sed caput esse quasi et dominari in corpore toto | |
| consilium, quod nos animum mentemque vocamus. | |
| idque situm media regione in pectoris haeret. | 140 |
| hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum | |
| laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest. | |
| cetera pars animae per totum dissita corpus | |
| paret et ad numen mentis momenque movetur. | |
| idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet, | 145 |
| cum neque res animam neque corpus commovet una. | |
| et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore | |
| laeditur in nobis, non omni concruciamur | |
| corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse | |
| laetitiaque viget, cum cetera pars animai | 150 |
| per membra atque artus nulla novitate cietur; | |
| verum ubi vementi magis est commota metu mens, | |
| consentire animam totam per membra videmus | |
| sudoresque ita palloremque existere toto | |
| corpore et infringi linguam vocemque aboriri, | 155 |
| caligare oculos, sonere auris, succidere artus, | |
| denique concidere ex animi terrore videmus | |
| saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit | |
| esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi <vi> | |
| percussa est, exim corpus propellit et icit. | 160 |
| Haec eadem ratio naturam animi atque animai | |
| corpoream docet esse; ubi enim propellere membra, | |
| corripere ex somno corpus mutareque vultum | |
| atque hominem totum regere ac versare videtur, | |
| quorum nil fieri sine tactu posse videmus | 165 |
| nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst | |
| corporea natura animum constare animamque? | |
| praeterea pariter fungi cum corpore et una | |
| consentire animum nobis in corpore cernis. | |
| si minus offendit vitam vis horrida teli | 170 |
| ossibus ac nervis disclusis intus adacta, | |
| at tamen insequitur languor terraeque petitus | |
| suavis et in terra mentis qui gignitur aestus | |
| inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas. | |
| ergo corpoream naturam animi esse necessest, | 175 |
| corporeis quoniam telis ictuque laborat. | |
| Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde | |
| constiterit pergam rationem reddere dictis. | |
| principio esse aio persuptilem atque minutis | |
| perquam corporibus factum constare. id ita esse | 180 |
| hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis. | |
| Nil adeo fieri celeri ratione videtur, | |
| quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa; | |
| ocius ergo animus quam res se perciet ulla, | |
| ante oculos quorum in promptu natura videtur. | 185 |
| at quod mobile tanto operest, constare rutundis | |
| perquam seminibus debet perquamque minutis, | |
| momine uti parvo possint inpulsa moveri. | |
| namque movetur aqua et tantillo momine flutat, | |
| quippe volubilibus parvisque creata figuris. | 190 |
| at contra mellis constantior est natura | |
| et pigri latices magis et cunctantior actus: | |
| haeret enim inter se magis omnis materiai | |
| copia, ni mirum quia non tam levibus extat | |
| corporibus neque tam suptilibus atque rutundis. | 195 |
| namque papaveris aura potest suspensa levisque | |
| cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus, | |
| at contra lapidum coniectum spicarumque | |
| noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam | |
| et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur; | 200 |
| at contra quae cumque magis cum pondere magno | |
| asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt. | |
| nunc igitur quoniamst animi natura reperta | |
| mobilis egregie, perquam constare necessest | |
| corporibus parvis et levibus atque rutundis. | 205 |
| quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus | |
| utilis invenietur et opportuna cluebit. | |
| Haec quoque res etiam naturam dedicat eius, | |
| quam tenui constet textura quamque loco se | |
| contineat parvo, si possit conglomerari, | 210 |
| quod simul atque hominem leti secura quies est | |
| indepta atque animi natura animaeque recessit, | |
| nil ibi libatum de toto corpore cernas | |
| ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat, | |
| vitalem praeter sensum calidumque vaporem. | 215 |
| ergo animam totam perparvis esse necessest | |
| seminibus nexam per venas viscera nervos, | |
| qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit, | |
| extima membrorum circumcaesura tamen se | |
| incolumem praestat nec defit ponderis hilum. | 220 |
| quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum | |
| spiritus unguenti suavis diffugit in auras | |
| aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit; | |
| nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur | |
| propterea neque detractum de pondere quicquam, | 225 |
| ni mirum quia multa minutaque semina sucos | |
| efficiunt et odorem in toto corpore rerum. | |
| quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque | |
| scire licet perquam pauxillis esse creatam | |
| seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert. | 230 |
| Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est. | |
| tenvis enim quaedam moribundos deserit aura | |
| mixta vapore, vapor porro trahit aëra secum; | |
| nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aër; | |
| rara quod eius enim constat natura, necessest | 235 |
| aëris inter eum primordia multa moveri. | |
| iam triplex animi est igitur natura reperta; | |
| nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum, | |
| nil horum quoniam recipit mens posse creare | |
| sensiferos motus, quae denique mente volutat. | 240 |
| quarta quoque his igitur quaedam natura necessest | |
| adtribuatur; east omnino nominis expers; | |
| qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat | |
| nec magis e parvis et levibus ex elementis; | |
| sensiferos motus quae didit prima per artus. | 245 |
| prima cietur enim, parvis perfecta figuris, | |
| inde calor motus et venti caeca potestas | |
| accipit, inde aër, inde omnia mobilitantur: | |
| concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt | |
| omnia, postremis datur ossibus atque medullis | 250 |
| sive voluptas est sive est contrarius ardor. | |
| nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre | |
| permanare malum, quin omnia perturbentur | |
| usque adeo <ut> vitae desit locus atque animai | |
| diffugiant partes per caulas corporis omnis. | 255 |
| sed plerumque fit in summo quasi corpore finis | |
| motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus. | |
| Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque | |
| compta modis vigeant rationem reddere aventem | |
| abstrahit invitum patrii sermonis egestas; | 260 |
| sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam. | |
| inter enim cursant primordia principiorum | |
| motibus inter se, nihil ut secernier unum | |
| possit nec spatio fieri divisa potestas, | |
| sed quasi multae vis unius corporis extant. | 265 |
| quod genus in quovis animantum viscere volgo | |
| est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his | |
| omnibus est unum perfectum corporis augmen, | |
| sic calor atque aër et venti caeca potestas | |
| mixta creant unam naturam et mobilis illa | 270 |
| vis, initum motus ab se quae dividit ollis, | |
| sensifer unde oritur primum per viscera motus. | |
| nam penitus prorsum latet haec natura subestque | |
| nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro | |
| atque anima est animae proporro totius ipsa. | 275 |
| quod genus in nostris membris et corpore toto | |
| mixta latens animi vis est animaeque potestas, | |
| corporibus quia de parvis paucisque creatast, | |
| sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis | |
| corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa | 280 |
| proporrost anima et dominatur corpore toto. | |
| consimili ratione necessest ventus et aër | |
| et calor inter se vigeant commixta per artus | |
| atque aliis aliud subsit magis emineatque, | |
| ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum, | 285 |
| ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas | |
| aëris interemant sensum diductaque solvant. | |
| est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira | |
| cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor; | |
| est et frigida multa, comes formidinis, aura, | 290 |
| quae ciet horrorem membris et concitat artus; | |
| est etiam quoque pacati status aëris ille, | |
| pectore tranquillo fit qui voltuque sereno. | |
| sed calidi plus est illis quibus acria corda | |
| iracundaque mens facile effervescit in ira, | 295 |
| quo genere in primis vis est violenta leonum, | |
| pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes | |
| nec capere irarum fluctus in pectore possunt. | |
| at ventosa magis cervorum frigida mens est | |
| et gelidas citius per viscera concitat auras, | 300 |
| quae tremulum faciunt membris existere motum. | |
| at natura boum placido magis aëre vivit | |
| nec nimis irai fax umquam subdita percit | |
| fumida, suffundens caecae caliginis umbra, | |
| nec gelidis torpet telis perfixa pavoris; | 305 |
| interutrasque sitast cervos saevosque leones. | |
| sic hominum genus est: quamvis doctrina politos | |
| constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit | |
| naturae cuiusque animi vestigia prima. | |
| nec radicitus evelli mala posse putandumst, | 310 |
| quin proclivius hic iras decurrat ad acris, | |
| ille metu citius paulo temptetur, at ille | |
| tertius accipiat quaedam clementius aequo. | |
| inque aliis rebus multis differre necessest | |
| naturas hominum varias moresque sequacis; | 315 |
| quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas | |
| nec reperire figurarum tot nomina quot sunt | |
| principiis, unde haec oritur variantia rerum. | |
| illud in his rebus video firmare potesse, | |
| usque adeo naturarum vestigia linqui | 320 |
| parvola, quae nequeat ratio depellere nobis, | |
| ut nihil inpediat dignam dis degere vitam. | |
| Haec igitur natura tenetur corpore ab omni | |
| ipsaque corporis est custos et causa salutis; | |
| nam communibus inter se radicibus haerent | 325 |
| nec sine pernicie divelli posse videntur. | |
| quod genus e thuris glaebis evellere odorem | |
| haud facile est, quin intereat natura quoque eius, | |
| sic animi atque animae naturam corpore toto | |
| extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur. | 330 |
| inplexis ita principiis ab origine prima | |
| inter se fiunt consorti praedita vita, | |
| nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur | |
| corporis atque animi seorsum sentire potestas, | |
| sed communibus inter eas conflatur utrimque | 335 |
| motibus accensus nobis per viscera sensus. | |
| Praeterea corpus per se nec gignitur umquam | |
| nec crescit neque post mortem durare videtur. | |
| non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem, | |
| qui datus est, neque ea causa convellitur ipse, | 340 |
| sed manet incolumis, non, inquam, sic animai | |
| discidium possunt artus perferre relicti, | |
| sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt. | |
| ex ineunte aevo sic corporis atque animai | |
| mutua vitalis discunt contagia motus, | 345 |
| maternis etiam membris alvoque reposta, | |
| discidium <ut> nequeat fieri sine peste maloque; | |
| ut videas, quoniam coniunctast causa salutis, | |
| coniunctam quoque naturam consistere eorum. | |
| Quod super est, siquis corpus sentire refutat | 350 |
| atque animam credit permixtam corpore toto | |
| suscipere hunc motum quem sensum nominitamus, | |
| vel manifestas res contra verasque repugnat. | |
| quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam, | |
| si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos? | 355 |
| 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.' | |
| perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo | |
| multaque praeterea perdit quom expellitur aevo. | |
| Dicere porro oculos nullam rem cernere posse, | |
| sed per eos animum ut foribus spectare reclusis, | 360 |
| difficilest, contra cum sensus ducat eorum; | |
| sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas, | |
| fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus, | |
| lumina luminibus quia nobis praepediuntur. | |
| quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi, | 365 |
| ostia suscipiunt ullum reclusa laborem. | |
| praeterea si pro foribus sunt lumina nostra, | |
| iam magis exemptis oculis debere videtur | |
| cernere res animus sublatis postibus ipsis. | |
| Illud in his rebus nequaquam sumere possis, | 370 |
| Democriti quod sancta viri sententia ponit, | |
| corporis atque animi primordia singula primis | |
| adposita alternis, variare ac nectere membra. | |
| nam cum multo sunt animae elementa minora | |
| quam quibus e corpus nobis et viscera constant, | 375 |
| tum numero quoque concedunt et rara per artus | |
| dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis, | |
| quantula prima queant nobis iniecta ciere | |
| corpora sensiferos motus in corpore, tanta | |
| intervalla tenere exordia prima animai. | 380 |
| nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum | |
| corpore nec membris incussam sidere cretam, | |
| nec nebulam noctu neque arani tenvia fila | |
| obvia sentimus, quando obretimur euntes, | |
| nec supera caput eiusdem cecidisse vietam | 385 |
| vestem nec plumas avium papposque volantis, | |
| qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim, | |
| nec repentis itum cuiusvis cumque animantis | |
| sentimus nec priva pedum vestigia quaeque, | |
| corpore quae in nostro culices et cetera ponunt. | 390 |
| usque adeo prius est in nobis multa ciendum | |
| quam primordia sentiscant concussa animai, | |
| semina corporibus nostris inmixta per artus, | |
| et quam in his intervallis tuditantia possint | |
| concursare coire et dissultare vicissim. | 395 |
| Et magis est animus vitai claustra coërcens | |
| et dominantior ad vitam quam vis animai. | |
| nam sine mente animoque nequit residere per artus | |
| temporis exiguam partem pars ulla animai, | |
| sed comes insequitur facile et discedit in auras | 400 |
| et gelidos artus in leti frigore linquit. | |
| at manet in vita cui mens animusque remansit, | |
| quamvis est circum caesis lacer undique membris; | |
| truncus adempta anima circum membrisque remota | |
| vivit et aetherias vitalis suscipit auras; | 405 |
| si non omnimodis, at magna parte animai | |
| privatus, tamen in vita cunctatur et haeret; | |
| ut, lacerato oculo circum si pupula mansit | |
| incolumis, stat cernundi vivata potestas, | |
| dum modo ne totum corrumpas luminis orbem | 410 |
| et circum caedas aciem solamque relinquas; | |
| id quoque enim sine pernicie non fiet eorum. | |
| at si tantula pars oculi media illa peresa est, | |
| occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur, | |
| incolumis quamvis alioqui splendidus orbis. | 415 |
| hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper. | |
| Nunc age, nativos animantibus et mortalis | |
| esse animos animasque levis ut noscere possis, | |
| conquisita diu dulcique reperta labore | |
| digna tua pergam disponere carmina vita. | 420 |
| tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum | |
| atque animam verbi causa cum dicere pergam, | |
| mortalem esse docens, animum quoque dicere credas, | |
| qua tenus est unum inter se coniunctaque res est. | |
| Principio quoniam tenuem constare minutis | 425 |
| corporibus docui multoque minoribus esse | |
| principiis factam quam liquidus umor aquai | |
| aut nebula aut fumus;—nam longe mobilitate | |
| praestat et a tenui causa magis icta movetur, | |
| quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur; | 430 |
| quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte | |
| exhalare vaporem altaria ferreque fumum; | |
| nam procul haec dubio nobis simulacra geruntur— | |
| nunc igitur quoniam quassatis undique vasis | |
| diffluere umorem et laticem discedere cernis, | 435 |
| et nebula ac fumus quoniam discedit in auras, | |
| crede animam quoque diffundi multoque perire | |
| ocius et citius dissolvi in corpora prima, | |
| cum semel ex hominis membris ablata recessit; | |
| quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius, | 440 |
| cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re | |
| ac rarefactum detracto sanguine venis, | |
| aëre qui credas posse hanc cohiberier ullo, | |
| corpore qui nostro rarus magis incohibens sit? | |
| Praeterea gigni pariter cum corpore et una | 445 |
| crescere sentimus pariterque senescere mentem. | |
| nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur | |
| corpore, sic animi sequitur sententia tenvis. | |
| inde ubi robustis adolevit viribus aetas, | |
| consilium quoque maius et auctior est animi vis. | 450 |
| post ubi iam validis quassatum est viribus aevi | |
| corpus et obtusis ceciderunt viribus artus, | |
| claudicat ingenium, delirat lingua <labat> mens, | |
| omnia deficiunt atque uno tempore desunt. | |
| ergo dissolui quoque convenit omnem animai | 455 |
| naturam, ceu fumus, in altas aëris auras; | |
| quando quidem gigni pariter pariterque videmus | |
| crescere et, <ut> docui, simul aevo fessa fatisci. | |
| Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum | |
| suscipere inmanis morbos durumque dolorem, | 460 |
| sic animum curas acris luctumque metumque; | |
| quare participem leti quoque convenit esse. | |
| quin etiam morbis in corporis avius errat | |
| saepe animus; dementit enim deliraque fatur, | |
| inter dumque gravi lethargo fertur in altum | 465 |
| aeternumque soporem oculis nutuque cadenti; | |
| unde neque exaudit voces nec noscere voltus | |
| illorum potis est, ad vitam qui revocantes | |
| circum stant lacrimis rorantes ora genasque. | |
| quare animum quoque dissolui fateare necessest, | 470 |
| quandoquidem penetrant in eum contagia morbi; | |
| nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest, | |
| multorum exitio perdocti quod sumus ante. | |
| [et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum | |
| et pariter mentem sanari corpus inani] | 475 |
| denique cor, hominem cum vini vis penetravit | |
| acris et in venas discessit diditus ardor, | |
| consequitur gravitas membrorum, praepediuntur | |
| crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, | |
| nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt, | 480 |
| et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur, | |
| cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini | |
| conturbare animam consuevit corpore in ipso? | |
| at quae cumque queunt conturbari inque pediri, | |
| significant, paulo si durior insinuarit | 485 |
| causa, fore ut pereant aevo privata futuro. | |
| Quin etiam subito vi morbi saepe coactus | |
| ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu, | |
| concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus, | |
| desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat | 490 |
| inconstanter, et in iactando membra fatigat, | |
| ni mirum quia vis morbi distracta per artus | |
| turbat agens animam, spumans <ut> in aequore salso | |
| ventorum validis fervescunt viribus undae. | |
| exprimitur porro gemitus, quia membra dolore | 495 |
| adficiuntur et omnino quod semina vocis | |
| eliciuntur et ore foras glomerata feruntur | |
| qua quasi consuerunt et sunt munita viai. | |
| desipientia fit, quia vis animi atque animai | |
| conturbatur et, ut docui, divisa seorsum | 500 |
| disiectatur eodem illo distracta veneno. | |
| inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque | |
| in latebras acer corrupti corporis umor, | |
| tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis | |
| paulatim redit in sensus animamque receptat. | 505 |
| haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso | |
| iactentur miserisque modis distracta laborent, | |
| cur eadem credis sine corpore in aëre aperto | |
| cum validis ventis aetatem degere posse? | |
| Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum | 510 |
| cernimus et flecti medicina posse videmus, | |
| id quoque praesagit mortalem vivere mentem. | |
| addere enim partis aut ordine traiecere aecumst | |
| aut aliquid prosum de summa detrahere hilum, | |
| commutare animum qui cumque adoritur et infit | 515 |
| aut aliam quamvis naturam flectere quaerit. | |
| at neque transferri sibi partis nec tribui vult | |
| inmortale quod est quicquam neque defluere hilum; | |
| nam quod cumque suis mutatum finibus exit, | |
| continuo hoc mors est illius quod fuit ante. | 520 |
| ergo animus sive aegrescit, mortalia signa | |
| mittit, uti docui, seu flectitur a medicina. | |
| usque adeo falsae rationi vera videtur | |
| res occurrere et effugium praecludere eunti | |
| ancipitique refutatu convincere falsum. | 525 |
| Denique saepe hominem paulatim cernimus ire | |
| et membratim vitalem deperdere sensum; | |
| in pedibus primum digitos livescere et unguis, | |
| inde pedes et crura mori, post inde per artus | |
| ire alios tractim gelidi vestigia leti. | 530 |
| scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno | |
| tempore sincera existit, mortalis habendast. | |
| quod si forte putas ipsam se posse per artus | |
| introsum trahere et partis conducere in unum | |
| atque ideo cunctis sensum diducere membris, | 535 |
| at locus ille tamen, quo copia tanta animai | |
| cogitur, in sensu debet maiore videri; | |
| qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus <ante>, | |
| dilaniata foras dispargitur, interit ergo. | |
| quin etiam si iam libeat concedere falsum | 540 |
| et dare posse animam glomerari in corpore eorum, | |
| lumina qui lincunt moribundi particulatim, | |
| mortalem tamen esse animam fateare necesse | |
| nec refert utrum pereat dispersa per auras | |
| an contracta suis e partibus obbrutescat, | 545 |
| quando hominem totum magis ac magis undique sensus | |
| deficit et vitae minus et minus undique restat. | |
| Et quoniam mens est hominis pars una locoque | |
| fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt | |
| atque alii sensus qui vitam cumque gubernant, | 550 |
| et vel uti manus atque oculus naresve seorsum | |
| secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse, | |
| sed tamen in parvo lincuntur tempore tali, | |
| sic animus per se non quit sine corpore et ipso | |
| esse homine, illius quasi quod vas esse videtur, | 555 |
| sive aliud quid vis potius coniunctius ei | |
| fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret. | |
| Denique corporis atque animi vivata potestas | |
| inter se coniuncta valent vitaque fruuntur; | |
| nec sine corpore enim vitalis edere motus | 560 |
| sola potest animi per se natura nec autem | |
| cassum anima corpus durare et sensibus uti. | |
| scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam | |
| dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto, | |
| sic anima atque animus per se nil posse videtur. | 565 |
| ni mirum quia <per> venas et viscera mixtim, | |
| per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni | |
| nec magnis intervallis primordia possunt | |
| libera dissultare, ideo conclusa moventur | |
| sensiferos motus, quos extra corpus in auras | 570 |
| aëris haut possunt post mortem eiecta moveri | |
| propterea quia non simili ratione tenentur; | |
| corpus enim atque animans erit aër, si cohibere | |
| sese anima atque in eos poterit concludere motus, | |
| quos ante in nervis et in ipso corpore agebat. | 575 |
| quare etiam atque etiam resoluto corporis omni | |
| tegmine et eiectis extra vitalibus auris | |
| dissolui sensus animi fateare necessest | |
| atque animam, quoniam coniunctast causa duobus. | |
| Denique cum corpus nequeat perferre animai | 580 |
| discidium, quin in taetro tabescat odore, | |
| quid dubitas quin ex imo penitusque coorta | |
| emanarit uti fumus diffusa animae vis, | |
| atque ideo tanta mutatum putre ruina | |
| conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt | 585 |
| fundamenta foras manant animaeque per artus | |
| perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt, | |
| atque foramina? multimodis ut noscere possis | |
| dispertitam animae naturam exisse per artus | |
| et prius esse sibi distractam corpore in ipso, | 590 |
| quam prolapsa foras enaret in aëris auras. | |
| Quin etiam finis dum vitae vertitur intra, | |
| saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur | |
| ire anima ac toto solui de corpore <tota> | |
| et quasi supremo languescere tempore voltus | 595 |
| molliaque exsangui cadere omnia <corpore> membra. | |
| quod genus est, animo male factum cum perhibetur | |
| aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes | |
| extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum; | |
| conquassatur enim tum mens animaeque potestas | 600 |
| omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt, | |
| ut gravior paulo possit dissolvere causa. | |
| Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus | |
| inbecilla foras in aperto, tegmine dempto, | |
| non modo non omnem possit durare per aevom, | 605 |
| sed minimum quodvis nequeat consistere tempus? | |
| nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur | |
| ire foras animam incolumem de corpore toto, | |
| nec prius ad iugulum et supera succedere fauces, | |
| verum deficere in certa regione locatam; | 610 |
| ut sensus alios in parti quemque sua scit | |
| dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens, | |
| non tam se moriens dissolvi conquereretur, | |
| sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis. | |
| Denique cur animi numquam mens consiliumque | 615 |
| gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis | |
| sedibus et certis regionibus omnibus haeret, | |
| si non certa loca ad nascendum reddita cuique | |
| sunt, et ubi quicquid possit durare creatum | |
| atque ita multimodis partitis artubus esse, | 620 |
| membrorum ut numquam existat praeposterus ordo? | |
| usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari | |
| fluminibus solitast neque in igni gignier algor. | |
| Praeterea si inmortalis natura animaist | |
| et sentire potest secreta a corpore nostro, | 625 |
| quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam. | |
| nec ratione alia nosmet proponere nobis | |
| possumus infernas animas Acherunte vagare. | |
| pictores itaque et scriptorum saecla priora | |
| sic animas intro duxerunt sensibus auctas. | 630 |
| at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa | |
| esse potest animae neque sorsum lingua neque aures; | |
| haud igitur per se possunt sentire neque esse. | |
| Et quoniam toto sentimus corpore inesse | |
| vitalem sensum et totum esse animale videmus, | 635 |
| si subito medium celeri praeciderit ictu | |
| vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque, | |
| dispertita procul dubio quoque vis animai | |
| et discissa simul cum corpore dissicietur. | |
| at quod scinditur et partis discedit in ullas, | 640 |
| scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse. | |
| falciferos memorant currus abscidere membra | |
| saepe ita de subito permixta caede calentis, | |
| ut tremere in terra videatur ab artubus id quod | |
| decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis | 645 |
| mobilitate mali non quit sentire dolorem; | |
| et simul in pugnae studio quod dedita mens est, | |
| corpore relicuo pugnam caedesque petessit, | |
| nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe | |
| inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces, | 650 |
| nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat. | |
| inde alius conatur adempto surgere crure, | |
| cum digitos agitat propter moribundus humi pes. | |
| et caput abscisum calido viventeque trunco | |
| servat humi voltum vitalem oculosque patentis, | 655 |
| donec reliquias animai reddidit omnes. | |
| quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti | |
| serpentis cauda, procero corpore, utrumque | |
| sit libitum in multas partis discidere ferro, | |
| omnia iam sorsum cernes ancisa recenti | 660 |
| volnere tortari et terram conspargere tabo, | |
| ipsam seque retro partem petere ore priorem, | |
| volneris ardenti ut morsu premat icta dolore. | |
| omnibus esse igitur totas dicemus in illis | |
| particulis animas? at ea ratione sequetur | 665 |
| unam animantem animas habuisse in corpore multas. | |
| ergo divisast ea quae fuit una simul cum | |
| corpore; quapropter mortale utrumque putandumst, | |
| in multas quoniam partis disciditur aeque. | |
| Praeterea si inmortalis natura animai | 670 |
| constat et in corpus nascentibus insinuatur, | |
| cur super ante actam aetatem meminisse nequimus | |
| [interisse et quae nunc est nunc esse creatam] | 672a |
| nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus? | 673 |
| nam si tanto operest animi mutata potestas, | |
| omnis ut actarum exciderit retinentia rerum, | 675 |
| non, ut opinor, id ab leto iam longius errat; | |
| qua propter fateare necessest quae fuit ante | |
| interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam. | |
| Praeterea si iam perfecto corpore nobis | |
| inferri solitast animi vivata potestas | 680 |
| tum cum gignimur et vitae cum limen inimus, | |
| haud ita conveniebat uti cum corpore et una | |
| cum membris videatur in ipso sanguine cresse, | |
| sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam | |
| convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne. | 685 |
| quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst | |
| expertis animas nec leti lege solutas; | |
| nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst | |
| corporibus nostris extrinsecus insinuatas, | |
| quod fieri totum contra manifesta docet res | 690 |
| —namque ita conexa est per venas viscera nervos | |
| ossaque, uti dentes quoque sensu participentur; | |
| morbus ut indicat et gelidai stringor aquai | |
| et lapis oppressus subitis e frugibus asper— | |
| nec, tam contextae cum sint, exire videntur | 695 |
| incolumes posse et salvas exsolvere sese | |
| omnibus e nervis atque ossibus articulisque, | |
| quod si forte putas extrinsecus insinuatam | |
| permanare animam nobis per membra solere, | |
| tanto quique magis cum corpore fusa peribit; | 700 |
| quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo; | |
| dispertitur enim per caulas corporis omnis. | |
| ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis, | |
| disperit atque aliam naturam sufficit ex se, | |
| sic anima atque animus quamvis [est] integra recens <in> | 705 |
| corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur, | |
| dum quasi per caulas omnis diduntur in artus | |
| particulae quibus haec animi natura creatur, | |
| quae nunc in nostro dominatur corpore nata | |
| ex illa quae tunc periit partita per artus. | 710 |
| quapropter neque natali privata videtur | |
| esse die natura animae nec funeris expers. | |
| Semina praeterea linquontur necne animai | |
| corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt, | |
| haut erit ut merito inmortalis possit haberi, | 715 |
| partibus amissis quoniam libata recessit. | |
| sin ita sinceris membris ablata profugit, | |
| ut nullas partis in corpore liquerit ex se, | |
| unde cadavera rancenti iam viscere vermes | |
| expirant atque unde animantum copia tanta | 720 |
| exos et exanguis tumidos perfluctuat artus? | |
| quod si forte animas extrinsecus insinuari? | |
| vermibus et privas in corpora posse venire | |
| credis nec reputas cur milia multa animarum | |
| conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut | 725 |
| quaerendum videatur et in discrimen agendum, | |
| utrum tandem animae venentur semina quaeque | |
| vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint, | |
| an quasi corporibus perfectis insinuentur. | |
| at neque cur faciant ipsae quareve laborent | 730 |
| dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt, | |
| sollicitae volitant morbis alguque fameque; | |
| corpus enim magis his vitiis adfine laborat, | |
| et mala multa animus contage fungitur eius. | |
| sed tamen his esto quamvis facere utile corpus, | 735 |
| cum subeant; at qua possint via nulla videtur. | |
| haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus. | |
| nec tamen est ut qui [cum] perfectis insinuentur | |
| corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse | |
| conexae neque consensu contagia fient. | 740 |
| Denique cur acris violentia triste leonum | |
| seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos? | |
| a patribus datur et [a] patrius pavor incitat artus, | |
| et iam cetera de genere hoc cur omnia membris | |
| ex ineunte aevo generascunt ingenioque, | 745 |
| si non, certa suo quia semine seminioque | |
| vis animi pariter crescit cum corpore quoque? | |
| quod si inmortalis foret et mutare soleret | |
| corpora, permixtis animantes moribus essent, | |
| effugeret canis Hyrcano de semine saepe | 750 |
| cornigeri incursum cervi tremeretque per auras | |
| aëris accipiter fugiens veniente columba, | |
| desiperent homines, saperent fera saecla ferarum. | |
| illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt | |
| inmortalem animam mutato corpore flecti; | 755 |
| quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo; | |
| traiciuntur enim partes atque ordine migrant; | |
| quare dissolui quoque debent posse per artus, | |
| denique ut intereant una cum corpore cunctae. | |
| sin animas hominum dicent in corpora semper | 760 |
| ire humana, tamen quaeram cur e sapienti | |
| stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus, | |
| [si non, certa suo quia semine seminioque] | |
| nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis. | |
| scilicet in tenero tenerascere corpore mentem | 765 |
| confugient. quod si iam fit, fateare necessest | |
| mortalem esse animam, quoniam mutata per artus | |
| tanto opere amittit vitam sensumque priorem. | |
| quove modo poterit pariter cum corpore quoque | |
| confirmata cupitum aetatis tangere florem | 770 |
| vis animi, nisi erit consors in origine prima? | |
| quidve foras sibi vult membris exire senectis? | |
| an metuit conclusa manere in corpore putri | |
| et domus aetatis spatio ne fessa vetusto | |
| obruat? at non sunt immortali ulla pericla. | 775 |
| Denique conubia ad Veneris partusque ferarum | |
| esse animas praesto deridiculum esse videtur, | |
| expectare immortalis mortalia membra | |
| innumero numero certareque praeproperanter | |
| inter se quae prima potissimaque insinuetur; | 780 |
| si non forte ita sunt animarum foedera pacta, | |
| ut quae prima volans advenerit insinuetur | |
| prima neque inter se contendant viribus hilum. | |
| Denique in aethere non arbor, non aequore in alto | |
| nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis | 785 |
| nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse. | |
| certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit. | |
| sic animi natura nequit sine corpore oriri | |
| sola neque a nervis et sanguine longius esse. | |
| quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis | 790 |
| in capite aut umeris aut imis calcibus esse | |
| posset et innasci quavis in parte soleret, | |
| tandem in eodem homine atque in eodem vase manere. | |
| quod quoniam nostro quoque constat corpore certum | |
| dispositumque videtur ubi esse et crescere possit | 795 |
| sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum | |
| totum posse extra corpus durare genique. | |
| quare, corpus ubi interiit, periisse necessest | |
| confiteare animam distractam in corpore toto. | |
| quippe etenim mortale aeterno iungere et una | 800 |
| consentire putare et fungi mutua posse | |
| desiperest; quid enim diversius esse putandumst | |
| aut magis inter se disiunctum discrepitansque, | |
| quam mortale quod est inmortali atque perenni | |
| iunctum in concilio saevas tolerare procellas? | 805 |
| praeterea quaecumque manent aeterna necessest | |
| aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus | |
| nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas | |
| dissociare intus partis, ut materiai | |
| corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, | 810 |
| aut ideo durare aetatem posse per omnem, | |
| plagarum quia sunt expertia sicut inanest, | |
| quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, | |
| aut etiam quia nulla loci sit copia circum, | |
| quo quasi res possint discedere dissoluique, | 815 |
| sicut summarum summast aeterna, neque extra | |
| quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae | |
| possint incidere et valida dissolvere plaga. | |
| Quod si forte ideo magis inmortalis habendast, | |
| quod vitalibus ab rebus munita tenetur, | 820 |
| aut quia non veniunt omnino aliena salutis, | |
| aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt | |
| pulsa prius quam quid noceant sentire queamus, | |
| * * * | 823a |
| praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret, | 824 |
| advenit id quod eam de rebus saepe futuris | 825 |
| macerat inque metu male habet curisque fatigat, | |
| praeteritisque male admissis peccata remordent. | |
| adde furorem animi proprium atque oblivia rerum, | |
| adde quod in nigras lethargi mergitur undas. | |
| Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum, | 830 |
| quandoquidem natura animi mortalis habetur. | |
| et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri, | |
| ad confligendum venientibus undique Poenis, | |
| omnia cum belli trepido concussa tumultu | |
| horrida contremuere sub altis aetheris auris, | 835 |
| in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum | |
| omnibus humanis esset terraque marique, | |
| sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai | |
| discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti, | |
| scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, | 840 |
| accidere omnino poterit sensumque movere, | |
| non si terra mari miscebitur et mare caelo. | |
| et si iam nostro sentit de corpore postquam | |
| distractast animi natura animaeque potestas, | |
| nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque | 845 |
| corporis atque animae consistimus uniter apti. | |
| nec, si materiem nostram collegerit aetas | |
| post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est, | |
| atque iterum nobis fuerint data lumina vitae, | |
| pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum, | 850 |
| interrupta semel cum sit repetentia nostri. | |
| et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante | |
| qui fuimus, <neque> iam de illis nos adficit angor. | |
| nam cum respicias inmensi temporis omne | |
| praeteritum spatium, tum motus materiai | 855 |
| multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis, | |
| semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta | |
| haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse. | 865 |
| nec memori tamen id quimus reprehendere mente; | 858 |
| inter enim iectast vitai pausa vageque | |
| deerrarunt passim motus ab sensibus omnes. | 860 |
| debet enim, misere si forte aegreque futurumst; | |
| ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit | |
| accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet | |
| illum cui possint incommoda conciliari, | |
| scire licet nobis nihil esse in morte timendum | 866 |
| nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum | |
| differre an nullo fuerit iam tempore natus, | |
| mortalem vitam mors cum inmortalis ademit. | |
| Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum, | 870 |
| post mortem fore ut aut putescat corpore posto | |
| aut flammis interfiat malisve ferarum, | |
| scire licet non sincerum sonere atque subesse | |
| caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse | |
| credere se quemquam sibi sensum in morte futurum; | 875 |
| non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde | |
| nec radicitus e vita se tollit et eicit, | |
| sed facit esse sui quiddam super inscius ipse. | |
| vivus enim sibi cum proponit quisque futurum, | |
| corpus uti volucres lacerent in morte feraeque, | 880 |
| ipse sui miseret; neque enim se dividit illim | |
| nec removet satis a proiecto corpore et illum | |
| se fingit sensuque suo contaminat astans. | |
| hinc indignatur se mortalem esse creatum | |
| nec videt in vera nullum fore morte alium se, | 885 |
| qui possit vivus sibi se lugere peremptum | |
| stansque iacentem <se> lacerari urive dolere. | |
| nam si in morte malumst malis morsuque ferarum | |
| tractari, non invenio qui non sit acerbum | |
| ignibus inpositum calidis torrescere flammis | 890 |
| aut in melle situm suffocari atque rigere | |
| frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi, | |
| urgerive superne obrutum pondere terrae. | |
| 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor | |
| optima, nec dulces occurrent oscula nati | 895 |
| praeripere et tacita pectus dulcedine tangent. | |
| non poteris factis florentibus esse tuisque | |
| praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit | |
| una dies infesta tibi tot praemia vitae.' | |
| illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum | 900 |
| iam desiderium rerum super insidet una.' | |
| quod bene si videant animo dictisque sequantur, | |
| dissoluant animi magno se angore metuque. | |
| 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi | |
| quod super est cunctis privatus doloribus aegris; | 905 |
| at nos horrifico cinefactum te prope busto | |
| insatiabiliter deflevimus, aeternumque | |
| nulla dies nobis maerorem e pectore demet.' | |
| illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari | |
| tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem, | 910 |
| cur quisquam aeterno possit tabescere luctu. | |
| Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque | |
| pocula saepe homines et inumbrant ora coronis, | |
| ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis; | |
| iam fuerit neque post umquam revocare licebit.' | 915 |
| tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum, | |
| quod sitis exurat miseros atque arida torrat, | |
| aut aliae cuius desiderium insideat rei. | |
| nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret, | |
| cum pariter mens et corpus sopita quiescunt; | 920 |
| nam licet aeternum per nos sic esse soporem, | |
| nec desiderium nostri nos adficit ullum, | |
| et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus | |
| longe ab sensiferis primordia motibus errant, | |
| cum correptus homo ex somno se colligit ipse. | 925 |
| multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst, | |
| si minus esse potest quam quod nihil esse videmus; | |
| maior enim turbae disiectus materiai | |
| consequitur leto nec quisquam expergitus extat, | |
| frigida quem semel est vitai pausa secuta. | 930 |
| Denique si vocem rerum natura repente. | |
| mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa: | |
| 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris | |
| luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles? | |
| nam <si> grata fuit tibi vita ante acta priorque | 935 |
| et non omnia pertusum congesta quasi in vas | |
| commoda perfluxere atque ingrata interiere; | |
| cur non ut plenus vitae conviva recedis | |
| aequo animoque capis securam, stulte, quietem? | |
| sin ea quae fructus cumque es periere profusa | 940 |
| vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris, | |
| rursum quod pereat male et ingratum occidat omne, | |
| non potius vitae finem facis atque laboris? | |
| nam tibi praeterea quod machiner inveniamque, | |
| quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper. | 945 |
| si tibi non annis corpus iam marcet et artus | |
| confecti languent, eadem tamen omnia restant, | |
| omnia si perges vivendo vincere saecla, | |
| atque etiam potius, si numquam sis moriturus', | |
| quid respondemus, nisi iustam intendere litem | 950 |
| naturam et veram verbis exponere causam? | |
| grandior hic vero si iam seniorque queratur | 955 |
| atque obitum lamentetur miser amplius aequo, | 952 |
| non merito inclamet magis et voce increpet acri: | |
| 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas. | |
| omnia perfunctus vitai praemia marces; | 956 |
| sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis, | |
| inperfecta tibi elapsast ingrataque vita, | |
| et nec opinanti mors ad caput adstitit ante | |
| quam satur ac plenus possis discedere rerum. | 960 |
| nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte | |
| aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?' | |
| iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque; | |
| cedit enim rerum novitate extrusa vetustas | |
| semper, et ex aliis aliud reparare necessest. | 965 |
| Nec quisquam in baratrum nec Tartara deditur atra; | |
| materies opus est, ut crescant postera saecla; | |
| quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur; | |
| nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque. | |
| sic alid ex alio numquam desistet oriri | 970 |
| vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu. | |
| respice item quam nil ad nos ante acta vetustas | |
| temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante. | |
| hoc igitur speculum nobis natura futuri | |
| temporis exponit post mortem denique nostram. | 975 |
| numquid ibi horribile apparet, num triste videtur | |
| quicquam, non omni somno securius exstat? | |
| Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo | |
| prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis. | |
| nec miser inpendens magnum timet aëre saxum | 980 |
| Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens; | |
| sed magis in vita divom metus urget inanis | |
| mortalis casumque timent quem cuique ferat fors. | |
| nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem | |
| nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam | 985 |
| perpetuam aetatem possunt reperire profecto. | |
| quam libet immani proiectu corporis exstet, | |
| qui non sola novem dispessis iugera membris | |
| optineat, sed qui terrai totius orbem, | |
| non tamen aeternum poterit perferre dolorem | 990 |
| nec praebere cibum proprio de corpore semper. | |
| sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem | |
| quem volucres lacerant atque exest anxius angor | |
| aut alia quavis scindunt cuppedine curae. | |
| Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est, | 995 |
| qui petere a populo fasces saevasque secures | |
| imbibit et semper victus tristisque recedit. | |
| nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam, | |
| atque in eo semper durum sufferre laborem, | |
| hoc est adverso nixantem trudere monte | 1000 |
| saxum, quod tamen <e> summo iam vertice rusum | |
| volvitur et plani raptim petit aequora campi. | |
| deinde animi ingratam naturam pascere semper | |
| atque explere bonis rebus satiareque numquam, | |
| quod faciunt nobis annorum tempora, circum | 1005 |
| cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores, | |
| nec tamen explemur vitai fructibus umquam, | |
| hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas | |
| quod memorant laticem pertusum congerere in vas, | |
| quod tamen expleri nulla ratione potestur. | 1010 |
| Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas, | |
| Tartarus horriferos eructans faucibus aestus! | |
| qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto; | |
| sed metus in vita poenarum pro male factis | |
| est insignibus insignis scelerisque luela, | 1015 |
| carcer et horribilis de saxo iactus deorsum, | |
| verbera carnifices robur pix lammina taedae; | |
| quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis | |
| praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis, | |
| nec videt interea qui terminus esse malorum | 1020 |
| possit nec quae sit poenarum denique finis, | |
| atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant. | |
| hic Acherusia fit stultorum denique vita. | |
| Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis. | |
| 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit, | 1025 |
| qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus. | |
| inde alii multi reges rerumque potentes | |
| occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt. | |
| ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum | |
| stravit iterque dedit legionibus ire per altum | 1030 |
| ac pedibus salsas docuit super ire lucunas | |
| et contempsit equis insultans murmura ponti, | |
| lumine adempto animam moribundo corpore fudit. | |
| Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror, | |
| ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset. | 1035 |
| adde repertores doctrinarum atque leporum, | |
| adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus | |
| sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest. | |
| denique Democritum post quam matura vetustas | |
| admonuit memores motus languescere mentis, | 1040 |
| sponte sua leto caput obvius optulit ipse. | |
| ipse Epicurus obit decurso lumine vitae, | |
| qui genus humanum ingenio superavit et omnis | |
| restinxit stellas exortus ut aetherius sol. | |
| tu vero dubitabis et indignabere obire? | 1045 |
| mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti, | |
| qui somno partem maiorem conteris aevi, | |
| et viligans stertis nec somnia cernere cessas | |
| sollicitamque geris cassa formidine mentem | |
| nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum | 1050 |
| ebrius urgeris multis miser undique curis | |
| atque animo incerto fluitans errore vagaris.' | |
| Si possent homines, proinde ac sentire videntur | |
| pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget, | |
| e quibus id fiat causis quoque noscere et unde | 1055 |
| tanta mali tam quam moles in pectore constet, | |
| haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus | |
| quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper, | |
| commutare locum, quasi onus deponere possit. | |
| exit saepe foras magnis ex aedibus ille, | 1060 |
| esse domi quem pertaesumst, subitoque <revertit>, | |
| quippe foris nihilo melius qui sentiat esse. | |
| currit agens mannos ad villam praecipitanter | |
| auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans; | |
| oscitat extemplo, tetigit cum limina villae, | 1065 |
| aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit, | |
| aut etiam properans urbem petit atque revisit. | |
| hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit, | |
| effugere haut potis est: ingratius haeret et odit | |
| propterea, morbi quia causam non tenet aeger; | 1070 |
| quam bene si videat, iam rebus quisque relictis | |
| naturam primum studeat cognoscere rerum, | |
| temporis aeterni quoniam, non unius horae, | |
| ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis | |
| aetas, post mortem quae restat cumque manendo. | 1075 |
| Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis | |
| quae mala nos subigit vitai tanta cupido? | |
| certe equidem finis vitae mortalibus adstat | |
| nec devitari letum pote, quin obeamus. | |
| praeterea versamur ibidem atque insumus usque | 1080 |
| nec nova vivendo procuditur ulla voluptas; | |
| sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur | |
| cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus | |
| et sitis aequa tenet vitai semper hiantis. | |
| posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas, | 1085 |
| quidve ferat nobis casus quive exitus instet. | |
| nec prorsum vitam ducendo demimus hilum | |
| tempore de mortis nec delibare valemus, | |
| quo minus esse diu possimus forte perempti. | |
| proinde licet quod vis vivendo condere saecla, | 1090 |
| mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit, | |
| nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno | |
| lumine qui finem vitai fecit, et ille, | |
| mensibus atque annis qui multis occidit ante. |