| DE RERVM NATVRA | |
| LIBER QVARTVS | |
| Avia Pieridum peragro loca nullius ante | 4.1 |
| trita solo. iuvat integros accedere fontis | |
| atque haurire, iuvatque novos decerpere flores | |
| insignemque meo capiti petere inde coronam, | |
| unde prius nulli velarint tempora musae; | 5 |
| primum quod magnis doceo de rebus et artis | |
| religionum animum nodis exsolvere pergo, | |
| deinde quod obscura de re tam lucida pango | |
| carmina musaeo contingens cuncta lepore. | |
| id quoque enim non ab nulla ratione videtur; | 10 |
| nam vel uti pueris absinthia taetra medentes | |
| cum dare conantur, prius oras pocula circum | |
| contingunt mellis dulci flavoque liquore, | |
| ut puerorum aetas inprovida ludificetur | |
| labrorum tenus, interea perpotet amarum | 15 |
| absinthi laticem deceptaque non capiatur, | |
| sed potius tali facto recreata valescat, | |
| sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur | |
| tristior esse quibus non est tractata, retroque | |
| volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti | 20 |
| carmine Pierio rationem exponere nostram | |
| et quasi musaeo dulci contingere melle; | |
| si tibi forte animum tali ratione tenere | |
| versibus in nostris possem, dum percipis omnem | |
| naturam rerum ac persentis utilitatem. | 25 |
| Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum | 45 |
| qualia sint et quam variis distantia formis | |
| sponte sua volitent aeterno percita motu | |
| quoque modo possit res ex his quaeque creari, | |
| [nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res | |
| attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, | 50 |
| quae quasi membranae vel cortex nominitandast,] | |
| atque animi quoniam docui natura quid esset | 26 |
| et quibus e rebus cum corpore compta vigeret | |
| quove modo distracta rediret in ordia prima, | |
| nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res | |
| attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, | 30 |
| quod speciem ac formam similem gerit eius imago, | 52 |
| cuius cumque cluet de corpore fusa vagari; | |
| quae quasi membranae summo de corpore rerum | 31 |
| dereptae volitant ultroque citroque per auras, | |
| atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes | |
| terrificant atque in somnis, cum saepe figuras | |
| contuimur miras simulacraque luce carentum, | 35 |
| quae nos horrifice languentis saepe sopore | |
| excierunt ne forte animas Acherunte reamur | |
| effugere aut umbras inter vivos volitare | |
| neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, | |
| cum corpus simul atque animi natura perempta | 40 |
| in sua discessum dederint primordia quaeque. | |
| dico igitur rerum effigias tenuisque figuras | |
| mittier ab rebus summo de cortice eorum; | |
| id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. | |
| Principio quoniam mittunt in rebus apertis | 54 |
| corpora res multae, partim diffusa solute, | 55 |
| robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem, | |
| et partim contexta magis condensaque, ut olim | |
| cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae, | |
| et vituli cum membranas de corpore summo | |
| nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens | 60 |
| exuit in spinis vestem; nam saepe videmus | |
| illorum spoliis vepres volitantibus auctas. | |
| quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago | |
| ab rebus mitti summo de corpore rerum. | |
| nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant | 65 |
| quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas; | |
| praesertim cum sint in summis corpora rebus | |
| multa minuta, iaci quae possint ordine eodem | |
| quo fuerint et formai servare figuram, | |
| et multo citius, quanto minus indupediri | 70 |
| pauca queunt et <quae> sunt prima fronte locata. | |
| nam certe iacere ac largiri multa videmus, | |
| non solum ex alto penitusque, ut diximus ante, | |
| verum de summis ipsum quoque saepe colorem. | |
| et volgo faciunt id lutea russaque vela | 75 |
| et ferrugina, cum magnis intenta theatris | |
| per malos volgata trabesque trementia flutant; | |
| namque ibi consessum caveai supter et omnem | |
| scaenai speciem patrum matrumque deorsum | |
| inficiunt coguntque suo fluitare colore. | 80 |
| et quanto circum mage sunt inclusa theatri | |
| moenia, tam magis haec intus perfusa lepore | |
| omnia conrident correpta luce diei. | |
| ergo lintea de summo cum corpore fucum | |
| mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis | 85 |
| res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque. | |
| sunt igitur iam formarum vestigia certa, | |
| quae volgo volitant subtili praedita filo | |
| nec singillatim possunt secreta videri. | |
| Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res | 90 |
| consimiles ideo diffusae rebus abundant, | |
| ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae | |
| scinduntur per iter flexum, nec recta viarum | |
| ostia sunt, qua contendant exire coortae. | |
| at contra tenuis summi membrana coloris | 95 |
| cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit, | |
| in promptu quoniam est in prima fronte locata. | |
| Postremo speculis in aqua splendoreque in omni | |
| quae cumque apparent nobis simulacra, necessest, | |
| quandoquidem simili specie sunt praedita rerum, | 100 |
| exin imaginibus missis consistere eorum. | |
| [nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant | |
| quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.] | |
| sunt igitur tenues formarum illis similesque | |
| effigiae, singillatim quas cernere nemo | 105 |
| cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu | |
| reiectae reddunt speculorum ex aequore visum, | |
| nec ratione alia servari posse videntur, | |
| tanto opere ut similes reddantur cuique figurae. | |
| Nunc age, quam tenui natura constet imago | 110 |
| percipe. et in primis, quoniam primordia tantum | |
| sunt infra nostros sensus tantoque minora | |
| quam quae primum oculi coeptant non posse tueri, | |
| nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum | |
| cunctarum quam sint subtilia percipe paucis. | 115 |
| primum animalia sunt iam partim tantula, corum | |
| tertia pars nulla possit ratione videri. | |
| horum intestinum quodvis quale esse putandumst! | |
| quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus? | |
| quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque, | 120 |
| unde anima atque animi constet natura necessumst, | |
| nonne vides quam sint subtilia quamque minuta? | |
| praeterea quaecumque suo de corpore odorem | |
| expirant acrem, panaces absinthia taetra | |
| habrotonique graves et tristia centaurea, | 125 |
| quorum unum quidvis leviter si forte duobus | |
| * * * | 126a |
| quin potius noscas rerum simulacra vagari | 127 |
| multa modis multis, nulla vi cassaque sensu? | |
| Sed ne forte putes ea demum sola vagari, | |
| quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt, | 130 |
| sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa | |
| constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer, | |
| quae multis formata modis sublime feruntur, | 135 |
| ut nubes facile inter dum concrescere in alto | 133 |
| cernimus et mundi speciem violare serenam | |
| aëra mulcentes motu; nam saepe Gigantum | 136 |
| ora volare videntur et umbram ducere late, | |
| inter dum magni montes avolsaque saxa | |
| montibus ante ire et solem succedere praeter, | |
| inde alios trahere atque inducere belua nimbos. | 140 |
| nec speciem mutare suam liquentia cessant | |
| et cuiusque modi formarum vertere in oras. | |
| Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur | |
| perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant | |
| * * * | 144a |
| semper enim summum quicquid de rebus abundat, | 145 |
| quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res, | |
| transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa | |
| aut in materiam ligni pervenit, ibi iam | |
| scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit. | |
| at cum splendida quae constant opposta fuerunt | 150 |
| densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum; | |
| nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem | |
| scindi; quam meminit levor praestare salutem. | |
| qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent. | |
| et quamvis subito quovis in tempore quamque | 155 |
| rem contra speculum ponas, apparet imago; | |
| perpetuo fluere ut noscas e corpore summo | |
| texturas rerum tenuis tenuisque figuras. | |
| ergo multa brevi spatio simulacra genuntur, | |
| ut merito celer his rebus dicatur origo. | 160 |
| et quasi multa brevi spatio summittere debet | |
| lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena, | |
| sic ab rebus item simili ratione necessest | |
| temporis in puncto rerum simulacra ferantur | |
| multa modis multis in cunctas undique partis; | 165 |
| quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris, | |
| res ibi respondent simili forma atque colore. | |
| Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli | |
| tempestas, perquam subito fit turbida foede, | |
| undique uti tenebras omnis Acherunta rearis | 170 |
| liquisse et magnas caeli complesse cavernas. | |
| usque adeo taetra nimborum nocte coorta | |
| inpendent atrae Formidinis ora superne; | |
| quorum quantula pars sit imago dicere nemost | |
| qui possit neque eam rationem reddere dictis. | 175 |
| Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur, | |
| et quae mobilitas ollis tranantibus auras | |
| reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur, | |
| in quem quaeque locum diverso numine tendunt, | |
| suavidicis potius quam multis versibus edam; | 180 |
| parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam | |
| clamor in aetheriis dispersus nubibus austri. | |
| Principio persaepe levis res atque minutis | |
| corporibus factas celeris licet esse videre. | |
| in quo iam genere est solis lux et vapor eius, | 185 |
| propterea quia sunt e primis facta minutis, | |
| quae quasi cuduntur perque aëris intervallum | |
| non dubitant transire sequenti concita plaga; | |
| suppeditatur enim confestim lumine lumen | |
| et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur. | 190 |
| qua propter simulacra pari ratione necessest | |
| inmemorabile per spatium transcurrere posse | |
| temporis in puncto, primum quod parvola causa | |
| est procul a tergo quae provehat atque propellat, | |
| quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur, | 195 |
| deinde quod usque adeo textura praedita rara | |
| mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res | |
| et quasi permanare per aëris intervallum. | |
| Praeterea si quae penitus corpuscula rerum | |
| ex altoque foras mittuntur, solis uti lux | 200 |
| ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei | |
| per totum caeli spatium diffundere sese | |
| perque volare mare ac terras caelumque rigare. | |
| quid quae sunt igitur iam prima fronte parata, | |
| cum iaciuntur et emissum res nulla moratur? | 205 |
| quone vides citius debere et longius ire | |
| multiplexque loci spatium transcurrere eodem | |
| tempore quo solis pervolgant lumina caelum? | |
| Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur, | |
| quam celeri motu rerum simulacra ferantur, | 210 |
| quod simul ac primum sub diu splendor aquai | |
| ponitur, extemplo caelo stellante serena | |
| sidera respondent in aqua radiantia mundi. | |
| iamne vides igitur quam puncto tempore imago | |
| aetheris ex oris in terrarum accidat oras? | 215 |
| quare etiam atque etiam mitti fateare necessest | |
| corpora quae feriant oculos visumque lacessant. | |
| perpetuoque fluunt certis ab rebus odores, | |
| frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis | |
| aequoris, exesor moerorum litora circum, | 220 |
| nec variae cessant voces volitare per auras. | |
| denique in os salsi venit umor saepe saporis, | |
| cum mare versamur propter, dilutaque contra | |
| cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. | |
| usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter | 225 |
| fertur et in cunctas dimittitur undique partis | |
| nec mora nec requies interdatur ulla fluendi, | |
| perpetuo quoniam sentimus et omnia semper | |
| cernere odorari licet et sentire sonare. | |
| Praeterea quoniam manibus tractata figura | 230 |
| in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae | |
| cernitur in luce et claro candore, necessest | |
| consimili causa tactum visumque moveri. | |
| nunc igitur si quadratum temptamus et id nos | |
| commovet in tenebris, in luci quae poterit res | 235 |
| accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago? | |
| esse in imaginibus qua propter causa videtur | |
| cernundi neque posse sine his res ulla videri. | |
| Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur | |
| undique et in cunctas iaciuntur didita partis; | 240 |
| verum nos oculis quia solis cernere quimus, | |
| propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes | |
| res ibi eam contra feriant forma atque colore. | |
| et quantum quaeque ab nobis res absit, imago | |
| efficit ut videamus et internoscere curat; | 245 |
| nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque | |
| aëra qui inter se cumque est oculosque locatus, | |
| isque ita per nostras acies perlabitur omnis | |
| et quasi perterget pupillas atque ita transit. | |
| propterea fit uti videamus quam procul absit | 251 |
| res quaeque. et quanto plus aëris ante agitatur | 250 |
| et nostros oculos perterget longior aura, | 252 |
| tam procul esse magis res quaeque remota videtur. | |
| scilicet haec summe celeri ratione geruntur, | |
| quale sit ut videamus, et una quam procul absit. | 255 |
| Illud in his rebus minime mirabile habendumst, | |
| cur, ea quae feriant oculos simulacra videri | |
| singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur. | |
| ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum | |
| acre fluit frigus, non privam quamque solemus | 261 |
| particulam venti sentire et frigoris eius, | 260 |
| sed magis unorsum, fierique perinde videmus | 262 |
| corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res | |
| verberet atque sui det sensum corporis extra. | |
| praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum | 265 |
| tangimus extremum saxi summumque colorem | |
| nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam | |
| duritiem penitus saxi sentimus in alto. | |
| Nunc age, cur ultra speculum videatur imago | |
| percipe: nam certe penitus remmota videtur. | 270 |
| quod genus illa foris quae vere transpiciuntur, | |
| ianua cum per se transpectum praebet apertum, | |
| multa facitque foris ex aedibus ut videantur; | |
| is quoque enim duplici geminoque fit aëre visus. | |
| primus enim citra postes tum cernitur aër, | 275 |
| inde fores ipsae dextra laevaque secuntur, | |
| post extraria lux oculos perterget et aër | |
| alter, et illa foris quae vere transpiciuntur. | |
| sic ubi se primum speculi proiecit imago, | |
| dum venit ad nostras acies, protrudit agitque | 280 |
| aëra qui inter se cumquest oculosque locatus, | |
| et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus | |
| quam speculum; sed ubi [in] speculum quoque sensimus ipsum, | |
| continuo a nobis in eum quae fertur imago | |
| pervenit, et nostros oculos reiecta revisit | 285 |
| atque alium prae se propellens aëra volvit, | |
| et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque | |
| distare ab speculo tantum semota videtur. | |
| quare etiam atque etiam minime mirarier est par | |
| * * * | 289a |
| illis quae reddunt speculorum ex aequore visum, | 290 |
| aëribus binis quoniam res confit utraque. | |
| Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est, | |
| in speculis fit ut in laeva videatur eo quod | |
| planitiem ad speculi veniens cum offendit imago, | |
| non convertitur incolumis, sed recta retrorsum | 295 |
| sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit | |
| cretea persona, adlidat pilaeve trabive, | |
| atque ea continuo rectam si fronte figuram | |
| servet et elisam retro sese exprimat ipsa. | 323 |
| fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem | |
| nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter. | 325 |
| Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago, | |
| quinque etiam <aut> sex ut fieri simulacra suërint. | |
| nam quae cumque retro parte interiore latebunt, | |
| inde tamen, quamvis torte penitusque remota, | |
| omnia per flexos aditus educta licebit | 330 |
| pluribus haec speculis videantur in aedibus esse. | |
| usque adeo speculo in speculum translucet imago, | |
| et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat, | |
| inde retro rursum redit et convertit eodem. | |
| Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum | 335 |
| adsimili lateris flexura praedita nostri, | |
| dextera ea propter nobis simulacra remittunt, | |
| aut quia de speculo in speculum transfertur imago, | |
| inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod | |
| circum agitur, cum venit, imago propterea quod | 340 |
| flexa figura docet speculi convertier ad nos. | |
| Indugredi porro pariter simulacra pedemque | |
| ponere nobiscum credas gestumque imitari | |
| propterea quia, de speculi qua parte recedas, | |
| continuo nequeunt illinc simulacra reverti; | 345 |
| omnia quandoquidem cogit natura referri | |
| ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus. | |
| Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri. | 299 |
| sol etiam caecat, contra si tendere pergas, | 300 |
| propterea quia vis magnast ipsius et alte | |
| aëra per purum simulacra feruntur | |
| et feriunt oculos turbantia composituras. | |
| Praeterea splendor qui cumque est acer adurit | |
| saepe oculos ideo quod semina possidet ignis | 305 |
| multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando. | |
| lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur | |
| arquati, quia luroris de corpore eorum | |
| semina multa fluunt simulacris obvia rerum, | |
| multaque sunt oculis in eorum denique mixta, | 310 |
| quae contage sua palloribus omnia pingunt. | |
| E tenebris autem quae sunt in luce tuemur | |
| propterea quia, cum propior caliginis aër | |
| ater init oculos prior et possedit apertos, | |
| insequitur candens confestim lucidus aër, | 315 |
| qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras | |
| aëris illius; nam multis partibus hic est | |
| mobilior multisque minutior et mage pollens. | |
| qui simul atque vias oculorum luce replevit | |
| atque pate fecit, quas ante obsederat aër | 320 |
| <ater>, continuo rerum simulacra secuntur, | |
| quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus. | |
| quod contra facere in tenebris e luce nequimus | 348 |
| propterea quia posterior caliginis aër | |
| crassior insequitur, qui cuncta foramina complet | 350 |
| obsiditque vias oculorum, ne simulacra | |
| possint ullarum rerum coniecta moveri. | |
| Quadratasque procul turris cum cernimus urbis, | |
| propterea fit uti videantur saepe rutundae, | |
| angulus optusus quia longe cernitur omnis | 355 |
| sive etiam potius non cernitur ac perit eius | |
| plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus, | |
| aëra per multum quia dum simulacra feruntur, | |
| cogit hebescere eum crebris offensibus aër. | |
| hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis. | 360 |
| fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur; | |
| non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda, | |
| sed quasi adumbratim paulum simulata videntur. | |
| Umbra videtur item nobis in sole moveri | |
| et vestigia nostra sequi gestumque imitari, | 365 |
| aëra si credis privatum lumine posse | |
| indugredi, motus hominum gestumque sequentem; | |
| nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus | |
| aër id quod nos umbram perhibere suëmus. | |
| ni mirum, quia terra locis ex ordine certis | 370 |
| lumine privatur solis qua cumque meantes | |
| officimus, repletur item quod liquimus eius, | |
| propterea fit uti videatur, quae fuit umbra | |
| corporis, e regione eadem nos usque secuta. | |
| semper enim nova se radiorum lumina fundunt | 375 |
| primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur. | |
| propterea facile et spoliatur lumine terra | |
| et repletur item nigrasque sibi abluit umbras. | |
| Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum. | |
| nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri | 380 |
| illorum est; eadem vero sint lumina necne, | |
| umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc, | |
| an potius fiat paulo quod diximus ante, | |
| hoc animi demum ratio discernere debet, | |
| nec possunt oculi naturam noscere rerum. | 385 |
| proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli. | |
| Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur; | |
| quae manet in statione, ea praeter creditur ire. | |
| et fugere ad puppim colles campique videntur, | |
| quos agimus praeter navem velisque volamus. | 390 |
| Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis | |
| cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu, | |
| quandoquidem longos obitus exorta revisunt, | |
| cum permensa suo sunt caelum corpore claro. | |
| solque pari ratione manere et luna videtur | 395 |
| in statione, ea quae ferri res indicat ipsa. | |
| Exstantisque procul medio de gurgite montis | |
| classibus inter quos liber patet exitus ingens, | |
| insula coniunctis tamen ex his una videtur. | |
| atria versari et circum cursare columnae | 400 |
| usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi | |
| desierunt verti, vix ut iam credere possint | |
| non supra sese ruere omnia tecta minari. | |
| Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte | |
| cum coeptat natura supraque extollere montes, | 405 |
| quos tibi tum supra sol montis esse videtur | |
| comminus ipse suo contingens fervidus igni, | |
| vix absunt nobis missus bis mille sagittae, | |
| vix etiam cursus quingentos saepe veruti; | |
| inter eos solemque iacent immania ponti | 410 |
| aequora substrata aetheriis ingentibus oris, | |
| interiectaque sunt terrarum milia multa, | |
| quae variae retinent gentes et saecla ferarum. | |
| At coniectus aquae digitum non altior unum, | |
| qui lapides inter sistit per strata viarum, | 415 |
| despectum praebet sub terras inpete tanto, | |
| a terris quantum caeli patet altus hiatus, | |
| nubila despicere et caelum ut videare videre, | |
| corpora mirande sub terras abdita caelo. | |
| Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit | 420 |
| flumine et in rapidas amnis despeximus undas, | |
| stantis equi corpus transversum ferre videtur | |
| vis et in adversum flumen contrudere raptim, | |
| et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri | |
| et fluere adsimili nobis ratione videntur. | 425 |
| Porticus aequali quamvis est denique ductu | |
| stansque in perpetuum paribus suffulta columnis, | |
| longa tamen parte ab summa cum tota videtur, | |
| paulatim trahit angusti fastigia coni, | |
| tecta solo iungens atque omnia dextera laevis | 430 |
| donec in obscurum coni conduxit acumen. | |
| In pelago nautis ex undis ortus in undis | |
| sol fit uti videatur obire et condere lumen; | |
| quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur; | |
| ne leviter credas labefactari undique sensus. | 435 |
| at maris ignaris in portu clauda videntur | |
| navigia aplustris fractis obnitier undis. | |
| nam quae cumque supra rorem salis edita pars est | |
| remorum, recta est, et recta superne guberna; | |
| quae demersa liquore obeunt, refracta videntur | 440 |
| omnia converti sursumque supina reverti | |
| et reflexa prope in summo fluitare liquore. | |
| Raraque per caelum cum venti nubila portant | |
| tempore nocturno, tum splendida signa videntur | |
| labier adversum nimbos atque ire superne | 445 |
| longe aliam in partem ac vera ratione feruntur | |
| At si forte oculo manus uni subdita supter | |
| pressit eum, quodam sensu fit uti videantur | |
| omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo, | |
| bina lucernarum florentia lumina flammis | 450 |
| binaque per totas aedis geminare supellex | |
| et duplicis hominum facies et corpora bina. | |
| Denique cum suavi devinxit membra sopore | |
| somnus et in summa corpus iacet omne quiete, | |
| tum vigilare tamen nobis et membra movere | 455 |
| nostra videmur, et in noctis caligine caeca | |
| cernere censemus solem lumenque diurnum, | |
| conclusoque loco caelum mare flumina montis | |
| mutare et campos pedibus transire videmur, | |
| et sonitus audire, severa silentia noctis | 460 |
| undique cum constent, et reddere dicta tacentes. | |
| Cetera de genere hoc mirande multa videmus, | |
| quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt, | |
| ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit | |
| propter opinatus animi, quos addimus ipsi, | 465 |
| pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa; | |
| nam nihil aegrius est quam res secernere apertas | |
| ab dubiis, animus quas ab se protinus addit. | |
| Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit | |
| an sciri possit, quoniam nil scire fatetur. | 470 |
| hunc igitur contra minuam contendere causam, | |
| qui capite ipse suo in statuit vestigia sese. | |
| et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum | |
| quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante, | |
| unde sciat quid sit scire et nescire vicissim, | 475 |
| notitiam veri quae res falsique crearit | |
| et dubium certo quae res differre probarit. | |
| invenies primis ab sensibus esse creatam | |
| notitiem veri neque sensus posse refelli. | |
| nam maiore fide debet reperirier illud, | 480 |
| sponte sua veris quod possit vincere falsa. | |
| quid maiore fide porro quam sensus haberi | |
| debet? an ab sensu falso ratio orta valebit | |
| dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est? | |
| qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis. | 485 |
| An poterunt oculos aures reprehendere, an aures | |
| tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris, | |
| an confutabunt nares oculive revincent? | |
| non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas | |
| divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est | 490 |
| et quod molle sit et gelidum fervensve videre | |
| et seorsum varios rerum sentire colores | |
| et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest. | |
| seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores | |
| nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est | 495 |
| non possint alios alii convincere sensus. | |
| nec porro poterunt ipsi reprehendere sese, | |
| aequa fides quoniam debebit semper haberi. | |
| proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst. | |
| Et si non poterit ratio dissolvere causam, | 500 |
| cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint | |
| visa rutunda, tamen praestat rationis egentem | |
| reddere mendose causas utriusque figurae, | |
| quam manibus manifesta suis emittere quoquam | |
| et violare fidem primam et convellere tota | 505 |
| fundamenta quibus nixatur vita salusque. | |
| non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa | |
| concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis | |
| praecipitisque locos vitare et cetera quae sint | |
| in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint. | 510 |
| illa tibi est igitur verborum copia cassa | |
| omnis, quae contra sensus instructa paratast. | |
| Denique ut in fabrica, si pravast regula prima, | |
| normaque si fallax rectis regionibus exit, | |
| et libella aliqua si ex parti claudicat hilum, | 515 |
| omnia mendose fieri atque obstipa necessu est | |
| prava cubantia prona supina atque absona tecta, | |
| iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque | |
| prodita iudiciis fallacibus omnia primis, | |
| sic igitur ratio tibi rerum prava necessest | 520 |
| falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast. | |
| Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem | |
| sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est. | |
| Principio auditur sonus et vox omnis, in auris | |
| insinuata suo pepulere ubi corpore sensum. | 525 |
| corpoream quoque enim <vocem> constare fatendumst | |
| et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus. | |
| Praeterea radit vox fauces saepe facitque | |
| asperiora foras gradiens arteria clamor, | |
| quippe per angustum turba maiore coorta | 530 |
| ire foras ubi coeperunt primordia vocum. | |
| scilicet expletis quoque ianua raditur oris. | |
| haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent | |
| corporeis e principiis, ut laedere possint. | |
| nec te fallit item quid corporis auferat et quid | 535 |
| detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis | |
| perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram | |
| aurorae perductus ab exoriente nitore, | |
| praesertim si cum summost clamore profusus. | |
| ergo corpoream vocem constare necessest, | 540 |
| multa loquens quoniam amittit de corpore partem. | |
| Asperitas autem vocis fit ab asperitate | 551 |
| principiorum et item levor levore creatur; | |
| nec simili penetrant auris primordia forma, | 542 |
| cum tuba depresso graviter sub murmure mugit | |
| et reboat raucum retro cita barbita bombum, | |
| et <iam> Dauliades natae hortis ex Heliconis | 545 |
| cum liquidam tollunt lugubri voce querellam. | |
| Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro | |
| exprimimus rectoque foras emittimus ore, | |
| mobilis articulat nervorum daedala lingua, | |
| formaturaque labrorum pro parte figurat. | 550 |
| hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta | 553 |
| perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa | |
| plane exaudiri discernique articulatim; | 555 |
| servat enim formaturam servatque figuram. | |
| at si inter positum spatium sit longius aequo, | |
| aëra per multum confundi verba necessest | |
| et conturbari vocem, dum transvolat auras. | |
| ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam | 560 |
| internoscere, verborum sententia quae sit; | |
| usque adeo confusa venit vox inque pedita. | |
| Praeterea verbum saepe unum perciet auris | |
| omnibus in populo missum praeconis ab ore. | |
| in multas igitur voces vox una repente | 565 |
| diffugit, in privas quoniam se dividit auris | |
| obsignans formam verbis clarumque sonorem. | |
| at quae pars vocum non auris incidit ipsas, | |
| praeter lata perit frustra diffusa per auras. | |
| pars solidis adlisa locis reiecta sonorem | 570 |
| reddit et inter dum frustratur imagine verbi. | |
| Quae bene cum videas, rationem reddere possis | |
| tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola | |
| saxa paris formas verborum ex ordine reddant. | |
| palantis comites com montis inter opacos | 575 |
| quaerimus et magna dispersos voce ciemus. | |
| sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis, | |
| unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi | |
| verba repulsantes iterabant dicta referri. | |
| haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere | 580 |
| finitimi fingunt et Faunos esse locuntur, | |
| quorum noctivago strepitu ludoque iocanti | |
| adfirmant volgo taciturna silentia rumpi | |
| chordarumque sonos fieri dulcisque querellas, | |
| tibia quas fundit digitis pulsata canentum, | 585 |
| et genus agricolum late sentiscere, quom Pan | |
| pinea semiferi capitis velamina quassans | |
| unco saepe labro calamos percurrit hiantis, | |
| fistula silvestrem ne cesset fundere musam. | |
| cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur, | 590 |
| ne loca deserta ab divis quoque forte putentur | |
| sola tenere. ideo iactant miracula dictis | |
| aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne | |
| humanum genus est avidum nimis auricularum. | |
| Quod super est, non est mirandum qua ratione, | 595 |
| per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas, | |
| haec loca per voces veniant aurisque lacessant, | |
| conloquium clausis foribus quoque saepe videmus; | |
| ni mirum quia vox per flexa foramina rerum | |
| incolumis transire potest, simulacra renutant; | 600 |
| perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant, | |
| qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis. | |
| praeterea partis in cunctas dividitur vox, | |
| ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una | |
| dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis | 605 |
| saepe solet scintilla suos se spargere in ignis. | |
| ergo replentur loca vocibus abdita retro, | |
| omnia quae circum fervunt sonituque cientur. | |
| at simulacra viis derectis omnia tendunt, | |
| ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo | 610 |
| saepe supra potis est, at voces accipere extra. | |
| et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa <domorum> | |
| vox optunditur atque auris confusa penetrat | |
| et sonitum potius quam verba audire videmur. | |
| Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum | 615 |
| plusculum habent in se rationis, plus operai. | |
| principio sucum sentimus in ore, cibum cum | |
| mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai | |
| siquis forte manu premere ac siccare coëpit. | |
| inde quod exprimimus per caulas omne palati | 620 |
| diditur et rarae per flexa foramina linguae, | |
| hoc ubi levia sunt manantis corpora suci, | |
| suaviter attingunt et suaviter omnia tractant | |
| umida linguai circum sudantia templa; | |
| at contra pungunt sensum lacerantque coorta, | 625 |
| quanto quaeque magis sunt asperitate repleta. | |
| deinde voluptas est e suco fine palati; | |
| cum vero deorsum per fauces praecipitavit, | |
| nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus; | |
| nec refert quicquam quo victu corpus alatur, | 630 |
| dum modo quod capias concoctum didere possis | |
| artubus et stomachi tumidum servare tenorem. | |
| Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus, | |
| expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst, | |
| hoc tamen esse aliis possit perdulce videri, | 635 |
| tantaque <in> his rebus distantia differitasque est, | |
| ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum; | |
| est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis | |
| disperit ac sese mandendo conficit ipsa. | |
| praeterea nobis veratrum est acre venenum, | 640 |
| at capris adipes et cocturnicibus auget. | |
| id quibus ut fiat rebus cognoscere possis, | |
| principio meminisse decet quae diximus ante, | |
| semina multimodis in rebus mixta teneri. | |
| porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes, | 645 |
| ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim | |
| extima membrorum circumcaesura coërcet, | |
| proinde et seminibus constant variantque figura. | |
| semina cum porro distent, differre necessest | |
| intervalla viasque, foramina quae perhibemus, | 650 |
| omnibus in membris et in ore ipsoque palato. | |
| esse minora igitur quaedam maioraque debent, | |
| esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest, | |
| multa rutunda, modis multis multangula quaedam. | |
| namque figurarum ratio ut motusque reposcunt, | 655 |
| proinde foraminibus debent differe figurae | |
| et variare viae proinde ac textura coërcet. | |
| hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum, | |
| illi, cui suave est, levissima corpora debent | |
| contractabiliter caulas intrare palati, | 660 |
| at contra quibus est eadem res intus acerba, | |
| aspera ni mirum penetrant hamataque fauces. | |
| nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque. | |
| quippe ubi cui febris bili superante coorta est | |
| aut alia ratione aliquast vis excita morbi, | 665 |
| perturbatur ibi iam totum corpus et omnes | |
| commutantur ibi positurae principiorum; | |
| fit prius ad sensum <ut> quae corpora conveniebant | |
| nunc non conveniant, et cetera sint magis apta, | |
| quae penetrata queunt sensum progignere acerbum; | 670 |
| utraque enim sunt in mellis commixta sapore; | |
| id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante. | |
| Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris | |
| tangat agam. primum res multas esse necessest | |
| unde fluens volvat varius se fluctus odorum, | 675 |
| et fluere et mitti volgo spargique putandumst; | |
| verum aliis alius magis est animantibus aptus, | |
| dissimilis propter formas. ideoque per auras | |
| mellis apes quamvis longe ducuntur odore, | |
| volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum | 680 |
| ungula quo tulerit gressum promissa canum vis | |
| ducit, et humanum longe praesentit odorem | |
| Romulidarum arcis servator, candidus anser. | |
| sic aliis alius nidor datus ad sua quemque | |
| pabula ducit et a taetro resilire veneno | 685 |
| cogit, eoque modo servantur saecla ferarum. | |
| Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit, | |
| est alio ut possit permitti longius alter; | |
| sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum | |
| quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res | 690 |
| quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt. | |
| errabundus enim tarde venit ac perit ante | |
| paulatim facilis distractus in aëris auras; | |
| ex alto primum quia vix emittitur ex re; | |
| nam penitus fluere atque recedere rebus odores | 695 |
| significat quod fracta magis redolere videntur | |
| omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta. | |
| deinde videre licet maioribus esse creatum | |
| principiis quam vox, quoniam per saxea saepta | |
| non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur. | 700 |
| quare etiam quod olet non tam facile esse videbis | |
| investigare in qua sit regione locatum; | |
| refrigescit enim cunctando plaga per auras | |
| nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum. | |
| errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt. | 705 |
| Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum | |
| in generest, sed item species rerum atque colores | |
| non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes, | |
| ut non sint aliis quaedam magis acria visu. | |
| quin etiam gallum noctem explaudentibus alis | 710 |
| auroram clara consuetum voce vocare, | |
| noenu queunt rapidi contra constare leones | |
| inque tueri: ita continuo meminere fugai. | |
| ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam | |
| semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum, | 715 |
| pupillas interfodiunt acremque dolorem | |
| praebent, ut nequeant contra durare feroces, | |
| cum tamen haec nostras acies nil laedere possint, | |
| aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis | |
| exitus ex oculis liber datur, in remorando | 720 |
| laedere ne possint ex ulla lumina parte. | |
| Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde | |
| quae veniunt veniant in mentem percipe paucis. | |
| principio hoc dico, rerum simulacra vagari | |
| multa modis multis in cunctas undique partis | 725 |
| tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris, | |
| obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri. | |
| quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu | |
| quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt, | |
| corporis haec quoniam penetrant per rara cientque | 730 |
| tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt. | |
| Centauros itaque et Scyllarum membra videmus | |
| Cerbereasque canum facies simulacraque eorum | |
| quorum morte obita tellus amplectitur ossa; | |
| omnigenus quoniam passim simulacra feruntur, | 735 |
| partim sponte sua quae fiunt aëre in ipso, | |
| partim quae variis ab rebus cumque recedunt | |
| et quae confiunt ex horum facta figuris. | |
| nam certe ex vivo Centauri non fit imago, | |
| nulla fuit quoniam talis natura animata; | 740 |
| verum ubi equi atque hominis casu convenit imago, | |
| haerescit facile extemplo, quod diximus ante, | |
| propter subtilem naturam et tenvia texta. | |
| cetera de genere hoc eadem ratione creantur. | |
| quae cum mobiliter summa levitate feruntur, | 745 |
| ut prius ostendi, facile uno commovet ictu | |
| quae libet una animum nobis subtilis imago; | |
| tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa. | |
| haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis. | |
| quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus | 750 |
| atque oculis, simili fieri ratione necessest. | |
| Nunc igitur docui quoniam me forte leonum | |
| cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt, | |
| scire licet mentem simili ratione moveri | |
| per simulacra leonum <et> cetera quae videt aeque | 755 |
| nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit. | |
| nec ratione alia, cum somnus membra profudit, | |
| mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt | |
| haec eadem nostros animos quae cum vigilamus, | |
| usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem | 760 |
| rellicta vita iam mors et terra potitast. | |
| hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes | |
| corporis offecti sensus per membra quiescunt | |
| nec possunt falsum veris convincere rebus. | |
| praeterea meminisse iacet languetque sopore, | 765 |
| nec dissentit eum mortis letique potitum | |
| iam pridem, quem mens vivom se cernere credit. | |
| quod super est, non est mirum simulacra moveri | |
| bracchiaque in numerum iactare et cetera membra; | |
| nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago. | 770 |
| quippe, ubi prima perit alioque est altera nata | |
| inde statu, prior hic gestum mutasse videtur. | |
| scilicet id fieri celeri ratione putandumst: | |
| tanta est mobilitas et rerum copia tanta | |
| tantaque sensibili quovis est tempore in uno | 775 |
| copia particularum, ut possit suppeditare. | |
| Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis | |
| clarandumst, plane si res exponere avemus. | |
| quaeritur in primis quare, quod cuique libido | |
| venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum. | 780 |
| anne voluntatem nostram simulacra tuentur | |
| et simul ac volumus nobis occurrit imago, | |
| si mare, si terram cordist, si denique caelum? | |
| conventus hominum, pompam, convivia, pugnas, | |
| omnia sub verbone creat natura paratque? | 785 |
| cum praesertim aliis eadem in regione locoque | |
| longe dissimilis animus res cogitet omnis. | |
| quid porro, in numerum procedere cum simulacra | |
| cernimus in somnis et mollia membra movere, | |
| mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt | 790 |
| et repetunt oculis gestum pede convenienti? | |
| scilicet arte madent simulacra et docta vagantur, | |
| nocturno facere ut possint in tempore ludos. | |
| an magis illud erit verum? quia tempore in uno, | |
| cum sentimus, id est cum vox emittitur una, | 795 |
| tempora multa latent, ratio quae comperit esse, | |
| propterea fit uti quovis in tempore quaeque | |
| praesto sint simulacra locis in quisque parata. | |
| tanta est mobilitas et rerum copia tanta. | |
| hoc ubi prima perit alioque est altera nata | 800 |
| inde statu, prior hic gestum mutasse videtur. | |
| et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute | |
| cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt | |
| praeterea pereunt, nisi quae ex se<se> ipse paravit. | |
| ipse parat sese porro speratque futurum | 805 |
| ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo. | |
| nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt | |
| [praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit] | |
| cernere coeperunt, contendere se atque parare, | |
| nec sine eo fieri posse ut cernamus acute? | 810 |
| et tamen in rebus quoque apertis noscere possis, | |
| si non advertas animum, proinde esse quasi omni | |
| tempore semotum fuerit longeque remotum. | |
| cur igitur mirumst, animus si cetera perdit | |
| praeter quam quibus est in rebus deditus ipse? | 815 |
| deinde adopinamur de signis maxima parvis | |
| ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi. | |
| Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago | |
| eiusdem generis, sed femina quae fuit ante, | |
| in manibus vir uti factus videatur adesse, | 820 |
| aut alia ex alia facies aetasque sequatur. | |
| quod ne miremur sopor atque oblivia curant. | 826 |
| Illud in his rebus vitium vehementer †inesse | 822 |
| effugere errorem vitareque praemetuenter, | |
| lumina ne facias oculorum clara creata, | |
| prospicere ut possimus, et ut proferre queamus | 825 |
| proceros passus, ideo fastigia posse | 827 |
| surarum ac feminum pedibus fundata plicari, | |
| bracchia tum porro validis ex apta lacertis | |
| esse manusque datas utraque <ex> parte ministras, | 830 |
| ut facere ad vitam possemus quae foret usus. | |
| cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur, | |
| omnia perversa praepostera sunt ratione, | |
| nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti | |
| possemus, sed quod natumst id procreat usum. | 835 |
| nec fuit ante videre oculorum lumina nata, | |
| nec dictis orare prius quam lingua creatast, | |
| sed potius longe linguae praecessit origo | |
| sermonem multoque creatae sunt prius aures | |
| quam sonus est auditus, et omnia denique membra | 840 |
| ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus; | |
| haud igitur potuere utendi crescere causa. | |
| at contra conferre manu certamina pugnae | |
| et lacerare artus foedareque membra cruore | |
| ante fuit multo quam lucida tela volarent, | 845 |
| et volnus vitare prius natura coëgit | |
| quam daret obiectum parmai laeva per artem. | |
| scilicet et fessum corpus mandare quieti | |
| multo antiquius est quam lecti mollia strata, | |
| et sedare sitim prius est quam pocula natum. | 850 |
| haec igitur possunt utendi cognita causa | |
| credier, ex usu quae sunt vitaque reperta. | |
| illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa | |
| nata dedere suae post notitiam utilitatis. | |
| quo genere in primis sensus et membra videmus; | 855 |
| quare etiam atque etiam procul est ut credere possis | |
| utilitatis ob officium potuisse creari. | |
| Illud item non est mirandum, corporis ipsa | |
| quod natura cibum quaerit cuiusque animantis. | |
| quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus | 860 |
| multa modis multis docui, sed plurima debent | |
| ex animalibus; <quae> quia sunt exercita motu, | |
| multa per os exhalantur, cum languida anhelant, | 864 |
| multaque per sudorem ex alto pressa feruntur. | 863 |
| his igitur rebus rarescit corpus et omnis | 865 |
| subruitur natura, dolor quam consequitur rem. | |
| propterea capitur cibus, ut suffulciat artus | |
| et recreet vires inter datus, atque patentem | |
| per membra ac venas ut amorem opturet edendi. | |
| umor item discedit in omnia quae loca cumque | 870 |
| poscunt umorem; glomerataque multa vaporis | |
| corpora, quae stomacho praebent incendia nostro, | |
| dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem, | |
| urere ne possit calor amplius aridus artus. | |
| sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro | 875 |
| abluitur, sic expletur ieiuna cupido. | |
| Nunc qui fiat uti passus proferre queamus, | |
| cum volumus, quareque datum sit membra movere | |
| et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri | |
| corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta. | 880 |
| dico animo nostro primum simulacra meandi | |
| accidere atque animum pulsare, ut diximus ante. | |
| inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam | |
| rem quisquam, <quam> mens providit quid velit ante. | |
| id quod providet, illius rei constat imago, | 885 |
| ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire | |
| inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto | |
| per membra atque artus animai dissita vis est; | |
| et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur. | |
| inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota | 890 |
| paulatim moles protruditur atque movetur. | |
| praeterea tum rarescit quoque corpus et aër, | |
| scilicet ut debet qui semper mobilis extat, | |
| per patefacta venit penetratque foramina largus, | |
| et dispargitur ad partis ita quasque minutas | 895 |
| corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus, | |
| corpus ut ac navis velis ventoque feratur. | |
| nec tamen illud in his rebus mirabile constat, | |
| tantula quod tantum corpus corpuscula possunt | |
| contorquere et onus totum convertere nostrum; | 900 |
| quippe etenim ventus subtili corpore tenvis | |
| trudit agens magnam magno molimine navem | |
| et manus una regit quanto vis impete euntem | |
| atque gubernaclum contorquet quo libet unum, | |
| multaque per trocleas et tympana pondere magno | 905 |
| commovet atque levi sustollit machina nisu. | |
| Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem | |
| inriget atque animi curas e pectore solvat, | |
| suavidicis potius quom multis versibus edam, | |
| parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam | 910 |
| clamor in aetheriis dispersus nubibus austri. | |
| tu mihi da tenuis auris animumque sagacem, | |
| ne fieri negites quae dicam posse retroque | |
| vera repulsanti discedas pectore dicta, | |
| tutemet in culpa cum sis neque cernere possis. | 915 |
| Principio somnus fit ubi est distracta per artus | |
| vis animae partimque foras eiecta recessit | |
| et partim contrusa magis concessit in altum; | |
| dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque. | |
| nam dubium non est, animai quin opera sit | 920 |
| sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse, | |
| tum nobis animam perturbatam esse putandumst | |
| eiectamque foras, non omnem; namque iaceret | |
| aeterno corpus perfusum frigore leti. | |
| quippe ubi nulla latens animai pars remaneret | 925 |
| in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis, | |
| unde reconflari sensus per membra repente | |
| possit, ut ex igni caeco consurgere flamma? | |
| Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde | |
| perturbari anima et corpus languescere possit, | 930 |
| expediam: tu fac ne ventis verba profundam. | |
| Principio externa corpus de parte necessum est, | |
| aëriis quoniam vicinum tangitur auris, | |
| tundier atque eius crebro pulsarier ictu, | |
| proptereaque fere res omnes aut corio sunt | 935 |
| aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae. | |
| interiorem etiam partem spirantibus aër | |
| verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur. | |
| quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum | |
| perveniant plagae per parva foramina nobis | 940 |
| corporis ad primas partis elementaque prima, | |
| fit quasi paulatim nobis per membra ruina. | |
| conturbantur enim positurae principiorum | |
| corporis atque animi. fit uti pars inde animai | |
| eliciatur et introrsum pars abdita cedat, | 945 |
| pars etiam distracta per artus non queat esse | |
| coniuncta inter se neque motu mutua fungi; | |
| inter enim saepit coetus natura viasque. | |
| ergo sensus abit mutatis motibus alte. | |
| et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, | 950 |
| debile fit corpus languescuntque omnia membra, | |
| bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti | |
| saepe tamen summittuntur virisque resolvunt. | |
| Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aër, | |
| haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis, | 955 |
| efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat, | |
| quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se | |
| corpora conturbant magno contusa labore. | |
| fit ratione eadem coniectus parte animai | |
| altior atque foras eiectus largior eius, | 960 |
| et divisior inter se ac distractior intus. | |
| Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret | |
| aut quibus in rebus multum sumus ante morati | |
| atque in ea ratione fuit contenta magis mens, | |
| in somnis eadem plerumque videmur obire: | 965 |
| causidici causas agere et componere leges, | |
| induperatores pugnare ac proelia obire, | |
| nautae contractum cum ventis degere bellum, | |
| nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum | |
| semper et inventam patriis exponere chartis. | 970 |
| cetera sic studia atque artes plerumque videntur | |
| in somnis animos hominum frustrata tenere. | |
| et qui cumque dies multos ex ordine ludis | |
| adsiduas dederunt operas, plerumque videmus, | |
| cum iam destiterunt ea sensibus usurpare, | 975 |
| relicuas tamen esse vias in mente patentis, | |
| qua possint eadem rerum simulacra venire; | |
| per multos itaque illa dies eadem obversantur | |
| ante oculos, etiam vigilantes ut videantur | |
| cernere saltantis et mollia membra moventis | 980 |
| et citharae liquidum carmen chordasque loquentis | |
| auribus accipere et consessum cernere eundem | |
| scenaique simul varios splendere decores. | |
| usque adeo magni refert studium atque voluntas, | |
| et quibus in rebus consuerint esse operati | 985 |
| non homines solum sed vero animalia cuncta. | |
| quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt, | |
| in somnis sudare tamen spirareque semper | |
| et quasi de palma summas contendere viris | |
| aut quasi carceribus patefactis <edere voces> | 990 |
| venantumque canes in molli saepe quiete | 999 |
| iactant crura tamen subito vocisque repente | 991 |
| mittunt et crebro redducunt naribus auras. | |
| ut vestigia si teneant inventa ferarum, | |
| expergefactique secuntur inania saepe | |
| cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant, | 995 |
| donec discussis redeant erroribus ad se. | |
| at consueta domi catulorum blanda propago | |
| discutere et corpus de terra corripere instant, | |
| [iactant crura tamen subito vocisque repente | 1000 |
| mittunt et crebro redducunt naribus auras | |
| ut vestigia si teneant inventa ferarum | |
| expergefactique secuntur inania saepe] | |
| proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur. | |
| et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum, | 1005 |
| tam magis in somnis eadem saevire necessust. | |
| at variae fugiunt volucres pinnisque repente | |
| sollicitant divom nocturno tempore lucos, | |
| accipitres somno in leni si proelia pugnas | |
| edere sunt persectantes visaeque volantes. | 1010 |
| porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt | |
| magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque, | |
| reges expugnant, capiuntur, proelia miscent, | |
| tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem. | |
| multi depugnant gemitusque doloribus edunt | 1015 |
| et quasi pantherae morsu saevive leonis | |
| mandantur, magnis clamoribus omnia complent. | |
| multi de magnis per somnum rebus loquuntur | |
| indicioque sui facti persaepe fuere. | |
| multi mortem obeunt. multi, de montibus altis | 1020 |
| ut quasi praecipitent ad terram corpore toto, | |
| exterruntur et ex somno quasi mentibus capti | |
| vix ad se redeunt permoti corporis aestu. | |
| flumen item sitiens aut fontem propter amoenum | |
| adsidet et totum prope faucibus occupat amnem. | 1025 |
| puri saepe lacum propter si ac dolia curta | |
| somno devincti credunt se extollere vestem, | |
| totius umorem saccatum corporis fundunt, | |
| cum Babylonica magnifico splendore rigantur. | |
| tum quibus aetatis freta primitus insinuatur | 1030 |
| semen, ubi ipsa dies membris matura creavit, | |
| conveniunt simulacra foris e corpore quoque, | |
| nuntia praeclari voltus pulchrique coloris, | |
| qui ciet inritans loca turgida semine multo, | |
| ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant | 1035 |
| fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent. | |
| Sollicitatur id <in> nobis, quod diximus ante, | |
| semen, adulta aetas cum primum roborat artus. | |
| namque alias aliud res commovet atque lacessit; | |
| ex homine humanum semen ciet una hominis vis. | 1040 |
| quod simul atque suis eiectum sedibus exit, | |
| per membra atque artus decedit corpore toto, | |
| in loca conveniens nervorum certa cietque | |
| continuo partis genitalis corporis ipsas. | |
| inritata tument loca semine fitque voluntas | 1045 |
| eicere id quo se contendit dira lubido, | |
| [incitat inritans loca turgida semine multo] | |
| idque petit corpus, mens unde est saucia amore; | |
| namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam | |
| emicat in partem sanguis, unde icimur ictu, | 1050 |
| et si comminus est, hostem ruber occupat umor. | |
| sic igitur Veneris qui telis accipit ictus, | |
| sive puer membris muliebribus hunc iaculatur | |
| seu mulier toto iactans e corpore amorem, | |
| unde feritur, eo tendit gestitque coire | 1055 |
| et iacere umorem in corpus de corpore ductum; | |
| namque voluptatem praesagit muta cupido. | |
| Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris, | |
| hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor | |
| stillavit gutta et successit frigida cura; | 1060 |
| nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt | |
| illius et nomen dulce obversatur ad auris. | |
| sed fugitare decet simulacra et pabula amoris | |
| absterrere sibi atque alio convertere mentem | |
| et iacere umorem coniectum in corpora quaeque | 1065 |
| nec retinere semel conversum unius amore | |
| et servare sibi curam certumque dolorem; | |
| ulcus enim vivescit et inveterascit alendo | |
| inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit, | |
| si non prima novis conturbes volnera plagis | 1070 |
| volgivagaque vagus Venere ante recentia cures | |
| aut alio possis animi traducere motus. | |
| Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem, | |
| sed potius quae sunt sine poena commoda sumit; | |
| nam certe purast sanis magis inde voluptas | 1075 |
| quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso | |
| fluctuat incertis erroribus ardor amantum | |
| nec constat quid primum oculis manibusque fruantur. | |
| quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem | |
| corporis et dentes inlidunt saepe labellis | 1080 |
| osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas | |
| et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum, | |
| quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt. | |
| sed leviter poenas frangit Venus inter amorem | |
| blandaque refrenat morsus admixta voluptas. | 1085 |
| namque in eo spes est, unde est ardoris origo, | |
| restingui quoque posse ab eodem corpore flammam. | |
| quod fieri contra totum natura repugnat; | |
| unaque res haec est, cuius quam plurima habemus, | |
| tam magis ardescit dira cuppedine pectus. | 1090 |
| nam cibus atque umor membris adsumitur intus; | |
| quae quoniam certas possunt obsidere partis, | |
| hoc facile expletur laticum frugumque cupido. | |
| ex hominis vero facie pulchroque colore | |
| nil datur in corpus praeter simulacra fruendum | 1095 |
| tenvia; quae vento spes raptast saepe misella. | |
| ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor | |
| non datur, ardorem qui membris stinguere possit, | |
| sed laticum simulacra petit frustraque laborat | |
| in medioque sitit torrenti flumine potans, | 1100 |
| sic in amore Venus simulacris ludit amantis, | |
| nec satiare queunt spectando corpora coram | |
| nec manibus quicquam teneris abradere membris | |
| possunt errantes incerti corpore toto. | |
| denique cum membris conlatis flore fruuntur | 1105 |
| aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus | |
| atque in eost Venus ut muliebria conserat arva, | |
| adfigunt avide corpus iunguntque salivas | |
| oris et inspirant pressantes dentibus ora, | |
| ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt | 1110 |
| nec penetrare et abire in corpus corpore toto; | |
| nam facere inter dum velle et certare videntur. | |
| usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent, | |
| membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt. | |
| tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido, | 1115 |
| parva fit ardoris violenti pausa parumper. | |
| inde redit rabies eadem et furor ille revisit, | |
| cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt, | |
| nec reperire malum id possunt quae machina vincat. | |
| usque adeo incerti tabescunt volnere caeco. | 1120 |
| Adde quod absumunt viris pereuntque labore, | |
| adde quod alterius sub nutu degitur aetas, | |
| languent officia atque aegrotat fama vacillans. | 1124 |
| labitur interea res et Babylonia fiunt | 1123 |
| unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident, | 1125 |
| scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi | |
| auro includuntur teriturque thalassina vestis | |
| adsidue et Veneris sudorem exercita potat. | |
| et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae, | |
| inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt. | 1130 |
| eximia veste et victu convivia, ludi, | |
| pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur, | |
| ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum | |
| surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat, | |
| aut cum conscius ipse animus se forte remordet | 1135 |
| desidiose agere aetatem lustrisque perire, | |
| aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit, | |
| quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis, | |
| aut nimium iactare oculos aliumve tueri | |
| quod putat in voltuque videt vestigia risus. | 1140 |
| Atque in amore mala haec proprio summeque secundo | |
| inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt, | |
| prendere quae possis oculorum lumine operto. | |
| innumerabilia; ut melius vigilare sit ante, | |
| qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris. | 1145 |
| nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur, | |
| non ita difficile est quam captum retibus ipsis | |
| exire et validos Veneris perrumpere nodos. | |
| et tamen implicitus quoque possis inque peditus | |
| effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes | 1150 |
| et praetermittas animi vitia omnia primum | |
| aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis. | |
| nam faciunt homines plerumque cupidine caeci | |
| et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere. | |
| multimodis igitur pravas turpisque videmus | 1155 |
| esse in deliciis summoque in honore vigere. | |
| atque alios alii inrident Veneremque suadent | |
| ut placent, quoniam foedo adflictentur amore, | |
| nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe. | |
| nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos, | 1160 |
| caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas, | |
| parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal, | |
| magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris. | |
| balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est; | |
| at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit. | 1165 |
| ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit | |
| prae macie; rhadine verost iam mortua tussi. | |
| at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho, | |
| simula Silena ac Saturast, labeosa philema. | |
| cetera de genere hoc longum est si dicere coner. | 1170 |
| sed tamen esto iam quantovis oris honore, | |
| cui Veneris membris vis omnibus exoriatur; | |
| nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante; | |
| nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi | |
| et miseram taetris se suffit odoribus ipsa, | 1175 |
| quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant. | |
| at lacrimans exclusus amator limina saepe | |
| floribus et sertis operit postisque superbos | |
| unguit amaracino et foribus miser oscula figit; | |
| quem si iam ammissum venientem offenderit aura | 1180 |
| una modo, causas abeundi quaerat honestas | |
| et meditata diu cadat alte sumpta querella | |
| stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi | |
| plus videat quam mortali concedere par est. | |
| nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae | 1185 |
| omnia summo opere hos vitae poscaenia celant, | |
| quos retinere volunt adstrictosque esse in amore, | |
| ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis | |
| protrahere in lucem atque omnis inquirere risus | |
| et, si bello animost et non odiosa, vicissim | 1190 |
| praetermittere <et> humanis concedere rebus. | |
| Nec mulier semper ficto suspirat amore, | |
| quae conplexa viri corpus cum corpore iungit | |
| et tenet adsuctis umectans oscula labris; | |
| nam facit ex animo saepe et communia quaerens | 1195 |
| gaudia sollicitat spatium decurrere amoris. | |
| nec ratione alia volucres armenta feraeque | |
| et pecudes et equae maribus subsidere possent, | |
| si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans | |
| natura et Venerem salientum laeta retractat. | 1200 |
| nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas | |
| vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur, | |
| in triviis cum saepe canes discedere aventis | |
| divorsi cupide summis ex viribus tendunt, | 1210 |
| quom interea validis Veneris compagibus haerent? | 1204 |
| quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent, | 1205 |
| quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere. | |
| quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas. | |
| Et commiscendo quom semine forte virilem | |
| femina vim vicit subita vi corripuitque, | |
| tum similes matrum materno semine fiunt, | 1211 |
| ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae | |
| esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum, | |
| corpore de patrio et materno sanguine crescunt, | |
| semina cum Veneris stimulis excita per artus | 1215 |
| obvia conflixit conspirans mutuus ardor, | |
| et neque utrum superavit eorum nec superatumst. | |
| fit quoque ut inter dum similes existere avorum | |
| possint et referant proavorum saepe figuras, | |
| propterea quia multa modis primordia multis | 1220 |
| mixta suo celant in corpore saepe parentis, | |
| quae patribus patres tradunt a stirpe profecta. | |
| inde Venus varia producit sorte figuras, | |
| maiorumque refert voltus vocesque comasque; | |
| quandoquidem nihilo magis haec <de> semine certo | 1225 |
| fiunt quam facies et corpora membraque nobis. | |
| et muliebre oritur patrio de semine saeclum | |
| maternoque mares existunt corpore creti; | |
| semper enim partus duplici de semine constat, | |
| atque utri similest magis id quod cumque creatur, | 1230 |
| eius habet plus parte aequa; quod cernere possis, | |
| sive virum suboles sivest muliebris origo. | |
| Nec divina satum genitalem numina cuiquam | |
| absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam | |
| appelletur et ut sterili Venere exigat aevom; | 1235 |
| quod plerumque putant et multo sanguine maesti | |
| conspergunt aras adolentque altaria donis, | |
| ut gravidas reddant uxores semine largo; | |
| ne quiquam divom numen sortisque fatigant; | |
| nam steriles nimium crasso sunt semine partim, | 1240 |
| et liquido praeter iustum tenuique vicissim. | |
| tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum, | |
| liquitur extemplo et revocatum cedit abortu. | |
| crassius hinc porro quoniam concretius aequo | |
| mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu | 1245 |
| aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum | |
| aegre admiscetur muliebri semine semen. | |
| nam multum harmoniae Veneris differre videntur. | |
| atque alias alii complent magis ex aliisque | |
| succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt. | 1250 |
| et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt | |
| pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos | |
| suscipere et partu possent ditescere dulci. | |
| et quibus ante domi fecundae saepe nequissent | |
| uxoris parere, inventast illis quoque compar | 1255 |
| natura, ut possent gnatis munire senectam. | |
| usque adeo magni refert, ut semina possint | |
| seminibus commisceri genitaliter apta | |
| crassaque conveniant liquidis et liquida crassis. | |
| atque in eo refert quo victu vita colatur; | 1260 |
| namque aliis rebus concrescunt semina membris | |
| atque aliis extenvantur tabentque vicissim. | |
| et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas. | |
| id quoque permagni refert; nam more ferarum | |
| quadrupedumque magis ritu plerumque putantur | 1265 |
| concipere uxores, quia sic loca sumere possunt | |
| pectoribus positis sublatis semina lumbis. | |
| nec molles opus sunt motus uxoribus hilum. | |
| nam mulier prohibet se concipere atque repugnat, | |
| clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat | 1270 |
| atque exossato ciet omni pectore fluctus; | |
| eicit enim sulcum recta regione viaque | |
| vomeris atque locis avertit seminis ictum. | |
| idque sua causa consuerunt scorta moveri, | |
| ne complerentur crebro gravidaeque iacerent, | 1275 |
| et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset; | |
| coniugibus quod nil nostris opus esse videtur. | |
| Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis | |
| deteriore fit ut forma muliercula ametur; | |
| nam facit ipsa suis inter dum femina factis | 1280 |
| morigerisque modis et munde corpore culto, | |
| ut facile insuescat secum <te> degere vitam. | |
| quod super est, consuetudo concinnat amorem; | |
| nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu, | |
| vincitur in longo spatio tamen atque labascit. | 1285 |
| nonne vides etiam guttas in saxa cadentis | |
| umoris longo in spatio pertundere saxa? |