| DE RERVM NATVRA | |
| LIBER QVINTVS | |
| Quis potis est dignum pollenti pectore carmen | 5.1 |
| condere pro rerum maiestate hisque repertis? | |
| quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes | |
| pro meritis eius possit, qui talia nobis | |
| pectore parta suo quaesitaque praemia liquit? | 5 |
| nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus. | |
| nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, | |
| dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi, | |
| qui princeps vitae rationem invenit eam quae | |
| nunc appellatur sapientia, quique per artem | 10 |
| fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris | |
| in tam tranquillo et tam clara luce locavit. | |
| confer enim divina aliorum antiqua reperta. | |
| namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris | |
| vitigeni laticem mortalibus instituisse; | 15 |
| cum tamen his posset sine rebus vita manere, | |
| ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis. | |
| at bene non poterat sine puro pectore vivi; | |
| quo magis hic merito nobis deus esse videtur, | |
| ex quo nunc etiam per magnas didita gentis | 20 |
| dulcia permulcent animos solacia vitae. | |
| Herculis antistare autem si facta putabis, | |
| longius a vera multo ratione ferere. | |
| quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus | |
| ille leonis obesset et horrens Arcadius sus, | 25 |
| tanto opere officerent nobis Stymphala colentes? | 30 |
| denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis | 26 |
| hydra venenatis posset vallata colubris? | |
| quidve tripectora tergemini vis Geryonai | |
| et Diomedis equi spirantes naribus ignem | |
| Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter | 31 |
| aureaque Hesperidum servans fulgentia mala, | |
| asper, acerba tuens, immani corpore serpens | |
| arboris amplexus stirpes? quid denique obesset | |
| propter Atlanteum litus pelagique severa, | 35 |
| quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet? | |
| cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta, | |
| si non victa forent, quid tandem viva nocerent? | |
| nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum | |
| nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est | 40 |
| per nemora ac montes magnos silvasque profundas; | |
| quae loca vitandi plerumque est nostra potestas. | |
| at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis | |
| atque pericula tumst ingratis insinuandum! | |
| quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres | 45 |
| sollicitum curae quantique perinde timores! | |
| quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas | |
| efficiunt clades! quid luxus desidiaeque? | |
| haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque | |
| expulerit dictis, non armis, nonne decebit | 50 |
| hunc hominem numero divom dignarier esse? | |
| cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis | |
| iam mortalibus e divis dare dicta suerit | |
| atque omnem rerum naturam pandere dictis. | |
| Cuius ego ingressus vestigia dum rationes | 55 |
| persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata | |
| foedere sint, in eo quam sit durare necessum | |
| nec validas valeant aevi rescindere leges, | |
| quo genere in primis animi natura reperta est | |
| nativo primum consistere corpore creta, | 60 |
| nec posse incolumem magnum durare per aevum, | |
| sed simulacra solere in somnis fallere mentem, | |
| cernere cum videamur eum quem vita reliquit, | |
| quod super est, nunc huc rationis detulit ordo, | |
| ut mihi mortali consistere corpore mundum | 65 |
| nativomque simul ratio reddunda sit esse; | |
| et quibus ille modis congressus materiai | |
| fundarit terram caelum mare sidera solem | |
| lunaique globum; tum quae tellure animantes | |
| extiterint, et quae nullo sint tempore natae; | 70 |
| quove modo genus humanum variante loquella | |
| coeperit inter se vesci per nomina rerum; | |
| et quibus ille modis divom metus insinuarit | |
| pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur | |
| fana lacus lucos aras simulacraque divom. | 75 |
| praeterea solis cursus lunaeque meatus | |
| expediam qua vi flectat natura gubernans; | |
| ne forte haec inter caelum terramque reamur | |
| libera sponte sua cursus lustrare perennis, | |
| morigera ad fruges augendas atque animantis, | 80 |
| neve aliqua divom volvi ratione putemus. | |
| nam bene qui didicere deos securum agere aevom, | |
| si tamen interea mirantur qua ratione | |
| quaeque geri possint, praesertim rebus in illis | |
| quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, | 85 |
| rursus in antiquas referuntur religiones | |
| et dominos acris adsciscunt, omnia posse | |
| quos miseri credunt, ignari quid queat esse, | |
| quid nequeat, finita potestas denique cuique | |
| qua nam sit ratione atque alte terminus haerens. | 90 |
| Quod super est, ne te in promissis plura moremur, | |
| principio maria ac terras caelumque tuere; | |
| quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi, | |
| tris species tam dissimilis, tria talia texta, | |
| una dies dabit exitio, multosque per annos | 95 |
| sustentata ruet moles et machina mundi. | |
| nec me animi fallit quam res nova miraque menti | |
| accidat exitium caeli terraeque futurum, | |
| et quam difficile id mihi sit pervincere dictis; | |
| ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante | 100 |
| nec tamen hanc possis oculorum subdere visu | |
| nec iacere indu manus, via qua munita fidei | |
| proxima fert humanum in pectus templaque mentis. | |
| sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res | |
| forsitan et graviter terrarum motibus ortis | 105 |
| omnia conquassari in parvo tempore cernes. | |
| quod procul a nobis flectat fortuna gubernans, | |
| et ratio potius quam res persuadeat ipsa | |
| succidere horrisono posse omnia victa fragore. | |
| Qua prius adgrediar quam de re fundere fata | 110 |
| sanctius et multo certa ratione magis quam | |
| Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, | |
| multa tibi expediam doctis solacia dictis; | |
| religione refrenatus ne forte rearis | |
| terras et solem et caelum, mare sidera lunam, | 115 |
| corpore divino debere aeterna manere, | |
| proptereaque putes ritu par esse Gigantum | |
| pendere eos poenas inmani pro scelere omnis, | |
| qui ratione sua disturbent moenia mundi | |
| praeclarumque velint caeli restinguere solem | 120 |
| inmortalia mortali sermone notantes; | |
| quae procul usque adeo divino a numine distent | |
| inque deum numero quae sint indigna videri, | |
| notitiam potius praebere ut posse putentur | |
| quid sit vitali motu sensuque remotum. | 125 |
| quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse | |
| posse animi natura putetur consiliumque. | |
| sicut in aethere non arbor, non aequore salso | |
| nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis | |
| nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse, | 130 |
| certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit, | |
| sic animi natura nequit sine corpore oriri | |
| sola neque a nervis et sanguine longius esse. | |
| quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis | |
| in capite aut umeris aut imis calcibus esse | 135 |
| posset et innasci quavis in parte soleret, | |
| tandem in eodem homine atque in eodem vase manere. | |
| quod quoniam nostro quoque constat corpore certum | |
| dispositumque videtur ubi esse et crescere possit | |
| seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum | 140 |
| totum posse extra corpus formamque animalem | |
| putribus in glebis terrarum aut solis in igni | |
| aut in aqua durare aut altis aetheris oris. | |
| haud igitur constant divino praedita sensu, | |
| quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata. | 145 |
| Illud item non est ut possis credere, sedes | |
| esse deum sanctas in mundi partibus ullis. | |
| tenvis enim natura deum longeque remota | |
| sensibus ab nostris animi vix mente videtur; | |
| quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum, | 150 |
| tactile nil nobis quod sit contingere debet; | |
| tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum. | |
| quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse | |
| dissimiles debent, tenues de corpore eorum; | |
| quae tibi posterius largo sermone probabo. | 155 |
| Dicere porro hominum causa voluisse parare | |
| praeclaram mundi naturam proptereaque | |
| adlaudabile opus divom laudare decere | |
| aeternumque putare atque inmortale futurum, | |
| nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta | 160 |
| gentibus humanis fundatum perpetuo aevo, | |
| sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam | |
| nec verbis vexare et ab imo evertere summa, | |
| cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi, | |
| desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis | 165 |
| gratia nostra queat largirier emolumenti, | |
| ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur? | |
| quidve novi potuit tanto post ante quietos | |
| inlicere ut cuperent vitam mutare priorem? | |
| nam gaudere novis rebus debere videtur | 170 |
| cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri | |
| tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom, | |
| quid potuit novitatis amorem accendere tali? | |
| quidve mali fuerat nobis non esse creatis? | |
| an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat, | 175 |
| donec diluxit rerum genitalis origo? | |
| natus enim debet qui cumque est velle manere | |
| in vita, donec retinebit blanda voluptas; | |
| qui numquam vero vitae gustavit amorem | |
| nec fuit in numero, quid obest non esse creatum? | 180 |
| exemplum porro gignundis rebus et ipsa | |
| notities hominum divis unde insita primum est, | |
| quid vellent facere ut scirent animoque viderent, | |
| quove modost umquam vis cognita principiorum | |
| quidque inter sese permutato ordine possent. | 185 |
| si non ipsa dedit speciem natura creandi? | |
| namque ita multa modis multis primordia rerum | |
| ex infinito iam tempore percita plagis | |
| ponderibusque suis consuerunt concita ferri | |
| omnimodisque coire atque omnia pertemptare, | 190 |
| quae cumque inter se possint congressa creare, | |
| ut non sit mirum, si in talis disposituras | |
| deciderunt quoque et in talis venere meatus, | |
| qualibus haec rerum geritur nunc summa novando. | |
| Quod <si> iam rerum ignorem primordia quae sint, | 195 |
| hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim | |
| confirmare aliisque ex rebus reddere multis, | |
| nequaquam nobis divinitus esse paratam | |
| naturam rerum: tanta stat praedita culpa. | |
| principio quantum caeli tegit impetus ingens, | 200 |
| inde avidam partem montes silvaeque ferarum | |
| possedere, tenent rupes vastaeque paludes | |
| et mare, quod late terrarum distinet oras. | |
| inde duas porro prope partis fervidus ardor | |
| adsiduusque geli casus mortalibus aufert. | 205 |
| quod super est arvi, tamen id natura sua vi | |
| sentibus obducat, ni vis humana resistat | |
| vitai causa valido consueta bidenti | |
| ingemere et terram pressis proscindere aratris. | |
| si non fecundas vertentes vomere glebas | 210 |
| terraique solum subigentes cimus ad ortus. | |
| sponte sua nequeant liquidas existere in auras. | |
| et tamen inter dum magno quaesita labore | |
| cum iam per terras frondent atque omnia florent, | |
| aut nimiis torret fervoribus aetherius sol | 215 |
| aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae | |
| flabraque ventorum violento turbine vexant. | |
| praeterea genus horriferum natura ferarum | |
| humanae genti infestum terraque marique | |
| cur alit atque auget? cur anni tempora morbos | 220 |
| adportant? quare mors inmatura vagatur? | |
| tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis | |
| navita, nudus humi iacet infans indigus omni | |
| vitali auxilio, cum primum in luminis oras | |
| nixibus ex alvo matris natura profudit, | 225 |
| vagituque locum lugubri complet, ut aequumst | |
| cui tantum in vita restet transire malorum. | |
| at variae crescunt pecudes armenta feraeque | |
| nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast | |
| almae nutricis blanda atque infracta loquella | 230 |
| nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli, | |
| denique non armis opus est, non moenibus altis, | |
| qui sua tutentur, quando omnibus omnia large | |
| tellus ipsa parit naturaque daedala rerum. | |
| Principio quoniam terrai corpus et umor | 235 |
| aurarumque leves animae calidique vapores, | |
| e quibus haec rerum consistere summa videtur, | |
| omnia nativo ac mortali corpore constant, | |
| debet eodem omnis mundi natura putari. | |
| quippe etenim, quorum partis et membra videmus | 240 |
| corpore nativo mortalibus esse figuris, | |
| haec eadem ferme mortalia cernimus esse | |
| et nativa simul. qua propter maxima mundi | |
| cum videam membra ac partis consumpta regigni, | |
| scire licet caeli quoque item terraeque fuisse | 245 |
| principiale aliquod tempus clademque futuram. | |
| Illud in his rebus ne corripuisse rearis | |
| me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi | |
| esse neque umorem dubitavi aurasque perire | |
| atque eadem gigni rursusque augescere dixi. | 250 |
| principio pars terrai non nulla, perusta | |
| solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi, | |
| pulveris exhalat nebulam nubesque volantis, | |
| quas validi toto dispergunt aëre venti. | |
| pars etiam glebarum ad diluviem revocatur | 255 |
| imbribus et ripas radentia flumina rodunt. | |
| praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget, | |
| redditur; et quoniam dubio procul esse videtur | |
| omniparens eadem rerum commune sepulcrum. | |
| ergo terra tibi libatur et aucta recrescit. | 260 |
| Quod super est, umore novo mare flumina fontes | |
| semper abundare et latices manare perennis | |
| nil opus est verbis: magnus decursus aquarum | |
| undique declarat. sed primum quicquid aquai | |
| tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet, | 265 |
| partim quod validi verrentes aequora venti | |
| deminuunt radiisque retexens aetherius sol, | |
| partim quod supter per terras diditur omnis; | |
| percolatur enim virus retroque remanat | |
| materies umoris et ad caput amnibus omnis | 270 |
| convenit, inde super terras fluit agmine dulci | |
| qua via secta semel liquido pede detulit undas. | |
| Aëra nunc igitur dicam, qui corpore toto | |
| innumerabiliter privas mutatur in horas. | |
| semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne | 275 |
| aëris in magnum fertur mare; qui nisi contra | |
| corpora retribuat rebus recreetque fluentis, | |
| omnia iam resoluta forent et in aëra versa. | |
| haut igitur cessat gigni de rebus et in res | |
| reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat. | 280 |
| Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol, | |
| inrigat adsidue caelum candore recenti | |
| suppeditatque novo confestim lumine lumen. | |
| nam primum quicquid fulgoris disperit ei, | |
| quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis, | 285 |
| quod simul ac primum nubes succedere soli | |
| coepere et radios inter quasi rumpere lucis, | |
| extemplo inferior pars horum disperit omnis | |
| terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur; | |
| ut noscas splendore novo res semper egere | 290 |
| et primum iactum fulgoris quemque perire | |
| nec ratione alia res posse in sole videri, | |
| perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum. | |
| quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, | |
| lumina, pendentes lychni claraeque coruscis | 295 |
| fulguribus pingues multa caligine taedae | |
| consimili properant ratione, ardore ministro, | |
| suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant, | |
| instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit: | |
| usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei | 300 |
| exitium celeri celeratur origine flammae. | |
| sic igitur solem lunam stellasque putandum | |
| ex alio atque alio lucem iactare subortu | |
| et primum quicquid flammarum perdere semper, | |
| inviolabilia haec ne credas forte vigere. | 305 |
| Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo, | |
| non altas turris ruere et putrescere saxa, | |
| non delubra deum simulacraque fessa fatisci | |
| nec sanctum numen fati protollere finis | |
| posse neque adversus naturae foedera niti? | 310 |
| denique non monimenta virum dilapsa videmus, | |
| [quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,] | |
| non ruere avolsos silices a montibus altis | |
| nec validas aevi vires perferre patique | |
| finiti? neque enim caderent avolsa repente, | 315 |
| ex infinito quae tempore pertolerassent | |
| omnia tormenta aetatis, privata fragore. | |
| Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne | |
| continet amplexu terram: si procreat ex se | |
| omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta, | 320 |
| totum nativum mortali corpore constat. | |
| nam quod cumque alias ex se res auget alitque, | |
| deminui debet, recreari, cum recipit res. | |
| Praeterea si nulla fuit genitalis origo | |
| terrarum et caeli semperque aeterna fuere, | 325 |
| cur supera bellum Thebanum et funera Troiae | |
| non alias alii quoque res cecinere poëtae? | |
| quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam | |
| aeternis famae monimentis insita florent? | |
| verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque | 330 |
| naturast mundi neque pridem exordia cepit. | |
| quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur, | |
| nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt | |
| multa, modo organici melicos peperere sonores, | |
| denique natura haec rerum ratioque repertast | 335 |
| nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus | |
| nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces. | |
| Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis, | |
| sed periise hominum torrenti saecla vapore, | |
| aut cecidisse urbis magno vexamine mundi, | 340 |
| aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces | |
| per terras amnes atque oppida coperuisse. | |
| tanto quique magis victus fateare necessest | |
| exitium quoque terrarum caelique futurum; | |
| nam cum res tantis morbis tantisque periclis | 345 |
| temptarentur, ibi si tristior incubuisset | |
| causa, darent late cladem magnasque ruinas. | |
| nec ratione alia mortales esse videmur, | |
| inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem | |
| atque illi quos a vita natura removit. | 350 |
| Praeterea quae cumque manent aeterna necessust | |
| aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus | |
| nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas | |
| dissociare intus partis, ut materiai | |
| corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, | 355 |
| aut ideo durare aetatem posse per omnem, | |
| plagarum quia sunt expertia, sicut inane est, | |
| quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, | |
| aut etiam quia nulla loci sit copia circum, | |
| quo quasi res possint discedere dissoluique, | 360 |
| sicut summarum summa est aeterna, neque extra | |
| qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae | |
| possint incidere et valida dissolvere plaga. | |
| at neque, uti docui, solido cum corpore mundi | |
| naturast, quoniam admixtumst in rebus inane, | 365 |
| nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt, | |
| ex infinito quae possint forte coorta | |
| corruere hanc rerum violento turbine summam | |
| aut aliam quamvis cladem inportare pericli, | |
| nec porro natura loci spatiumque profundi | 370 |
| deficit, exspargi quo possint moenia mundi, | |
| aut alia quavis possunt vi pulsa perire. | |
| haut igitur leti praeclusa est ianua caelo | |
| nec soli terraeque neque altis aequoris undis, | |
| sed patet immani et vasto respectat hiatu. | 375 |
| quare etiam nativa necessumst confiteare | |
| haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt, | |
| ex infinito iam tempore adhuc potuissent | |
| inmensi validas aevi contemnere vires. | |
| Denique tantopere inter se cum maxima mundi | 380 |
| pugnent membra, pio nequaquam concita bello, | |
| nonne vides aliquam longi certaminis ollis | |
| posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis | |
| omnibus epotis umoribus exsuperarint? | |
| quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur; | 385 |
| tantum suppeditant amnes ultraque minantur | |
| omnia diluviare ex alto gurgite ponti: | |
| ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti | |
| deminuunt radiisque retexens aetherius sol, | |
| et siccare prius confidunt omnia posse | 390 |
| quam liquor incepti possit contingere finem. | |
| tantum spirantes aequo certamine bellum | |
| magnis <inter se> de rebus cernere certant, | |
| cum semel interea fuerit superantior ignis | |
| et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis. | 395 |
| ignis enim superavit et ambiens multa perussit, | |
| avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum | |
| aethere raptavit toto terrasque per omnis. | |
| at pater omnipotens ira tum percitus acri | |
| magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu | 400 |
| deturbavit equis in terram, Solque cadenti | |
| obvius aeternam succepit lampada mundi | |
| disiectosque redegit equos iunxitque trementis, | |
| inde suum per iter recreavit cuncta gubernans, | |
| scilicet ut veteres Graium cecinere poëtae. | 405 |
| quod procul a vera nimis est ratione repulsum. | |
| ignis enim superare potest ubi materiai | |
| ex infinito sunt corpora plura coorta; | |
| inde cadunt vires aliqua ratione revictae, | |
| aut pereunt res exustae torrentibus auris. | 410 |
| umor item quondam coepit superare coortus, | |
| ut fama est, hominum vitas quando obruit undis; | |
| inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit, | |
| ex infinito fuerat quae cumque coorta, | |
| constiterunt imbres et flumina vim minuerunt. | 415 |
| Sed quibus ille modis coniectus materiai | |
| fundarit terram et caelum pontique profunda, | |
| solis lunai cursus, ex ordine ponam. | |
| nam certe neque consilio primordia rerum | |
| ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt | 420 |
| nec quos quaeque darent motus pepigere profecto; | |
| sed quia multa modis multis primordia rerum | |
| ex infinito iam tempore percita plagis | |
| ponderibusque suis consuerunt concita ferri | |
| omnimodisque coire atque omnia pertemptare, | 425 |
| quae cumque inter se possent congressa creare, | |
| propterea fit uti magnum volgata per aevom | |
| omnigenus coetus et motus experiundo | |
| tandem conveniant ea quae coniecta repente | |
| magnarum rerum fiunt exordia saepe, | 430 |
| terrai maris et caeli generisque animantum. | |
| Hic neque tum solis rota cerni lumine largo | |
| altivolans poterat nec magni sidera mundi | |
| nec mare nec caelum nec denique terra neque aër | |
| nec similis nostris rebus res ulla videri, | 435 |
| sed nova tempestas quaedam molesque coorta. | |
| diffugere inde loci partes coepere paresque | |
| cum paribus iungi res et discludere mundum | |
| membraque dividere et magnas disponere partes | |
| omnigenis e principiis, discordia quorum | 440 |
| intervalla vias conexus pondera plagas | |
| concursus motus turbabat proelia miscens | |
| propter dissimilis formas variasque figuras, | |
| quod non omnia sic poterant coniuncta manere | |
| nec motus inter sese dare convenientis, | 445 |
| hoc est, a terris altum secernere caelum, | |
| et sorsum mare, uti secreto umore pateret, | |
| seorsus item puri secretique aetheris ignes. | |
| Quippe etenim primum terrai corpora quaeque, | |
| propterea quod erant gravia et perplexa, coibant | 450 |
| in medio atque imas capiebant omnia sedes; | |
| quae quanto magis inter se perplexa coibant, | |
| tam magis expressere ea quae mare sidera solem | |
| lunamque efficerent et magni moenia mundi; | |
| omnia enim magis haec e levibus atque rutundis | 455 |
| seminibus multoque minoribus sunt elementis | |
| quam tellus. ideo per rara foramina terrae | |
| partibus erumpens primus se sustulit aether | |
| ignifer et multos secum levis abstulit ignis, | |
| non alia longe ratione ac saepe videmus, | 460 |
| aurea cum primum gemmantis rore per herbas | |
| matutina rubent radiati lumina solis | |
| exhalantque lacus nebulam fluviique perennes | |
| ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur; | |
| omnia quae sursum cum conciliantur, in alto | 465 |
| corpore concreto subtexunt nubila caelum. | |
| sic igitur tum se levis ac diffusilis aether | |
| corpore concreto circum datus undique saepsit | |
| et late diffusus in omnis undique partis | |
| omnia sic avido complexu cetera saepsit. | 470 |
| hunc exordia sunt solis lunaeque secuta, | |
| interutrasque globi quorum vertuntur in auris; | |
| quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether, | |
| quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent, | |
| nec levia ut possent per summas labier oras, | 475 |
| et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva | |
| versent et partes ut mundi totius extent; | |
| quod genus in nobis quaedam licet in statione | |
| membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur. | |
| his igitur rebus retractis terra repente, | 480 |
| maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit, | |
| succidit et salso suffudit gurgite fossas. | |
| inque dies quanto circum magis aetheris aestus | |
| et radii solis cogebant undique terram | |
| verberibus crebris extrema ad limina fartam | 485 |
| in medio ut propulsa suo condensa coiret, | |
| tam magis expressus salsus de corpore sudor | |
| augebat mare manando camposque natantis, | |
| et tanto magis illa foras elapsa volabant | |
| corpora multa vaporis et aëris altaque caeli | 490 |
| densabant procul a terris fulgentia templa. | |
| sidebant campi, crescebant montibus altis | |
| ascensus; neque enim poterant subsidere saxa | |
| nec pariter tantundem omnes succumbere partis. | |
| Sic igitur terrae concreto corpore pondus | 495 |
| constitit atque omnis mundi quasi limus in imum | |
| confluxit gravis et subsedit funditus ut faex; | |
| inde mare, inde aër, inde aether ignifer ipse | |
| corporibus liquidis sunt omnia pura relicta | |
| et leviora aliis alia, et liquidissimus aether | 500 |
| atque levissimus aërias super influit auras | |
| nec liquidum corpus turbantibus aëris auris | |
| commiscet; sinit haec violentis omnia verti | |
| turbinibus, sinit incertis turbare procellis, | |
| ipse suos ignis certo fert impete labens. | 505 |
| nam modice fluere atque uno posse aethera nisu | |
| significat Pontos, mare certo quod fluit aestu | |
| unum labendi conservans usque tenorem. | |
| Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus. | |
| principio magnus caeli si vortitur orbis, | 510 |
| ex utraque polum parti premere aëra nobis | |
| dicendum est extraque tenere et claudere utrimque; | |
| inde alium supra fluere atque intendere eodem | |
| quo volvenda micant aeterni sidera mundi; | |
| aut alium supter, contra qui subvehat orbem, | 515 |
| ut fluvios versare rotas atque austra videmus. | |
| est etiam quoque uti possit caelum omne manere | |
| in statione, tamen cum lucida signa ferantur, | |
| sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus | |
| quaerentesque viam circum versantur et ignes | 520 |
| passim per caeli volvunt summania templa, | |
| sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aër | |
| versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt, | |
| quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis, | |
| flammea per caelum pascentis corpora passim. | 525 |
| nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum | |
| difficilest; sed quid possit fiatque per omne | |
| in variis mundis varia ratione creatis, | |
| id doceo plurisque sequor disponere causas, | |
| motibus astrorum quae possint esse per omne; | 530 |
| e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest, | |
| quae vegeat motum signis; sed quae sit earum | |
| praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis. | |
| Terraque ut in media mundi regione quiescat, | |
| evanescere paulatim et decrescere pondus | 535 |
| convenit atque aliam naturam supter habere | |
| ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam | |
| partibus aëriis mundi, quibus insita vivit. | |
| propterea non est oneri neque deprimit auras, | |
| ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra | 540 |
| nec caput est oneri collo nec denique totum | |
| corporis in pedibus pondus sentimus inesse; | |
| at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis | |
| pondera sunt laedunt, permulto saepe minora. | |
| usque adeo magni refert quid quaeque queat res. | 545 |
| sic igitur tellus non est aliena repente | |
| allata atque auris aliunde obiecta alienis, | |
| sed pariter prima concepta ab origine mundi | |
| certaque pars eius, quasi nobis membra videntur. | |
| Praeterea grandi tonitru concussa repente | 550 |
| terra supra quae se sunt concutit omnia motu; | |
| quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset | |
| partibus aëriis mundi caeloque revincta; | |
| nam communibus inter se radicibus haerent | |
| ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta. | 555 |
| Nonne vides etiam quam magno pondere nobis | |
| sustineat corpus tenuissima vis animai, | |
| propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est? | |
| Denique iam saltu pernici tollere corpus | |
| quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat? | 560 |
| iamne vides quantum tenuis natura valere | |
| possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aër | |
| coniunctus terris et nobis est animi vis? | |
| Nec nimio solis maior rota nec minor ardor | |
| esse potest, nostris quam sensibus esse videtur. | 565 |
| nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt | |
| adiicere et calidum membris adflare vaporem, | |
| nil magnis intervallis de corpore libant | |
| flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis. | |
| proinde, calor quoniam solis lumenque profusum | 573 |
| perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent, | 570 |
| forma quoque hinc solis debet filumque videri, | |
| nil adeo ut possis plus aut minus addere vere. | |
| [perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent] | 574 |
| lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans, | 575 |
| sive suam proprio iactat de corpore lucem, | |
| quidquid id est, nihilo fertur maiore figura | |
| quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur. | |
| nam prius omnia, quae longe semota tuemur | |
| aëra per multum, specie confusa videntur | 580 |
| quam minui filum. quapropter luna necesse est, | |
| quandoquidem claram speciem certamque figuram | |
| praebet, ut est oris extremis cumque notata, | |
| quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto. | |
| postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes, | 585 |
| scire licet perquam pauxillo posse minores | 594 |
| esse vel exigua maioris parte brevique. | 595 |
| quandoquidem quos cumque in terris cernimus <ignes>, | 586 |
| dum tremor <et> clarus dum cernitur ardor eorum, | |
| perparvom quiddam inter dum mutare videntur | |
| alteram utram in partem filum, quo longius absunt. | |
| Illud item non est mirandum, qua ratione | 590 |
| tantulus ille queat tantum sol mittere lumen, | |
| quod maria ac terras omnis caelumque rigando | |
| compleat et calido perfundat cuncta vapore. | |
| [quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto] | 596 |
| nam licet hinc mundi patefactum totius unum | |
| largifluum fontem scatere atque erumpere lumen, | |
| ex omni mundo quia sic elementa vaporis | |
| undique conveniunt et sic coniectus eorum | 600 |
| confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor. | |
| nonne vides etiam quam late parvus aquai | |
| prata riget fons inter dum campisque redundet? | |
| est etiam quoque uti non magno solis ab igni | |
| aëra percipiat calidis fervoribus ardor, | 605 |
| opportunus ita est si forte et idoneus aër, | |
| ut queat accendi parvis ardoribus ictus; | |
| quod genus inter dum segetes stipulamque videmus | |
| accidere ex una scintilla incendia passim. | |
| forsitan et rosea sol alte lampade lucens | 610 |
| possideat multum caecis fervoribus ignem | |
| circum se, nullo qui sit fulgore notatus, | |
| aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum. | |
| Nec ratio solis simplex <et> recta patescit, | |
| quo pacto aestivis e partibus aegocerotis | 615 |
| brumalis adeat flexus atque inde revertens | |
| canceris ut vertat metas ad solstitialis, | |
| lunaque mensibus id spatium videatur obire, | |
| annua sol in quo consumit tempora cursu. | |
| non, inquam, simplex his rebus reddita causast. | 620 |
| nam fieri vel cum primis id posse videtur, | |
| Democriti quod sancta viri sententia ponit, | |
| quanto quaeque magis sint terram sidera propter, | |
| tanto posse minus cum caeli turbine ferri; | |
| evanescere enim rapidas illius et acris | 625 |
| imminui supter viris, ideoque relinqui | |
| paulatim solem cum posterioribus signis, | |
| inferior multo quod sit quam fervida signa. | |
| et magis hoc lunam: quanto demissior eius | |
| cursus abest procul a caelo terrisque propinquat, | 630 |
| tanto posse minus cum signis tendere cursum. | |
| flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur | |
| inferior quam sol, tanto magis omnia signa | |
| hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur. | |
| propterea fit ut haec ad signum quodque reverti | 635 |
| mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt. | |
| fit quoque ut e mundi transversis partibus aër | |
| alternis certo fluere alter tempore possit, | |
| qui queat aestivis solem detrudere signis | |
| brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem, | 640 |
| et qui reiciat gelidis a frigoris umbris | |
| aestiferas usque in partis et fervida signa. | |
| et ratione pari lunam stellasque putandumst, | |
| quae volvunt magnos in magnis orbibus annos, | |
| aëribus posse alternis e partibus ire. | 645 |
| nonne vides etiam diversis nubila ventis | |
| diversas ire in partis inferna supernis? | |
| qui minus illa queant per magnos aetheris orbis | |
| aestibus inter se diversis sidera ferri? | |
| At nox obruit ingenti caligine terras, | 650 |
| aut ubi de longo cursu sol ultima caeli | |
| impulit atque suos efflavit languidus ignis | |
| concussos itere et labefactos aëre multo, | |
| aut quia sub terras cursum convortere cogit | |
| vis eadem, supra quae terras pertulit orbem. | 655 |
| Tempore item certo roseam Matuta per oras | |
| aetheris auroram differt et lumina pandit, | |
| aut quia sol idem, sub terras ille revertens, | |
| anticipat caelum radiis accendere temptans, | |
| aut quia conveniunt ignes et semina multa | 660 |
| confluere ardoris consuerunt tempore certo, | |
| quae faciunt solis nova semper lumina gigni; | |
| quod genus Idaeis fama est e montibus altis | |
| dispersos ignis orienti lumine cerni, | |
| inde coire globum quasi in unum et conficere orbem. | 665 |
| nec tamen illud in his rebus mirabile debet | |
| esse, quod haec ignis tam certo tempore possint | |
| semina confluere et solis reparare nitorem. | |
| multa videmus enim, certo quae tempore fiunt | |
| omnibus in rebus. florescunt tempore certo | 670 |
| arbusta et certo dimittunt tempore florem. | |
| nec minus in certo dentes cadere imperat aetas | |
| tempore et inpubem molli pubescere veste | |
| et pariter mollem malis demittere barbam. | |
| fulmina postremo nix imbres nubila venti | 675 |
| non nimis incertis fiunt in partibus anni. | |
| namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima | |
| atque ita res mundi cecidere ab origine prima, | |
| conseque quoque iam redeunt ex ordine certo. | |
| Crescere itemque dies licet et tabescere noctes, | 680 |
| et minui luces, cum sumant augmina noctis, | |
| aut quia sol idem sub terras atque superne | |
| imparibus currens amfractibus aetheris oras | |
| partit et in partis non aequas dividit orbem, | |
| et quod ab alterutra detraxit parte, reponit | 685 |
| eius in adversa tanto plus parte relatus, | |
| donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni | |
| nodus nocturnas exaequat lucibus umbras; | |
| nam medio cursu flatus aquilonis et austri | |
| distinet aequato caelum discrimine metas | 690 |
| propter signiferi posituram totius orbis, | |
| annua sol in quo concludit tempora serpens, | |
| obliquo terras et caelum lumine lustrans, | |
| ut ratio declarat eorum qui loca caeli | |
| omnia dispositis signis ornata notarunt. | 695 |
| aut quia crassior est certis in partibus aër, | |
| sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis | |
| nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus; | |
| propterea noctes hiberno tempore longae | |
| cessant, dum veniat radiatum insigne diei. | 700 |
| aut etiam, quia sic alternis partibus anni | |
| tardius et citius consuerunt confluere ignes, | |
| qui faciunt solem certa de surgere parte, | |
| propterea fit uti videantur dicere verum. | |
| Luna potest solis radiis percussa nitere | 705 |
| inque dies magis <id> lumen convertere nobis | |
| ad speciem, quantum solis secedit ab orbi, | |
| donique eum contra pleno bene lumine fulsit | |
| atque oriens obitus eius super edita vidit; | |
| inde minutatim retro quasi condere lumen | 710 |
| debet item, quanto propius iam solis ad ignem | |
| labitur ex alia signorum parte per orbem; | |
| ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai | |
| consimilem cursusque viam sub sole tenere. | |
| est etiam quare proprio cum lumine possit | 715 |
| volvier et varias splendoris reddere formas; | |
| corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una | |
| labitur omnimodis occursans officiensque, | |
| nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur. | |
| versarique potest, globus ut, si forte, pilai | 720 |
| dimidia ex parti candenti lumine tinctus, | |
| versandoque globum variantis edere formas, | |
| donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta, | |
| ad speciem vertit nobis oculosque patentis; | |
| inde minutatim retro contorquet et aufert | 725 |
| luciferam partem glomeraminis atque pilai; | |
| ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans | |
| astrologorum artem contra convincere tendit, | |
| proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque | |
| aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis. | 730 |
| denique cur nequeat semper nova luna creari | |
| ordine formarum certo certisque figuris | |
| inque dies privos aborisci quaeque creata | |
| atque alia illius reparari in parte locoque, | |
| difficilest ratione docere et vincere verbis, | 735 |
| ordine cum <videas> tam certo multa creari. | |
| it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante | |
| pennatus graditur, Zephyri vestigia propter | |
| Flora quibus mater praespargens ante viai | |
| cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet. | 740 |
| inde loci sequitur Calor aridus et comes una | |
| pulverulenta Ceres <et> etesia flabra aquilonum. | |
| inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan. | |
| inde aliae tempestates ventique secuntur, | |
| altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens. | 745 |
| tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem | |
| reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu. | |
| quo minus est mirum, si certo tempore luna | |
| gignitur et certo deletur tempore rusus, | |
| cum fieri possint tam certo tempore multa. | 750 |
| Solis item quoque defectus lunaeque latebras | |
| pluribus e causis fieri tibi posse putandumst. | |
| nam cur luna queat terram secludere solis | |
| lumine et a terris altum caput obstruere ei, | |
| obiciens caecum radiis ardentibus orbem, | 755 |
| tempore eodem aliut facere id non posse putetur | |
| corpus, quod cassum labatur lumine semper? | |
| solque suos etiam dimittere languidus ignis | |
| tempore cur certo nequeat recreareque lumen, | |
| cum loca praeteriit flammis infesta per auras, | 760 |
| quae faciunt ignis interstingui atque perire? | |
| et cur terra queat lunam spoliare vicissim | |
| lumine et oppressum solem super ipsa tenere, | |
| menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras, | |
| tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae | 765 |
| corpus vel supra solis perlabier orbem, | |
| quod radios inter rumpat lumenque profusum? | |
| et tamen ipsa suo si fulget luna nitore, | |
| cur nequeat certa mundi languescere parte, | |
| dum loca luminibus propriis inimica per exit? | 770 |
| [menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras]. | |
| Quod superest, quoniam magni per caerula mundi | |
| qua fieri quicquid posset ratione resolvi, | |
| solis uti varios cursus lunaeque meatus | |
| noscere possemus quae vis et causa cieret, | 775 |
| quove modo <possent> offecto lumine obire | |
| et neque opinantis tenebris obducere terras, | |
| cum quasi conivent et aperto lumine rursum | |
| omnia convisunt clara loca candida luce, | |
| nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae | 780 |
| arva, novo fetu quid primum in luminis oras | |
| tollere et incertis crerint committere ventis. | |
| Principio genus herbarum viridemque nitorem | |
| terra dedit circum collis camposque per omnis, | |
| florida fulserunt viridanti prata colore, | 785 |
| arboribusque datumst variis exinde per auras | |
| crescendi magnum inmissis certamen habenis. | |
| ut pluma atque pili primum saetaeque creantur | |
| quadripedum membris et corpore pennipotentum, | |
| sic nova tum tellus herbas virgultaque primum | 790 |
| sustulit, inde loci mortalia saecla creavit | |
| multa modis multis varia ratione coorta. | |
| nam neque de caelo cecidisse animalia possunt, | |
| nec terrestria de salsis exisse lacunis. | |
| linquitur ut merito maternum nomen adepta | 795 |
| terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata. | |
| multaque nunc etiam existunt animalia terris | |
| imbribus et calido solis concreta vapore; | |
| quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta | |
| et maiora, nova tellure atque aethere adulta. | 800 |
| principio genus alituum variaeque volucres | |
| ova relinquebant exclusae tempore verno, | |
| folliculos ut nunc teretis aestate cicadae | |
| lincunt sponte sua victum vitamque petentes. | |
| tum tibi terra dedit primum mortalia saecla. | 805 |
| multus enim calor atque umor superabat in arvis. | |
| hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur, | |
| crescebant uteri terram radicibus apti; | |
| quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas | |
| infantum, fugiens umorem aurasque petessens, | 810 |
| convertebat ibi natura foramina terrae | |
| et sucum venis cogebat fundere apertis | |
| consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque | |
| cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis | |
| impetus in mammas convertitur ille alimenti. | 815 |
| terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile | |
| praebebat multa et molli lanugine abundans. | |
| at novitas mundi nec frigora dura ciebat | |
| nec nimios aestus nec magnis viribus auras. | |
| omnia enim pariter crescunt et robora sumunt. | 820 |
| Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta | |
| terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit | |
| humanum atque animal prope certo tempore fudit | |
| omne quod in magnis bacchatur montibus passim, | |
| aëriasque simul volucres variantibus formis. | 825 |
| sed quia finem aliquam pariendi debet habere, | |
| destitit, ut mulier spatio defessa vetusto. | |
| mutat enim mundi naturam totius aetas | |
| ex alioque alius status excipere omnia debet | |
| nec manet ulla sui similis res: omnia migrant, | 830 |
| omnia commutat natura et vertere cogit. | |
| namque aliud putrescit et aevo debile languet, | |
| porro aliud <suc>crescit et <e> contemptibus exit. | |
| sic igitur mundi naturam totius aetas | |
| mutat, et ex alio terram status excipit alter, | 835 |
| quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante. | |
| Multaque tum tellus etiam portenta creare | |
| conatast mira facie membrisque coorta, | |
| androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum, | |
| orba pedum partim, manuum viduata vicissim, | 840 |
| muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta, | |
| vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu, | |
| nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam | |
| nec vitare malum nec sumere quod volet usus. | |
| cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat, | 845 |
| ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum | |
| nec potuere cupitum aetatis tangere florem | |
| nec reperire cibum nec iungi per Veneris res. | |
| multa videmus enim rebus concurrere debere, | |
| ut propagando possint procudere saecla; | 850 |
| pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus | |
| semina qua possint membris manare remissis, | |
| feminaque ut maribus coniungi possit, habere, | |
| mutua qui mutent inter se gaudia uterque. | |
| Multaque tum interiisse animantum saecla necessest | 855 |
| nec potuisse propagando procudere prolem. | |
| nam quae cumque vides vesci vitalibus auris, | |
| aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est | |
| ex ineunte aevo genus id tuta<ta> reservans. | |
| multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae | 860 |
| commendata manent, tutelae tradita nostrae. | |
| principio genus acre leonum saevaque saecla | |
| tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos. | |
| at levisomna canum fido cum pectore corda, | |
| et genus omne quod est veterino semine partum | 865 |
| lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla | |
| omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi; | |
| nam cupide fugere feras pacemque secuta | |
| sunt et larga suo sine pabula parta labore, | |
| quae damus utilitatis eorum praemia causa. | 870 |
| at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa | |
| sponte sua possent ut vivere nec dare nobis | |
| utilitatem aliquam, quare pateremur eorum | |
| praesidio nostro pasci genus esseque tutum, | |
| scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant | 875 |
| indupedita suis fatalibus omnia vinclis, | |
| donec ad interitum genus id natura redegit. | |
| Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo | |
| esse queunt duplici natura et corpore bino | |
| ex alienigenis membris compacta, potestas | 880 |
| hinc illinc partis ut sat par esse potissit. | |
| id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. | |
| principio circum tribus actis impiger annis | |
| floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc | |
| ubera mammarum in somnis lactantia quaeret. | 885 |
| post ubi equum validae vires aetate senecta | |
| membraque deficiunt fugienti languida vita, | |
| tum demum puerili aevo florenta iuventas | |
| officit et molli vestit lanugine malas; | |
| ne forte ex homine et veterino semine equorum | 890 |
| confieri credas Centauros posse neque esse, | |
| aut rapidis canibus succinctas semimarinis | |
| corporibus Scyllas et cetera de genere horum, | |
| inter se quorum discordia membra videmus; | |
| quae neque florescunt pariter nec robora sumunt | 895 |
| corporibus neque proiciunt aetate senecta | |
| nec simili Venere ardescunt nec moribus unis | |
| conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus. | |
| quippe videre licet pinguescere saepe cicuta | |
| barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum. | 900 |
| flamma quidem <vero> cum corpora fulva leonum | |
| tam soleat torrere atque urere quam genus omne | |
| visceris in terris quod cumque et sanguinis extet, | |
| qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una, | |
| prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera | 905 |
| ore foras acrem flaret de corpore flammam? | |
| quare etiam tellure nova caeloque recenti | |
| talia qui fingit potuisse animalia gigni, | |
| nixus in hoc uno novitatis nomine inani, | |
| multa licet simili ratione effutiat ore, | 910 |
| aurea tum dicat per terras flumina vulgo | |
| fluxisse et gemmis florere arbusta suësse | |
| aut hominem tanto membrorum esse impete natum, | |
| trans maria alta pedum nisus ut ponere posset | |
| et manibus totum circum se vertere caelum. | 915 |
| nam quod multa fuere in terris semina rerum, | |
| tempore quo primum tellus animalia fudit, | |
| nil tamen est signi mixtas potuisse creari | |
| inter se pecudes compactaque membra animantum, | |
| propterea quia quae de terris nunc quoque abundant | 920 |
| herbarum genera ac fruges arbustaque laeta | |
| non tamen inter se possunt complexa creari, | |
| sed res quaeque suo ritu procedit et omnes | |
| foedere naturae certo discrimina servant. | |
| Et genus humanum multo fuit illud in arvis | 925 |
| durius, ut decuit, tellus quod dura creasset, | |
| et maioribus et solidis magis ossibus intus | |
| fundatum, validis aptum per viscera nervis, | |
| nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur | |
| nec novitate cibi nec labi corporis ulla. | 930 |
| multaque per caelum solis volventia lustra | |
| volgivago vitam tractabant more ferarum. | |
| nec robustus erat curvi moderator aratri | |
| quisquam, nec scibat ferro molirier arva | |
| nec nova defodere in terram virgulta neque altis | 935 |
| arboribus veteres decidere falcibus ramos. | |
| quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat | |
| sponte sua, satis id placabat pectora donum. | |
| glandiferas inter curabant corpora quercus | |
| plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis | 940 |
| arbita puniceo fieri matura colore, | |
| plurima tum tellus etiam maiora ferebat. | |
| multaque praeterea novitas tum florida mundi | |
| pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla. | |
| at sedare sitim fluvii fontesque vocabant, | 945 |
| ut nunc montibus e magnis decursus aquai | |
| claricitat late sitientia saecla ferarum. | |
| denique nota vagis silvestria templa tenebant | |
| nympharum, quibus e scibant umore fluenta | |
| lubrica proluvie larga lavere umida saxa, | 950 |
| umida saxa, super viridi stillantia musco, | |
| et partim plano scatere atque erumpere campo. | |
| necdum res igni scibant tractare neque uti | |
| pellibus et spoliis corpus vestire ferarum, | |
| sed nemora atque cavos montis silvasque colebant | 955 |
| et frutices inter condebant squalida membra | |
| verbera ventorum vitare imbrisque coacti. | |
| nec commune bonum poterant spectare neque ullis | |
| moribus inter se scibant nec legibus uti. | |
| quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat | 960 |
| sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus. | |
| et Venus in silvis iungebat corpora amantum; | |
| conciliabat enim vel mutua quamque cupido | |
| vel violenta viri vis atque inpensa libido | |
| vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta. | 965 |
| et manuum mira freti virtute pedumque | |
| consectabantur silvestria saecla ferarum | |
| missilibus saxis et magno pondere clavae. | 975 |
| multaque vincebant, vitabant pauca latebris; | 968 |
| saetigerisque pares subus silvestria membra | |
| nuda dabant terrae nocturno tempore capti, | 970 |
| circum se foliis ac frondibus involventes. | |
| nec plangore diem magno solemque per agros | |
| quaerebant pavidi palantes noctis in umbris, | |
| sed taciti respectabant somnoque sepulti, | |
| dum rosea face sol inferret lumina caelo. | 976 |
| a parvis quod enim consuerant cernere semper | |
| alterno tenebras et lucem tempore gigni, | |
| non erat ut fieri posset mirarier umquam | |
| nec diffidere, ne terras aeterna teneret | 980 |
| nox in perpetuum detracto lumine solis. | |
| sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum | |
| infestam miseris faciebant saepe quietem. | |
| eiectique domo fugiebant saxea tecta | |
| spumigeri suis adventu validique leonis | 985 |
| atque intempesta cedebant nocte paventes | |
| hospitibus saevis instrata cubilia fronde. | |
| Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla | |
| dulcia linquebant lamentis lumina vitae. | |
| unus enim tum quisque magis deprensus eorum | 990 |
| pabula viva feris praebebat, dentibus haustus, | |
| et nemora ac montis gemitu silvasque replebat | |
| viva videns vivo sepeliri viscera busto. | |
| at quos effugium servarat corpore adeso, | |
| posterius tremulas super ulcera tetra tenentes | 995 |
| palmas horriferis accibant vocibus Orcum, | |
| donique eos vita privarant vermina saeva | |
| expertis opis, ignaros quid volnera vellent. | |
| at non multa virum sub signis milia ducta | |
| una dies dabat exitio nec turbida ponti | 1000 |
| aequora lidebant navis ad saxa virosque. | |
| nam temere in cassum frustra mare saepe coortum | |
| saevibat leviterque minas ponebat inanis, | |
| nec poterat quemquam placidi pellacia ponti | |
| subdola pellicere in fraudem ridentibus undis. | 1005 |
| improba navigii ratio tum caeca iacebat. | |
| tum penuria deinde cibi languentia leto | |
| membra dabat, contra nunc rerum copia mersat. | |
| illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum | |
| vergebant, nunc dant <aliis> sollertius ipsi. | 1010 |
| Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt | |
| et mulier coniuncta viro concessit in unum | |
| * * * | 1012a |
| cognita sunt, prolemque ex se videre creatam, | 1013 |
| tum genus humanum primum mollescere coepit. | |
| ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus | 1015 |
| non ita iam possent caeli sub tegmine ferre, | |
| et Venus inminuit viris puerique parentum | |
| blanditiis facile ingenium fregere superbum. | |
| tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes | |
| finitimi inter se nec laedere nec violari, | 1020 |
| et pueros commendarunt muliebreque saeclum, | |
| vocibus et gestu cum balbe significarent | |
| imbecillorum esse aequum misererier omnis. | |
| nec tamen omnimodis poterat concordia gigni, | |
| sed bona magnaque pars servabat foedera caste; | 1025 |
| aut genus humanum iam tum foret omne peremptum | |
| nec potuisset adhuc perducere saecla propago. | |
| At varios linguae sonitus natura subegit | |
| mittere et utilitas expressit nomina rerum, | |
| non alia longe ratione atque ipsa videtur | 1030 |
| protrahere ad gestum pueros infantia linguae, | |
| cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent. | |
| sentit enim vim quisque suam quod possit abuti. | |
| cornua nata prius vitulo quam frontibus extent, | |
| illis iratus petit atque infestus inurget. | 1035 |
| at catuli pantherarum scymnique leonum | |
| unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant, | |
| vix etiam cum sunt dentes unguesque creati. | |
| alituum porro genus alis omne videmus | |
| fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum. | 1040 |
| proinde putare aliquem tum nomina distribuisse | |
| rebus et inde homines didicisse vocabula prima, | |
| desiperest. nam cur hic posset cuncta notare | |
| vocibus et varios sonitus emittere linguae, | |
| tempore eodem alii facere id non quisse putentur? | 1045 |
| praeterea si non alii quoque vocibus usi | |
| inter se fuerant, unde insita notities est | |
| utilitatis et unde data est huic prima potestas, | |
| quid vellet facere ut sciret animoque videret? | |
| cogere item pluris unus victosque domare | 1050 |
| non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent. | |
| nec ratione docere ulla suadereque surdis, | |
| quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur | |
| nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris | |
| vocis inauditos sonitus obtundere frustra. | 1055 |
| postremo quid in hac mirabile tantoperest re, | |
| si genus humanum, cui vox et lingua vigeret, | |
| pro vario sensu varia res voce notaret? | |
| cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum | |
| dissimilis soleant voces variasque ciere, | 1060 |
| cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt. | |
| quippe <et>enim licet id rebus cognoscere apertis. | |
| inritata canum cum primum magna Molossum | |
| mollia ricta fremunt duros nudantia dentes, | |
| longe alio sonitu rabies <re>stricta minatur, | 1065 |
| et cum iam latrant et vocibus omnia complent; | |
| at catulos blande cum lingua lambere temptant | |
| aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes | |
| suspensis teneros imitantur dentibus haustus, | |
| longe alio pacto gannitu vocis adulant, | 1070 |
| et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum | |
| plorantis fugiunt summisso corpore plagas. | |
| denique non hinnitus item differre videtur, | |
| inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus | |
| pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris | 1075 |
| et fremitum patulis sub naribus edit ad arma, | |
| et cum sic alias concussis artibus hinnit? | |
| postremo genus alituum variaeque volucres, | |
| accipitres atque ossifragae mergique marinis | |
| fluctibus in salso victum vitamque petentes, | 1080 |
| longe alias alio iaciunt in tempore voces, | |
| et quom de victu certant praedaque repugnant. | |
| et partim mutant cum tempestatibus una | |
| raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta | |
| corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris | 1085 |
| poscere et inter dum ventos aurasque vocare. | |
| ergo si varii sensus animalia cogunt, | |
| muta tamen cum sint, varias emittere voces, | |
| quanto mortalis magis aequumst tum potuisse | |
| dissimilis alia atque alia res voce notare! | 1090 |
| Illud in his rebus tacitus ne forte requiras, | |
| fulmen detulit in terram mortalibus ignem | |
| primitus, inde omnis flammarum diditur ardor; | |
| multa videmus enim caelestibus insita flammis | |
| fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis. | 1095 |
| et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans | |
| aestuat in ramos incumbens arboris arbor, | |
| exprimitur validis extritus viribus ignis, | |
| emicat inter dum flammai fervidus ardor, | |
| mutua dum inter se rami stirpesque teruntur. | 1100 |
| quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem. | |
| inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore | |
| sol docuit, quoniam mitescere multa videbant | |
| verberibus radiorum atque aestu victa per agros. | |
| Inque dies magis hi victum vitamque priorem | 1105 |
| commutare novis monstrabant rebus et igni, | |
| ingenio qui praestabant et corde vigebant. | |
| condere coeperunt urbis arcemque locare | |
| praesidium reges ipsi sibi perfugiumque, | |
| et pecudes et agros divisere atque dedere | 1110 |
| pro facie cuiusque et viribus ingenioque; | |
| nam facies multum valuit viresque vigebant. | |
| posterius res inventast aurumque repertum, | |
| quod facile et validis et pulchris dempsit honorem; | |
| divitioris enim sectam plerumque secuntur | 1115 |
| quam lubet et fortes et pulchro corpore creti. | |
| quod siquis vera vitam ratione gubernet, | |
| divitiae grandes homini sunt vivere parce | |
| aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi. | |
| at claros homines voluerunt se atque potentes, | 1120 |
| ut fundamento stabili fortuna maneret | |
| et placidam possent opulenti degere vitam, | |
| ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem | |
| certantes iter infestum fecere viai, | |
| et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos | 1125 |
| invidia inter dum contemptim in Tartara taetra; | |
| invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant | 1131 |
| plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque; | |
| ut satius multo iam sit parere quietum | 1127 |
| quam regere imperio res velle et regna tenere. | |
| proinde sine in cassum defessi sanguine sudent, | |
| angustum per iter luctantes ambitionis; | 1130 |
| quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque | 1133 |
| res ex auditis potius quam sensibus ipsis, | |
| nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante. | 1135 |
| Ergo regibus occisis subversa iacebat | |
| pristina maiestas soliorum et sceptra superba, | |
| et capitis summi praeclarum insigne cruentum | |
| sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem; | |
| nam cupide conculcatur nimis ante metutum. | 1140 |
| res itaque ad summam faecem turbasque redibat, | |
| imperium sibi cum ac summatum quisque petebat. | |
| inde magistratum partim docuere creare | |
| iuraque constituere, ut vellent legibus uti. | |
| nam genus humanum, defessum vi colere aevom, | 1145 |
| ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum | |
| sponte sua cecidit sub leges artaque iura. | |
| acrius ex ira quod enim se quisque parabat | |
| ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis, | |
| hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom. | 1150 |
| inde metus maculat poenarum praemia vitae. | |
| circumretit enim vis atque iniuria quemque | |
| atque unde exortast, ad eum plerumque revertit, | |
| nec facilest placidam ac pacatam degere vitam | |
| qui violat factis communia foedera pacis. | 1155 |
| etsi fallit enim divom genus humanumque, | |
| perpetuo tamen id fore clam diffidere debet; | |
| quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes | |
| aut morbo delirantes protraxe ferantur | |
| et celata <mala> in medium et peccata dedisse. | 1160 |
| Nunc quae causa deum per magnas numina gentis | |
| pervulgarit et ararum compleverit urbis | |
| suscipiendaque curarit sollemnia sacra, | |
| quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque, | |
| unde etiam nunc est mortalibus insitus horror, | 1165 |
| qui delubra deum nova toto suscitat orbi | |
| terrarum et festis cogit celebrare diebus, | |
| non ita difficilest rationem reddere verbis. | |
| quippe etenim iam tum divom mortalia saecla | |
| egregias animo facies vigilante videbant | 1170 |
| et magis in somnis mirando corporis auctu. | |
| his igitur sensum tribuebant propterea quod | |
| membra movere videbantur vocesque superbas | |
| mittere pro facie praeclara et viribus amplis. | |
| aeternamque dabant vitam, quia semper eorum | 1175 |
| subpeditabatur facies et forma manebat, | |
| et tamen omnino quod tantis viribus auctos | |
| non temere ulla vi convinci posse putabant. | |
| fortunisque ideo longe praestare putabant, | |
| quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum, | 1180 |
| et simul in somnis quia multa et mira videbant | |
| efficere et nullum capere ipsos inde laborem. | |
| praeterea caeli rationes ordine certo | |
| et varia annorum cernebant tempora verti | |
| nec poterant quibus id fieret cognoscere causis. | 1185 |
| ergo perfugium sibi habebant omnia divis | |
| tradere et illorum nutu facere omnia flecti. | |
| in caeloque deum sedes et templa locarunt, | |
| per caelum volvi quia nox et luna videtur, | |
| luna dies et nox et noctis signa severa | 1190 |
| noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes, | |
| nubila sol imbres nix venti fulmina grando | |
| et rapidi fremitus et murmura magna minarum. | |
| O genus infelix humanum, talia divis | |
| cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas! | 1195 |
| quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis | |
| volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris! | |
| nec pietas ullast velatum saepe videri | |
| vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras | |
| nec procumbere humi prostratum et pandere palmas | 1200 |
| ante deum delubra nec aras sanguine multo | |
| spargere quadrupedum nec votis nectere vota, | |
| sed mage pacata posse omnia mente tueri. | |
| nam cum suspicimus magni caelestia mundi | |
| templa super stellisque micantibus aethera fixum, | 1205 |
| et venit in mentem solis lunaeque viarum, | |
| tunc aliis oppressa malis in pectora cura | |
| illa quoque expergefactum caput erigere infit, | |
| ne quae forte deum nobis inmensa potestas | |
| sit, vario motu quae candida sidera verset; | 1210 |
| temptat enim dubiam mentem rationis egestas, | |
| ecquae nam fuerit mundi genitalis origo, | |
| et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi | |
| et taciti motus hunc possint ferre laborem, | |
| an divinitus aeterna donata salute | 1215 |
| perpetuo possint aevi labentia tractu | |
| inmensi validas aevi contemnere viris. | |
| praeterea cui non animus formidine divum | |
| contrahitur, cui non correpunt membra pavore, | |
| fulminis horribili cum plaga torrida tellus | 1220 |
| contremit et magnum percurrunt murmura caelum? | |
| non populi gentesque tremunt, regesque superbi | |
| corripiunt divum percussi membra timore, | |
| ne quod ob admissum foede dictumve superbe | |
| poenarum grave sit solvendi tempus adauctum? | 1225 |
| summa etiam cum vis violenti per mare venti | |
| induperatorem classis super aequora verrit | |
| cum validis pariter legionibus atque elephantis, | |
| non divom pacem votis adit ac prece quaesit | |
| ventorum pavidus paces animasque secundas? | 1230 |
| ne quiquam, quoniam violento turbine saepe | |
| correptus nihilo fertur minus ad vada leti. | |
| usque adeo res humanas vis abdita quaedam | |
| opterit et pulchros fascis saevasque secures | |
| proculcare ac ludibrio sibi habere videtur. | 1235 |
| denique sub pedibus tellus cum tota vacillat | |
| concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur, | |
| quid mirum si se temnunt mortalia saecla | |
| atque potestatis magnas mirasque relinquunt | |
| in rebus viris divum, quae cuncta gubernent? | 1240 |
| Quod super est, ae<s at>que aurum ferrumque repertumst | |
| et simul argenti pondus plumbique potestas, | |
| ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat | |
| montibus in magnis, seu caelo fulmine misso, | |
| sive quod inter se bellum silvestre gerentes | 1245 |
| hostibus intulerant ignem formidinis ergo, | |
| sive quod inducti terrae bonitate volebant | |
| pandere agros pinguis et pascua reddere rura, | |
| sive feras interficere et ditescere praeda; | |
| nam fovea atque igni prius est venarier ortum | 1250 |
| quam saepire plagis saltum canibusque ciere. | |
| quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor | |
| horribili sonitu silvas exederat altis | |
| a radicibus et terram percoxerat igni, | |
| manabat venis ferventibus in loca terrae | 1255 |
| concava conveniens argenti rivus et auri, | |
| aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant | |
| posterius claro in terra splendere colore, | |
| tollebant nitido capti levique lepore, | |
| et simili formata videbant esse figura | 1260 |
| atque lacunarum fuerant vestigia cuique. | |
| tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore | |
| quamlibet in formam et faciem decurrere rerum, | |
| et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse | |
| mucronum duci fastigia procudendo, | 1265 |
| ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint | |
| materiemque dolare et levia radere tigna | |
| et terebrare etiam ac pertundere perque forare. | |
| nec minus argento facere haec auroque parabant | |
| quam validi primum violentis viribus aeris, | 1270 |
| ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas | |
| nec poterant pariter durum sufferre laborem. | |
| nam fuit in pretio magis <aes> aurumque iacebat | |
| propter inutilitatem hebeti mucrone retusum; | |
| nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem. | 1275 |
| sic volvenda aetas commutat tempora rerum. | |
| quod fuit in pretio, fit nullo denique honore; | |
| porro aliud succedit et <e> contemptibus exit | |
| inque dies magis adpetitur floretque repertum | |
| laudibus et miro est mortalis inter honore. | 1280 |
| Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta | |
| sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi. | |
| arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt | |
| et lapides et item silvarum fragmina rami | |
| et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum. | 1285 |
| posterius ferri vis est aerisque reperta. | |
| et prior aeris erat quam ferri cognitus usus, | |
| quo facilis magis est natura et copia maior. | |
| aere solum terrae tractabant, aereque belli | |
| miscebant fluctus et vulnera vasta serebant | 1290 |
| et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis | |
| omnia cedebant armatis nuda et inerma. | |
| inde minutatim processit ferreus ensis | |
| versaque in obprobrium species est falcis ahenae, | |
| et ferro coepere solum proscindere terrae | 1295 |
| exaequataque sunt creperi certamina belli. | |
| et prius est armatum in equi conscendere costas | |
| et moderarier hunc frenis dextraque vigere | |
| quam biiugo curru belli temptare pericla. | |
| et biiugo prius est quam bis coniungere binos | 1300 |
| et quam falciferos armatum escendere currus. | |
| inde boves Lucas turrito corpore, tetras, | |
| anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni | |
| sufferre et magnas Martis turbare catervas. | |
| sic alid ex alio peperit discordia tristis, | 1305 |
| horribile humanis quod gentibus esset in armis, | |
| inque dies belli terroribus addidit augmen. | |
| Temptarunt etiam tauros in moenere belli | |
| expertique sues saevos sunt mittere in hostis. | |
| et validos partim prae se misere leones | 1310 |
| cum doctoribus armatis saevisque magistris, | |
| qui moderarier his possent vinclisque tenere, | |
| ne quiquam, quoniam permixta caede calentes | |
| turbabant saevi nullo discrimine turmas, | |
| terrificas capitum quatientis undique cristas, | 1315 |
| nec poterant equites fremitu perterrita equorum | |
| pectora mulcere et frenis convertere in hostis. | |
| inritata leae iaciebant corpora saltu | |
| undique et adversum venientibus ora patebant | |
| et nec opinantis a tergo deripiebant | 1320 |
| deplexaeque dabant in terram volnere victos, | |
| morsibus adfixae validis atque unguibus uncis. | |
| iactabantque suos tauri pedibusque terebant | |
| et latera ac ventres hauribant supter equorum | |
| cornibus et terram minitanti mente ruebant. | 1325 |
| et validis socios caedebant dentibus apri | |
| tela infracta suo tinguentes sanguine saevi | |
| [in se fracta suo tinguentes sanguine tela,] | |
| permixtasque dabant equitum peditumque ruinas. | |
| nam transversa feros exibant dentis adactus | 1330 |
| iumenta aut pedibus ventos erecta petebant, | |
| ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres | |
| concidere atque gravi terram consternere casu. | |
| si quos ante domi domitos satis esse putabant, | |
| effervescere cernebant in rebus agundis | 1335 |
| volneribus clamore fuga terrore tumultu, | |
| nec poterant ullam partem redducere eorum; | |
| diffugiebat enim varium genus omne ferarum, | |
| ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae | |
| diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere. | 1340 |
| Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt; | 1347 |
| quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire, | |
| qui numero diffidebant armisque vacabant, | |
| si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante | 1341 |
| non quierint animo praesentire atque videre, | |
| quam commune malum fieret foedumque, futurum. | |
| et magis id possis factum contendere in omni | |
| in variis mundis varia ratione creatis, | 1345 |
| quam certo atque uno terrarum quolibet orbi. | |
| Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen. | 1350 |
| textile post ferrumst, quia ferro tela paratur, | |
| nec ratione alia possunt tam levia gigni | |
| insilia ac fusi, radii, scapique sonantes. | |
| et facere ante viros lanam natura coëgit | |
| quam muliebre genus; nam longe praestat in arte | 1355 |
| et sollertius est multo genus omne virile; | |
| agricolae donec vitio vertere severi, | |
| ut muliebribus id manibus concedere vellent | |
| atque ipsi pariter durum sufferre laborem | |
| atque opere in duro durarent membra manusque. | 1360 |
| At specimen sationis et insitionis origo | |
| ipsa fuit rerum primum natura creatrix, | |
| arboribus quoniam bacae glandesque caducae | |
| tempestiva dabant pullorum examina supter; | |
| unde etiam libitumst stirpis committere ramis | 1365 |
| et nova defodere in terram virgulta per agros. | |
| inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli | |
| temptabant fructusque feros mansuescere terra | |
| cernebant indulgendo blandeque colendo. | |
| inque dies magis in montem succedere silvas | 1370 |
| cogebant infraque locum concedere cultis, | |
| prata lacus rivos segetes vinetaque laeta | |
| collibus et campis ut haberent, atque olearum | |
| caerula distinguens inter plaga currere posset | |
| per tumulos et convallis camposque profusa; | 1375 |
| ut nunc esse vides vario distincta lepore | |
| omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant | |
| arbustisque tenent felicibus opsita circum. | |
| At liquidas avium voces imitarier ore | |
| ante fuit multo quam levia carmina cantu | 1380 |
| concelebrare homines possent aurisque iuvare. | |
| et zephyri cava per calamorum sibila primum | |
| agrestis docuere cavas inflare cicutas. | |
| inde minutatim dulcis didicere querellas, | |
| tibia quas fundit digitis pulsata canentum, | 1385 |
| avia per nemora ac silvas saltusque reperta, | |
| per loca pastorum deserta atque otia dia. | |
| [sic unum quicquid paulatim protrahit aetas | |
| in medium ratioque in luminis eruit oras.] | |
| haec animos ollis mulcebant atque iuvabant | 1390 |
| cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi. | |
| saepe itaque inter se prostrati in gramine molli | |
| propter aquae rivom sub ramis arboris altae. | |
| non magnis opibus iucunde corpora habebant, | |
| praesertim cum tempestas ridebat et anni | 1395 |
| tempora pingebant viridantis floribus herbas. | |
| tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni | |
| consuerant; agrestis enim tum musa vigebat. | |
| tum caput atque umeros plexis redimire coronis | |
| floribus et foliis lascivia laeta movebat, | 1400 |
| atque extra numerum procedere membra moventes | |
| duriter et duro terram pede pellere matrem; | |
| unde oriebantur risus dulcesque cachinni, | |
| omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant. | |
| et vigilantibus hinc aderant solacia somno | 1405 |
| ducere multimodis voces et flectere cantus | |
| et supera calamos unco percurrere labro; | |
| unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur. | |
| et numerum servare genus didicere, neque hilo | |
| maiore interea capiunt dulcedine fructum | 1410 |
| quam silvestre genus capiebat terrigenarum. | |
| nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante | |
| suavius, in primis placet et pollere videtur, | |
| posteriorque fere melior res illa reperta | |
| perdit et immutat sensus ad pristina quaeque. | 1415 |
| sic odium coepit glandis, sic illa relicta | |
| strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta. | |
| pellis item cecidit vestis contempta ferina; | |
| quam reor invidia tali tunc esse repertam, | |
| ut letum insidiis qui gessit primus obiret, | 1420 |
| et tamen inter eos distractam sanguine multo | |
| disperiise neque in fructum convertere quisse. | |
| tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis | |
| exercent hominum vitam belloque fatigant; | |
| quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit. | 1425 |
| frigus enim nudos sine pellibus excruciabat | |
| terrigenas; at nos nil laedit veste carere | |
| purpurea atque auro signisque ingentibus apta, | |
| dum plebeia tamen sit, quae defendere possit. | |
| Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat | 1430 |
| semper et <in> curis consumit inanibus aevom, | |
| ni mirum quia non cognovit quae sit habendi | |
| finis et omnino quoad crescat vera voluptas; | |
| idque minutatim vitam provexit in altum | |
| et belli magnos commovit funditus aestus. | 1435 |
| at vigiles mundi magnum versatile templum | |
| sol et luna suo lustrantes lumine circum | |
| perdocuere homines annorum tempora verti | |
| et certa ratione geri rem atque ordine certo. | |
| Iam validis saepti degebant turribus aevom, | 1440 |
| et divisa colebatur discretaque tellus, | |
| tum mare velivolis florebat navibus ponti, | |
| auxilia ac socios iam pacto foedere habebant, | |
| carminibus cum res gestas coepere poëtae | |
| tradere; nec multo prius sunt elementa reperta. | 1445 |
| propterea quid sit prius actum respicere aetas | |
| nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat. | |
| Navigia atque agri culturas moenia leges | |
| arma vias vestes <et> cetera de genere horum, | |
| praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, | 1450 |
| carmina, picturas et daedala signa polita | |
| usus et impigrae simul experientia mentis | |
| paulatim docuit pedetemptim progredientis. | |
| sic unum quicquid paulatim protrahit aetas | |
| in medium ratioque in luminis erigit oras; | 1455 |
| namque alid ex alio clarescere corde videbant, | |
| artibus ad summum donec venere cacumen. |