| DE RERVM NATVRA | |
| LIBER SEXTVS | |
| Primae frugiparos fetus mortalibus aegris | 6.1 |
| dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae | |
| et recreaverunt vitam legesque rogarunt | |
| et primae dederunt solacia dulcia vitae, | |
| cum genuere virum tali cum corde repertum, | 5 |
| omnia veridico qui quondam ex ore profudit; | |
| cuius et extincti propter divina reperta | |
| divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur. | |
| nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus | |
| omnia iam ferme mortalibus esse parata | 10 |
| et, pro quam possent, vitam consistere tutam, | |
| divitiis homines et honore et laude potentis | |
| affluere atque bona gnatorum excellere fama, | |
| nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi, | |
| atque animi ingratis vitam vexare sine ulla | 15 |
| pausa atque infestis cogi saevire querellis, | |
| intellegit ibi vitium vas efficere ipsum | |
| omniaque illius vitio corrumpier intus, | |
| quae conlata foris et commoda cumque venirent; | |
| partim quod fluxum pertusumque esse videbat, | 20 |
| ut nulla posset ratione explerier umquam, | |
| partim quod taetro quasi conspurcare sapore | |
| omnia cernebat, quae cumque receperat, intus. | |
| veridicis igitur purgavit pectora dictis | |
| et finem statuit cuppedinis atque timoris | 25 |
| exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes, | |
| quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo | |
| qua possemus ad id recto contendere cursu, | |
| quidve mali foret in rebus mortalibus passim, | |
| quod fieret naturali varieque volaret | 30 |
| seu casu seu vi, quod sic natura parasset, | |
| et quibus e portis occurri cuique deceret, | |
| et genus humanum frustra plerumque probavit | |
| volvere curarum tristis in pectore fluctus. | |
| nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis | 35 |
| in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus | |
| inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam | |
| quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. | |
| hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest | |
| non radii solis nec lucida tela diei | 40 |
| discutiant, sed naturae species ratioque. | |
| quo magis inceptum pergam pertexere dictis. | |
| Et quoniam docui mundi mortalia templa | |
| esse <et> nativo consistere corpore caelum, | |
| et quae cumque in eo fiunt fierique necessest | 45 |
| pleraque dissolui, qui restant percipe porro, | |
| quandoquidem semel insignem conscendere currum | |
| * * * | 47a |
| tu mihi supremae praescripta ad candida callis | 92 |
| currenti spatium praemonstra, callida musa | |
| Calliope, requies hominum divomque voluptas, | |
| te duce ut insigni capiam cum laude coronam. | 95 |
| * * * | 95a |
| ventorum existant, placentur <ut> omnia rursum | 48 |
| * * * | 48a |
| quae fuerint, sint placato conversa furore. | 49 |
| cetera quae fieri in terris caeloque tuentur | 50 |
| mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe | |
| et faciunt animos humilis formidine divom | |
| depressosque premunt ad terram propterea quod | |
| ignorantia causarum conferre deorum | |
| cogit ad imperium res et concedere regnum. | 55 |
| [quorum operum causas nulla ratione videre | |
| possunt ac fieri divino numine rentur.] | |
| nam bene qui didicere deos securum agere aevom, | |
| si tamen interea mirantur qua ratione | |
| quaeque geri possint, praesertim rebus in illis | 60 |
| quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, | |
| rursus in antiquas referuntur religionis | |
| et dominos acris adsciscunt, omnia posse | |
| quos miseri credunt, ignari quid queat esse, | |
| quid nequeat, finita potestas denique cuique | 65 |
| qua nam sit ratione atque alte terminus haerens; | |
| quo magis errantes caeca ratione feruntur. | |
| quae nisi respuis ex animo longeque remittis | |
| dis indigna putare alienaque pacis eorum, | |
| delibata deum per te tibi numina sancta | 70 |
| saepe oberunt; non quo violari summa deum vis | |
| possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris, | |
| sed quia tute tibi placida cum pace quietos | |
| constitues magnos irarum volvere fluctus, | |
| nec delubra deum placido cum pectore adibis, | 75 |
| nec de corpore quae sancto simulacra feruntur | |
| in mentes hominum divinae nuntia formae, | |
| suscipere haec animi tranquilla pace valebis. | |
| inde videre licet qualis iam vita sequatur. | |
| quam quidem ut a nobis ratio verissima longe | 80 |
| reiciat, quamquam sunt a me multa profecta, | |
| multa tamen restant et sunt ornanda politis | |
| versibus; est ratio caeli<que igni>sque tenenda, | |
| sunt tempestates et fulmina clara canenda, | |
| quid faciant et qua de causa cumque ferantur; | 85 |
| ne trepides caeli divisis partibus amens, | |
| unde volans ignis pervenerit aut in utram se | |
| verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta | |
| insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se. | |
| [quorum operum causas nulla ratione videre | 90 |
| possunt ac fieri divino numine rentur.] | |
| Principio tonitru quatiuntur caerula caeli | 96 |
| propterea quia concurrunt sublime volantes | |
| aetheriae nubes contra pugnantibus ventis. | |
| nec fit enim sonitus caeli de parte serena, | |
| verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes, | 100 |
| tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe. | |
| praeterea neque tam condenso corpore nubes | |
| esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem | |
| tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes; | |
| nam cadere aut bruto deberent pondere pressae | 105 |
| ut lapides, aut ut fumus constare nequirent | |
| nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris. | |
| Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, | |
| carbasus ut quondam magnis intenta theatris | |
| dat crepitum malos inter iactata trabesque, | 110 |
| inter dum perscissa furit petulantibus auris | |
| et fragilis <sonitus> chartarum commeditatur; | |
| id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis, | |
| aut ubi suspensam vestem chartasque volantis | |
| verberibus venti versant planguntque per auras. | 115 |
| fit quoque enim inter dum <ut> non tam concurrere nubes | |
| frontibus adversis possint quam de latere ire | |
| diverso motu radentes corpora tractim, | |
| aridus unde auris terget sonus ille diuque | |
| ducitur, exierunt donec regionibus artis. | 120 |
| Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur | |
| omnia saepe gravi tremere et divolsa repente | |
| maxima dissiluisse capacis moenia mundi, | |
| cum subito validi venti conlecta procella | |
| nubibus intorsit sese conclusaque ibidem | 125 |
| turbine versanti magis ac magis undique nubem | |
| cogit uti fiat spisso cava corpore circum, | |
| post ubi conminuit vis eius et impetus acer, | |
| tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem. | |
| nec mirum, cum plena animae vensicula parva | 130 |
| saepe haud dat parvum sonitum displosa repente. | |
| Est etiam ratio, cum venti nubila perflant, | |
| ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus | |
| nubila saepe modis multis atque aspera ferri; | |
| scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri | 135 |
| perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem. | |
| Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti | |
| perscindat nubem perfringens impete recto; | |
| nam quid possit ibi flatus manifesta docet res, | |
| hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta | 140 |
| arbusta evolvens radicibus haurit ab imis. | |
| sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur | |
| dant in frangendo graviter; quod item fit in altis | |
| fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus. | |
| Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens | 145 |
| fulminis; haec multo si forte umore recepit | |
| ignem, continuo magno clamore trucidat; | |
| ut calidis candens ferrum e fornacibus olim | |
| stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem. | |
| Aridior porro si nubes accipit ignem, | 150 |
| uritur ingenti sonitu succensa repente, | |
| lauricomos ut si per montis flamma vagetur | |
| turbine ventorum comburens impete magno; | |
| nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus | |
| terribili sonitu flamma crepitante crematur. | 155 |
| Denique saepe geli multus fragor atque ruina | |
| grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte; | |
| ventus enim cum confercit, franguntur in artum | |
| concreti montes nimborum et grandine mixti. | |
| Fulgit item, nubes ignis cum semina multa | 160 |
| excussere suo concursu, ceu lapidem si | |
| percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen | |
| exilit et claras scintillas dissipat ignis. | |
| sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus, | |
| fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris | 165 |
| tardius adveniunt quam visum quae moveant res. | |
| id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem | |
| ancipiti videas ferro procul arboris auctum, | |
| ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris | |
| det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante | 170 |
| quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni | |
| e simili causa, concursu natus eodem. | |
| Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt | |
| nubes et tremulo tempestas impete fulgit. | |
| ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem | 175 |
| fecit ut ante cavam docui spissescere nubem, | |
| mobilitate sua fervescit; ut omnia motu | |
| percalefacta vides ardescere, plumbea vero | |
| glans etiam longo cursu volvenda liquescit. | |
| ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram, | 180 |
| dissipat ardoris quasi per vim expressa repente | |
| semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae; | |
| inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris | |
| quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra. | |
| scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte | 185 |
| extructis aliis alias super impete miro. | |
| ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus | |
| quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent. | |
| contemplator enim, cum montibus adsimulata | |
| nubila portabunt venti transversa per auras, | 190 |
| aut ubi per magnos montis cumulata videbis | |
| insuper esse aliis alia atque urguere superna | |
| in statione locata sepultis undique ventis; | |
| tum poteris magnas moles cognoscere eorum | |
| speluncasque vel ut saxis pendentibus structas | 195 |
| cernere, quas venti cum tempestate coorta | |
| conplerunt, magno indignantur murmure clausi | |
| nubibus in caveisque ferarum more minantur, | |
| nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt, | |
| quaerentesque viam circum versantur et ignis | 200 |
| semina convolvunt <e> nubibus atque ita cogunt | |
| multa rotantque cavis flammam fornacibus intus, | |
| donec divolsa fulserunt nube corusci. | |
| Hac etiam fit uti de causa mobilis ille | |
| devolet in terram liquidi color aureus ignis, | 205 |
| semina quod nubes ipsas permulta necessust | |
| ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo, | |
| flammeus <est> plerumque colos et splendidus ollis. | |
| quippe etenim solis de lumine multa necessest | |
| concipere, ut merito rubeant ignesque profundant. | 210 |
| hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum | |
| compressitque locum cogens, expressa profundunt | |
| semina, quae faciunt flammae fulgere colores. | |
| Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli; | |
| nam cum ventus eas leviter diducit euntis | 215 |
| dissoluitque, cadant ingratius illa necessest | |
| semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro | |
| terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu. | |
| Quod superest, <quali> natura praedita constent | |
| fulmina, declarant ictus et inusta vaporis | 220 |
| signa notaeque gravis halantis sulpuris auras; | |
| ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris. | |
| praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum | |
| et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis. | |
| hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem | 225 |
| constituit natura minutis mobilibusque | |
| corporibus, cui nil omnino obsistere possit. | |
| transit enim validum fulmen per saepta domorum | |
| clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera | |
| et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum. | 230 |
| curat item vasis integris vina repente | |
| diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum | |
| conlaxat rareque facit lateramina vasis | |
| adveniens calor eius et insinuatus in ipsum | |
| mobiliter soluens differt primordia vini. | 235 |
| quod solis vapor aetatem non posse videtur | |
| efficere usque adeo pollens fervore corusco. | |
| tanto mobilior vis et dominantior haec est. | |
| Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto | |
| fiant ut possint ictu discludere turris, | 240 |
| disturbare domos, avellere tigna trabesque | |
| et monimenta virum commoliri atque ciere, | |
| exanimare homines, pecudes prosternere passim, | |
| cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint, | |
| expediam neque <te> in promissis plura morabor. | 245 |
| Fulmina gignier e crassis alteque putandumst | |
| nubibus extructis; nam caelo nulla sereno | |
| nec leviter densis mittuntur nubibus umquam. | |
| nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res; | |
| quod tunc per totum concrescunt aëra nubes, | 250 |
| undique uti tenebras omnis Acherunta reamur | |
| liquisse et magnas caeli complesse cavernas, | |
| —usque adeo tetra nimborum nocte coorta | |
| inpendent atrae formidinis ora superne,— | |
| cum commoliri tempestas fulmina coeptat. | 255 |
| praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, | |
| ut picis e caelo demissum flumen, in undas | |
| sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram | |
| fulminibus gravidam tempestatem atque procellis, | |
| ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, | 260 |
| in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant. | |
| sic igitur supera nostrum caput esse putandumst | |
| tempestatem altam; neque enim caligine tanta | |
| obruerent terras, nisi inaedificata superne | |
| multa forent multis exempto nubila sole; | 265 |
| nec tanto possent venientes opprimere imbri, | |
| flumina abundare ut facerent camposque natare, | |
| si non extructis foret alte nubibus aether. | |
| hic igitur ventis atque ignibus omnia plena | |
| sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt. | 270 |
| quippe etenim supra docui permulta vaporis | |
| semina habere cavas nubes et multa necessest | |
| concipere ex solis radiis ardoreque eorum. | |
| hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum | |
| forte locum quemvis, expressit multa vaporis | 275 |
| semina seque simul cum eo commiscuit igni, | |
| insinuatus ibi vortex versatur in arto | |
| et calidis acuit fulmen fornacibus intus; | |
| nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum | |
| mobilitate calescit et e contagibus ignis. | 280 |
| inde ubi percaluit venti vis <et> gravis ignis | |
| impetus incessit, maturum tum quasi fulmen | |
| perscindit subito nubem ferturque coruscis | |
| omnia luminibus lustrans loca percitus ardor. | |
| quem gravis insequitur sonitus, displosa repente | 285 |
| opprimere ut caeli videantur templa superne. | |
| inde tremor terras graviter pertemptat et altum | |
| murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum | |
| tempestas concussa tremit fremitusque moventur. | |
| quo de concussu sequitur gravis imber et uber, | 290 |
| omnis uti videatur in imbrem vertier aether | |
| atque ita praecipitans ad diluviem revocare; | |
| tantus discidio nubis ventique procella | |
| mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu. | |
| Est etiam cum vis extrinsecus incita venti | 295 |
| incidit in validam maturo culmine nubem; | |
| quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille | |
| vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen. | |
| hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis. | |
| Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni | 300 |
| igniscat tamen in spatio longoque meatu, | |
| dum venit amittens in cursu corpora quaedam | |
| grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras, | |
| atque alia ex ipso conradens aëre portat | |
| parvola, quae faciunt ignem commixta volando; | 305 |
| non alia longe ratione ac plumbea saepe | |
| fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris | |
| corpora dimittens ignem concepit in auris. | |
| Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem, | |
| frigida cum venti pepulit vis missa sine igni, | 310 |
| ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu, | |
| confluere ex ipso possunt elementa vaporis | |
| et simul ex illa quae tum res excipit ictum; | |
| ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis, | |
| nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi | 315 |
| semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum. | |
| sic igitur quoque res accendi fulmine debet, | |
| opportuna fuit si forte et idonea flammis. | |
| nec temere omnino plane vis frigida venti | |
| esse potest, ea quae tanta vi missa supernest, | 320 |
| quin, prius in cursu si non accenditur igni, | |
| at tepefacta tamen veniat commixta calore. | |
| Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus | |
| et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu, | |
| nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis | 325 |
| colligit et magnum conamen sumit eundi, | |
| inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum, | |
| exprimitur vis atque ideo volat impete miro, | |
| ut validis quae de tormentis missa feruntur. | |
| Adde quod e parvis et levibus est elementis, | 330 |
| nec facilest tali naturae obsistere quicquam; | |
| inter enim fugit ac penetrat per rara viarum, | |
| non igitur multis offensibus in remorando | |
| haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens. | |
| Deinde, quod omnino natura pondera deorsum | 335 |
| omnia nituntur, cum plagast addita vero, | |
| mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit, | |
| ut vehementius et citius quae cumque morantur | |
| obvia discutiat plagis itinerque sequatur. | |
| Denique quod longo venit impete, sumere debet | 340 |
| mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo | |
| et validas auget viris et roborat ictum; | |
| nam facit ut quae sint illius semina cumque | |
| e regione locum quasi in unum cuncta ferantur, | |
| omnia coniciens in eum volventia cursum. | 345 |
| Forsitan ex ipso veniens trahat aëre quaedam | |
| corpora, quae plagis incendunt mobilitatem. | |
| incolumisque venit per res atque integra transit | |
| multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis. | |
| multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa | 350 |
| corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur. | |
| dissoluit porro facile aes aurumque repente | |
| conferve facit, e parvis quia facta minute | |
| corporibus vis est et levibus ex elementis, | |
| quae facile insinuantur et insinuata repente | 355 |
| dissoluont nodos omnis et vincla relaxant. | |
| Autumnoque magis stellis fulgentibus alta | |
| concutitur caeli domus undique totaque tellus, | |
| et cum tempora se veris florentia pandunt. | |
| frigore enim desunt ignes ventique calore | 360 |
| deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes. | |
| interutrasque igitur cum caeli tempora constant, | |
| tum variae causae concurrunt fulminis omnes. | |
| nam fretus ipse anni permiscet frigus <ad> aestum. | |
| quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi, | 365 |
| ut discordia <sit> rerum magnoque tumultu | |
| ignibus et ventis furibundus fluctuet aër. | |
| prima caloris enim pars est postrema rigoris; | |
| tempus id est vernum; quare pugnare necessest | |
| dissimilis <res> inter se turbareque mixtas. | 370 |
| et calor extremus primo cum frigore mixtus | |
| volvitur, autumni quod fertur nomine tempus, | |
| hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres. | |
| propterea <freta> sunt haec anni nominitanda, | |
| nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt | 375 |
| fulmina tempestasque cietur turbida caelo, | |
| ancipiti quoniam bello turbatur utrimque, | |
| hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto. | |
| Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam | |
| perspicere et qua vi faciat rem quamque videre, | 380 |
| non Tyrrhena retro volventem carmina frustra | |
| indicia occultae divum perquirere mentis, | |
| unde volans ignis pervenerit aut in utram se | |
| verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta | |
| insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se, | 385 |
| quidve nocere queat de caelo fulminis ictus. | |
| quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi | |
| terrifico quatiunt sonitu caelestia templa | |
| et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas, | |
| cur quibus incautum scelus aversabile cumquest | 390 |
| non faciunt icti flammas ut fulguris halent | |
| pectore perfixo, documen mortalibus acre, | |
| et potius nulla sibi turpi conscius in re | |
| volvitur in flammis innoxius inque peditur | |
| turbine caelesti subito correptus et igni? | 395 |
| cur etiam loca sola petunt frustraque laborant? | |
| an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos? | |
| in terraque patris cur telum perpetiuntur | |
| optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis? | |
| denique cur numquam caelo iacit undique puro | 400 |
| Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit? | |
| an simul ac nubes successere, ipse in eas tum | |
| descendit, prope ut hinc teli determinet ictus? | |
| in mare qua porro mittit ratione? quid undas | |
| arguit et liquidam molem camposque natantis? | 405 |
| praeterea si vult caveamus fulminis ictum, | |
| cur dubitat facere ut possimus cernere missum? | |
| si nec opinantis autem volt opprimere igni, | |
| cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus, | |
| cur tenebras ante et fremitus et murmura concit? | 410 |
| et simul in multas partis qui credere possis | |
| mittere? an hoc ausis numquam contendere factum, | |
| ut fierent ictus uno sub tempore plures? | |
| at saepest numero factum fierique necessest, | |
| ut pluere in multis regionibus et cadere imbris, | 415 |
| fulmina sic uno fieri sub tempore multa. | |
| postremo cur sancta deum delubra suasque | |
| discutit infesto praeclaras fulmine sedes | |
| et bene facta deum frangit simulacra suisque | |
| demit imaginibus violento volnere honorem? | 420 |
| altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius | |
| montibus in summis vestigia cernimus ignis? | |
| Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus, | |
| presteras Graii quos ab re nominitarunt, | |
| in mare qua missi veniant ratione superne. | 425 |
| nam fit ut inter dum tam quam demissa columna | |
| in mare de caelo descendat, quam freta circum | |
| fervescunt graviter spirantibus incita flabris, | |
| et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu | |
| navigia in summum veniant vexata periclum. | 430 |
| hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti | |
| rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit | |
| in mare de caelo tam quam demissa columna, | |
| paulatim, quasi quid pugno bracchique superne | |
| coniectu trudatur et extendatur in undas; | 435 |
| quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti | |
| vis et fervorem mirum concinnat in undis; | |
| versabundus enim turbo descendit et illam | |
| deducit pariter lento cum corpore nubem; | |
| quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti, | 440 |
| ille in aquam subito totum se inmittit et omne | |
| excitat ingenti sonitu mare fervere cogens. | |
| Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse | |
| vertex conradens ex aëre semina nubis | |
| et quasi demissum caelo prestera imitetur; | 445 |
| hic ubi se in terras demisit dissoluitque, | |
| turbinis immanem vim provomit atque procellae. | |
| sed quia fit raro omnino montisque necessest | |
| officere in terris, apparet crebrius idem | |
| prospectu maris in magno caeloque patenti. | 450 |
| Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando | |
| hoc super in caeli spatio coiere repente | |
| asperiora, modis quae possint indupedita | |
| exiguis tamen inter se compressa teneri. | |
| haec faciunt primum parvas consistere nubes; | 455 |
| inde ea comprendunt inter se conque gregantur | |
| et coniungendo crescunt ventisque feruntur | |
| usque adeo donec tempestas saeva coortast. | |
| Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo | |
| quam sint quoque magis, tanto magis edita fument | 460 |
| adsidue fulvae nubis caligine crassa | |
| propterea quia, cum consistunt nubila primum, | |
| ante videre oculi quam possint tenvia, venti | |
| portantes cogunt ad summa cacumina montis; | |
| hic demum fit uti turba maiore coorta | 465 |
| et condensa queant apparere et simul ipso | |
| vertice de montis videantur surgere in aethram. | |
| nam loca declarat sursum ventosa patere | |
| res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos. | |
| Praeterea permulta mari quoque tollere toto | 470 |
| corpora naturam declarant litore vestis | |
| suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum. | |
| quo magis ad nubis augendas multa videntur | |
| posse quoque e salso consurgere momine ponti; | |
| nam ratio consanguineast umoribus omnis. | 475 |
| Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa | |
| surgere de terra nebulas aestumque videmus, | |
| quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur | |
| suffunduntque sua caelum caligine et altas | |
| sufficiunt nubis paulatim conveniundo; | 480 |
| urget enim quoque signiferi super aetheris aestus | |
| et quasi densendo subtexit caerula nimbis. | |
| Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa | |
| corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis; | |
| innumerabilem enim numerum summamque profundi | 485 |
| esse infinitam docui, quantaque volarent | |
| corpora mobilitate ostendi quamque repente | |
| immemorabile <per> spatium transire solerent. | |
| haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe | |
| tam magnis ventis tempestas atque tenebrae | 490 |
| coperiant maria ac terras inpensa superne, | |
| undique quandoquidem per caulas aetheris omnis | |
| et quasi per magni circum spiracula mundi | |
| exitus introitusque elementis redditus extat. | |
| Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis | 495 |
| nubibus umor et in terras demissus ut imber | |
| decidat, expediam. primum iam semina aquai | |
| multa simul vincam consurgere nubibus ipsis | |
| omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque | |
| et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat, | 500 |
| ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit, | |
| sudor item atque umor qui cumque est denique membris. | |
| concipiunt etiam multum quoque saepe marinum | |
| umorem, vel uti pendentia vellera lanae, | |
| cum supera magnum mare venti nubila portant. | 505 |
| consimili ratione ex omnibus amnibus umor | |
| tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum | |
| multa modis multis convenere undique adaucta, | |
| confertae nubes umorem mittere certant | |
| dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa | 510 |
| copia nimborum turba maiore coacta | |
| urget et e supero premit ac facit effluere imbris. | |
| praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis | |
| aut dissolvuntur solis super icta calore, | |
| mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni | 515 |
| cera super calido tabescens multa liquescat. | |
| sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque | |
| nubila vi cumulata premuntur et impete venti. | |
| at retinere diu pluviae longumque morari | |
| consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum | 520 |
| atque aliis aliae nubes nimbique rigantes | |
| insuper atque omni vulgo de parte feruntur, | |
| terraque cum fumans umorem tota redhalat. | |
| hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam | |
| adversa fulsit nimborum aspargine contra, | 525 |
| tum color in nigris existit nubibus arqui. | |
| Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur, | |
| et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum | |
| omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae | |
| et vis magna geli, magnum duramen aquarum, | 530 |
| et mora quae fluvios passim refrenat aventis, | |
| perfacilest tamen haec reperire animoque videre, | |
| omnia quo pacto fiant quareve creentur, | |
| cum bene cognoris elementis reddita quae sint. | |
| Nunc age, quae ratio terrai motibus extet | 535 |
| percipe. et in primis terram fac ut esse rearis | |
| supter item ut supera ventosis undique plenam | |
| speluncis multosque lacus multasque lucunas | |
| in gremio gerere et rupes deruptaque saxa; | |
| multaque sub tergo terrai flumina tecta | 540 |
| volvere vi fluctus summersos <cae>ca putandumst; | |
| undique enim similem esse sui res postulat ipsa. | |
| his igitur rebus subiunctis suppositisque | |
| terra superne tremit magnis concussa ruinis, | |
| subter ubi ingentis speluncas subruit aetas; | 545 |
| quippe cadunt toti montes magnoque repente | |
| concussu late disserpunt inde tremores. | |
| et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt | |
| tecta viam propter non magno pondere tota, | |
| nec minus exultant, si quidvis cumque viai | 550 |
| ferratos utrimque rotarum succutit orbes. | |
| Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas | |
| gleba vetustate e terra provolvitur ingens, | |
| ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans; | |
| ut vas inter <aquas> non quit constare, nisi umor | 555 |
| destitit in dubio fluctu iactarier intus. | |
| Praeterea ventus cum per loca subcava terrae | |
| collectus parte ex una procumbit et urget | |
| obnixus magnis speluncas viribus altas, | |
| incumbit tellus quo venti prona premit vis. | 560 |
| tum supera terram quae sunt extructa domorum | |
| ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque, | |
| inclinata minent in eandem prodita partem | |
| protractaeque trabes inpendent ire paratae. | |
| et metuunt magni naturam credere mundi | 565 |
| exitiale aliquod tempus clademque manere, | |
| cum videant tantam terrarum incumbere molem! | |
| quod nisi respirent venti, <vis> nulla refrenet | |
| res neque ab exitio possit reprehendere euntis; | |
| nunc quia respirant alternis inque gravescunt | 570 |
| et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi, | |
| saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas | |
| quam facit; inclinatur enim retroque recellit | |
| et recipit prolapsa suas in pondere sedes. | |
| hac igitur ratione vacillant omnia tecta, | 575 |
| summa magis mediis, media imis, ima perhilum. | |
| Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris. | |
| ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam | |
| aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta | |
| in loca se cava terrai coniecit ibique | 580 |
| speluncas inter magnas fremit ante tumultu | |
| versabunda<que> portatur, post incita cum vis | |
| exagitata foras erumpitur et simul altam | |
| diffindens terram magnum concinnat hiatum. | |
| in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi | 585 |
| in Peloponneso, quas exitus hic animai | |
| disturbat urbes et terrae motus obortus. | |
| multaque praeterea ceciderunt moenia magnis | |
| motibus in terris et multae per mare pessum | |
| subsedere suis pariter cum civibus urbes. | 590 |
| quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai | |
| et fera vis venti per crebra foramina terrae | |
| dispertitur ut horror et incutit inde tremorem; | |
| frigus uti nostros penitus cum venit in artus, | |
| concutit invitos cogens tremere atque movere. | 595 |
| ancipiti trepidant igitur terrore per urbis, | |
| tecta superne timent, metuunt inferne cavernas | |
| terrai ne dissoluat natura repente, | |
| neu distracta suum late dispandat hiatum | |
| idque suis confusa velit complere ruinis. | 600 |
| proinde licet quamvis caelum terramque reantur | |
| incorrupta fore aeternae mandata saluti: | |
| et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli | |
| subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris, | |
| ne pedibus raptim tellus subtracta feratur | 605 |
| in barathrum rerumque sequatur prodita summa | |
| funditus et fiat mundi confusa ruina. | |
| * * * | 607a |
| Principio mare mirantur non reddere maius | 608 |
| naturam, quo sit tantus decursus aquarum, | |
| omnia quo veniant ex omni flumina parte. | 610 |
| adde vagos imbris tempestatesque volantes, | |
| omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque; | |
| adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam | |
| guttai vix instar erunt unius adaugmen; | |
| quo minus est mirum mare non augescere magnum. | 615 |
| Praeterea magnam sol partem detrahit aestu. | |
| quippe videmus enim vestis umore madentis | |
| exsiccare suis radiis ardentibus solem; | |
| at pelage multa et late substrata videmus. | |
| proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol | 620 |
| umoris parvam delibet ab aequore partem, | |
| largiter in tanto spatio tamen auferet undis. | |
| Tum porro venti quoque magnam tollere partem | |
| umoris possunt verrentes aequora, ventis | |
| una nocte vias quoniam persaepe videmus | 625 |
| siccari mollisque luti concrescere crustas. | |
| Praeterea docui multum quoque tollere nubes | |
| umorem magno conceptum ex aequore ponti | |
| et passim toto terrarum spargere in orbi, | |
| cum pluit in terris et venti nubila portant. | 630 |
| Postremo quoniam raro cum corpore tellus | |
| est et coniunctast oras maris undique cingens, | |
| debet, ut in mare de terris venit umor aquai, | |
| in terras itidem manare ex aequore salso; | |
| percolatur enim virus retroque remanat | 635 |
| materies umoris et ad caput amnibus omnis | |
| confluit, inde super terras redit agmine dulci | |
| qua via secta semel liquido pede detulit undas. | |
| Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae | |
| expirent ignes inter dum turbine tanto, | 640 |
| expediam; neque enim mediocri clade coorta | |
| flammae tempestas Siculum dominata per agros | |
| finitimis ad se convertit gentibus ora, | |
| fumida cum caeli scintillare omnia templa | |
| cernentes pavida complebant pectora cura, | 645 |
| quid moliretur rerum natura novarum. | |
| Hisce tibi in rebus latest alteque videndum | |
| et longe cunctas in partis dispiciendum, | |
| ut reminiscaris summam rerum esse profundam | |
| et videas caelum summai totius unum | 650 |
| quam sit parvula pars et quam multesima constet | |
| nec tota pars, homo terrai quota totius unus. | |
| quod bene propositum si plane contueare | |
| ac videas plane, mirari multa relinquas. | |
| numquis enim nostrum miratur, siquis in artus | 655 |
| accepit calido febrim fervore coortam | |
| aut alium quemvis morbi per membra dolorem? | |
| opturgescit enim subito pes, arripit acer | |
| saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos, | |
| existit sacer ignis et urit corpore serpens | 660 |
| quam cumque arripuit partem repitque per artus, | |
| ni mirum quia sunt multarum semina rerum | |
| et satis haec tellus morbi caelumque mali fert, | |
| unde queat vis immensi procrescere morbi. | |
| sic igitur toti caelo terraeque putandumst | 665 |
| ex infinito satis omnia suppeditare, | |
| unde repente queat tellus concussa moveri | |
| perque mare ac terras rapidus percurrere turbo, | |
| ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum; | |
| id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa | 670 |
| et tempestates pluviae graviore coortu | |
| sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum. | |
| 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.' | |
| scilicet et fluvius qui visus maximus ei, | |
| qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens | 675 |
| arbor homoque videtur et omnia de genere omni | |
| maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit, | |
| cum tamen omnia cum caelo terraque marique | |
| nil sint ad summam summai totius omnem. | |
| Nunc tamen illa modis quibus inritata repente | 680 |
| flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet, | |
| expediam. primum totius subcava montis | |
| est natura fere silicum suffulta cavernis. | |
| omnibus est porro in speluncis ventus et aër. | |
| ventus enim fit, ubi est agitando percitus aër. | 685 |
| hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum | |
| saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis | |
| excussit calidum flammis velocibus ignem, | |
| tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte. | |
| fert itaque ardorem longe longeque favillam | 690 |
| differt et crassa volvit caligine fumum | |
| extruditque simul mirando pondere saxa; | |
| ne dubites quin haec animai turbida sit vis. | |
| praeterea magna ex parti mare montis ad eius | |
| radices frangit fluctus aestumque resolvit. | 695 |
| ex hoc usque mari speluncae montis ad altas | |
| perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst | |
| * * * | 697a |
| et penetrare mari penitus res cogit aperto | 698 |
| atque efflare foras ideoque extollere flammam | |
| saxaque subiectare et arenae tollere nimbos. | 700 |
| in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi | |
| nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora. | |
| Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam | |
| non satis est, verum pluris, unde una tamen sit; | |
| corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere | 705 |
| conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas | |
| conveniat leti, dicatur ut illius una; | |
| nam <ne>que eum ferro nec frigore vincere possis | |
| interiisse neque a morbo neque forte veneno, | |
| verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei | 710 |
| scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus. | |
| Nilus in aestatem crescit campisque redundat | |
| unicus in terris, Aegypti totius amnis. | |
| is rigat Aegyptum medium per saepe calorem, | |
| aut quia sunt aestate aquilones ostia contra, | 715 |
| anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur, | |
| et contra fluvium flantes remorantur et undas | |
| cogentes sursus replent coguntque manere. | |
| nam dubio procul haec adverso flabra feruntur | |
| flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur; | 720 |
| ille ex aestifera parti venit amnis ab austro | |
| inter nigra virum percocto saecla colore | |
| exoriens penitus media ab regione diei. | |
| est quoque uti possit magnus congestus harenae | |
| fluctibus adversis oppilare ostia contra, | 725 |
| cum mare permotum ventis ruit intus harenam; | |
| quo fit uti pacto liber minus exitus amnis | |
| et proclivis item fiat minus impetus undis. | |
| fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei | |
| tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum | 730 |
| nubila coniciunt in eas tunc omnia partis. | |
| scilicet, ad mediam regionem eiecta diei | |
| cum convenerunt, ibi ad altos denique montis | |
| contrusae nubes coguntur vique premuntur. | |
| forsitan Aethiopum penitus de montibus altis | 735 |
| crescat, ubi in campos albas descendere ningues | |
| tabificis subigit radiis sol omnia lustrans. | |
| Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque, | |
| expediam, quali natura praedita constent. | |
| principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re | 740 |
| inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis, | |
| e regione ea quod loca cum venere volantes, | |
| remigii oblitae pennarum vela remittunt | |
| praecipitesque cadunt molli cervice profusae | |
| in terram, si forte ita fert natura locorum, | 745 |
| aut in aquam, si forte lacus substratus Averni. | |
| is locus est Cumas aput, acri sulpure montis | |
| oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti. | |
| est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso | |
| vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae, | 750 |
| quo numquam pennis appellunt corpora raucae | |
| cornices, non cum fumant altaria donis; | |
| usque adeo fugitant non iras Palladis acris | |
| pervigili causa, Graium ut cecinere poëtae, | |
| sed natura loci opus efficit ipsa suapte. | 755 |
| in Syria quoque fertur item locus esse videri, | |
| quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum | |
| intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa, | |
| manibus ut si sint divis mactata repente. | |
| omnia quae naturali ratione geruntur, | 760 |
| et quibus e fiant causis apparet origo; | |
| ianua ne pote eis Orci regionibus esse | |
| credatur, post hinc animas Acheruntis in oras | |
| ducere forte deos manis inferne reamur, | |
| naribus alipedes ut cervi saepe putantur | 765 |
| ducere de latebris serpentia saecla ferarum. | |
| quod procul a vera quam sit ratione repulsum | |
| percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor. | |
| Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante, | |
| in terra cuiusque modi rerum esse figuras; | 770 |
| multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos | |
| incutere et mortem quae possint adcelerare. | |
| et magis esse aliis alias animantibus aptas | |
| res ad vitai rationem ostendimus ante | |
| propter dissimilem naturam dissimilisque | 775 |
| texturas inter sese primasque figuras. | |
| multa meant inimica per auris, multa per ipsas | |
| insinuant naris infesta atque aspera tactu, | |
| nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem | |
| aspectu fugienda saporeque tristia quae sint. | 780 |
| Deinde videre licet quam multae sint homini res | |
| acriter infesto sensu spurcaeque gravisque; | |
| arboribus primum certis gravis umbra tributa | |
| usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores, | |
| siquis eas subter iacuit prostratus in herbis. | 785 |
| est etiam magnis Heliconis montibus arbos | |
| floris odore hominem taetro consueta necare. | |
| scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt, | |
| multa modis multis multarum semina rerum | |
| quod permixta gerit tellus discretaque tradit. | 790 |
| nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri | |
| nidore offendit nares, consopit ibidem, | |
| concidere et spumas qui morbo mittere suevit. | |
| castoreoque gravi mulier sopita recumbit, | |
| et manibus nitidum teneris opus effluit ei, | 795 |
| tempore eo si odoratast quo menstrua solvit. | |
| multaque praeterea languentia membra per artus | |
| solvunt atque animam labefactant sedibus intus. | |
| denique si calidis etiam cunctere lavabris | |
| plenior et lueris, solio ferventis aquai | 800 |
| quam facile in medio fit uti des saepe ruinas! | |
| carbonumque gravis vis atque odor insinuatur | |
| quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante! | |
| at cum membra domans percepit fervida febris, | |
| tum fit odor vini plagae mactabilis instar. | 805 |
| nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa | |
| gignier et taetro concrescere odore bitumen, | |
| denique ubi argenti venas aurique secuntur, | |
| terrai penitus scrutantes abdita ferro, | |
| qualis expiret Scaptensula subter odores? | 810 |
| quidve mali fit ut exalent aurata metalla! | |
| quas hominum reddunt facies qualisque colores! | |
| nonne vides audisve perire in tempore parvo | |
| quam soleant et quam vitai copia desit, | |
| quos opere in tali cohibet vis magna necessis? | 815 |
| hos igitur tellus omnis exaestuat aestus | |
| expiratque foras in apertum promptaque caeli. | |
| Sic et Averna loca alitibus summittere debent | |
| mortiferam vim. de terra quae surgit in auras, | |
| ut spatium caeli quadam de parte venenet; | 820 |
| quo simul ac primum pennis delata sit ales, | |
| impediatur ibi caeco correpta veneno, | |
| ut cadat e regione loci, qua derigit aestus. | |
| quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus | |
| reliquias vitae membris ex omnibus aufert. | 825 |
| quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum; | |
| posterius fit uti. cum iam cecidere veneni | |
| in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda, | |
| propterea quod magna mali fit copia circum. | |
| Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni | 830 |
| aëra, qui inter avis cumquest terramque locatus. | |
| discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis. | |
| cuius ubi e regione loci venere volantis, | |
| claudicat extemplo pinnarum nisus inanis | |
| et conamen utrimque alarum proditur omne. | 835 |
| hic ubi nixari nequeunt insistereque alis, | |
| scilicet in terram delabi pondere cogit | |
| natura, et vacuum prope iam per inane iacentes | |
| dispergunt animas per caulas corporis omnis. | |
| * * * | 839a |
| frigidior porro in puteis aestate fit umor, | 840 |
| arescit quia terra calore et semina si qua | |
| forte vaporis habet proprie, dimittit in auras. | |
| quo magis est igitur tellus effeta calore, | |
| fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor. | |
| frigore cum premitur porro omnis terra coitque | 845 |
| et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo | |
| exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem. | |
| Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna | |
| frigidus et calidus nocturno tempore fertur. | |
| hunc homines fontem nimis admirantur et acri | 850 |
| sole putant subter terras fervescere partim, | |
| nox ubi terribili terras caligine texit. | |
| quod nimis a verast longe ratione remotum. | |
| quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai | |
| non quierit calidum supera de reddere parte, | 855 |
| cum superum lumen tanto fervore fruatur, | |
| qui queat hic supter tam crasso corpore terram | |
| perquoquere umorem et calido focilare vapore? | |
| praesertim cum vix possit per saepta domorum | |
| insinuare suum radiis ardentibus aestum. | 860 |
| quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod | |
| rara tenet circum fontem quam cetera tellus | |
| multaque sunt ignis prope semina corpus aquai. | |
| hoc ubi roriferis terram nox obruit undis, | |
| extemplo penitus frigescit terra coitque. | 865 |
| hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit, | |
| exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis, | |
| quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem. | |
| inde ubi sol radiis terram dimovit obortus | |
| et rare fecit calido miscente vapore, | 870 |
| rursus in antiquas redeunt primordia sedes | |
| ignis et in terram cedit calor omnis aquai. | |
| frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna. | |
| praeterea solis radiis iactatur aquai | |
| umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu; | 875 |
| propterea fit uti quae semina cumque habet ignis | |
| dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se, | |
| mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat. | |
| Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe | |
| stuppa iacit flammam concepto protinus igni, | 880 |
| taedaque consimili ratione accensa per undas | |
| conlucet, quo cumque natans impellitur auris. | |
| ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis | |
| semina de terraque necessest funditus ipsa | |
| ignis corpora per totum consurgere fontem | 885 |
| et simul exspirare foras exireque in auras, | |
| non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons; | |
| praeterea dispersa foras erumpere cogit | |
| vis per aquam subito sursumque ea conciliari. | |
| quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai | 890 |
| qui scatit et salsas circum se dimovet undas; | |
| et multis aliis praebet regionibus aequor | |
| utilitatem opportunam sitientibus nautis, | |
| quod dulcis inter salsas intervomit undas. | |
| sic igitur per eum possunt erumpere fontem | 895 |
| et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum | |
| conveniunt aut in taedai corpore adhaerent, | |
| ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se | |
| semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes. | |
| nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum | 900 |
| nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante | |
| quam tetigit flammam, taedamque pari ratione? | |
| multaque praeterea prius ipso tacta vapore | |
| eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis. | |
| hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst. | 905 |
| Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat | |
| naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit, | |
| quem Magneta vocant patrio de nomine Grai, | |
| Magnetum quia sit patriis in finibus ortus. | |
| hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam | 910 |
| saepe ex anellis reddit pendentibus ex se. | |
| quinque etenim licet inter dum pluresque videre | |
| ordine demisso levibus iactarier auris, | |
| unus ubi ex uno dependet supter adhaerens | |
| ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit; | 915 |
| usque adeo permananter vis pervalet eius. | |
| Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam | |
| ipsius rei rationem reddere possis, | |
| et nimium longis ambagibus est adeundum; | |
| quo magis attentas auris animumque reposco. | 920 |
| Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus, | |
| perpetuo fluere ac mitti spargique necessest | |
| corpora quae feriant oculos visumque lacessant. | |
| perpetuoque fluunt certis ab rebus odores; | |
| frigus ut <a> fluviis, calor a sole, aestus ab undis | 925 |
| aequoris, exesor moerorum, litora propter; | |
| nec varii cessant sonitus manare per auras; | |
| denique in os salsi venit umor saepe saporis, | |
| cum mare versamur propter, dilutaque contra | |
| cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. | 934 |
| usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter | 935 |
| fertur et in cunctas dimittitur undique partis | 930 |
| nec mora nec requies interdatur ulla fluendi, | |
| perpetuo quoniam sentimus et omnia semper | |
| cernere odorari licet et sentire sonare. | |
| Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res | 936 |
| commemorare; quod in primo quoque carmine claret. | |
| quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res | |
| noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam, | |
| qua de disserere adgredior, firmare necessest | 940 |
| nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani. | |
| principio fit ut in speluncis saxa superna | |
| sudent umore et guttis manantibus stillent. | |
| manat item nobis e toto corpore sudor, | |
| crescit barba pilique per omnia membra, per artus. | 945 |
| diditur in venas cibus omnis, auget alitque | |
| corporis extremas quoque partis unguiculosque. | |
| frigus item transire per aes calidumque vaporem | |
| sentimus, sentimus item transire per aurum | |
| atque per argentum, cum pocula plena tenemus. | 950 |
| denique per dissaepta domorum saxea voces | |
| pervolitant, permanat odor frigusque vaposque | |
| ignis, qui ferri quoque vim penetrare suëvit, | |
| denique qua circum caeli lorica coërcet, | |
| morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur; | 955 |
| et tempestate in terra caeloque coorta | |
| in caelum terrasque remotae iure facessunt; | |
| quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum. | |
| Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur | |
| corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu | 960 |
| atque eodem pacto rebus sint omnibus apta. | |
| principio terram sol excoquit et facit are, | |
| at glaciem dissolvit et altis montibus altas | |
| extructas<que> nives radiis tabescere cogit; | |
| denique cera lique fit in eius posta vapore. | 965 |
| ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit, | |
| at coria et carnem trahit et conducit in unum. | |
| umor aquae porro ferrum condurat ab igni, | |
| at coria et carnem mollit durata calore. | |
| barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas, | 970 |
| effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus; | |
| qua nihil est homini quod amarius fronde ac<ida> extet. | |
| denique amaracinum fugitat sus et timet omne | |
| unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst; | |
| quod nos inter dum tam quam recreare videtur. | 975 |
| at contra nobis caenum taeterrima cum sit | |
| spurcities, eadem subus haec iucunda videtur, | |
| insatiabiliter toti ut volvantur ibidem. | |
| Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re | |
| adgredior, quod dicendum prius esse videtur. | 980 |
| multa foramina cum variis sint reddita rebus, | |
| dissimili inter se natura praedita debent | |
| esse et habere suam naturam quaeque viasque. | |
| quippe etenim varii sensus animantibus insunt, | |
| quorum quisque suam proprie rem percipit in se; | 985 |
| nam penetrare alio sonitus alioque saporem | |
| cernimus e sucis, alio nidoris odores. | |
| [scilicet id fieri cogit natura viarum | |
| multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.] | |
| praeterea manare aliud per saxa videtur, | 991 |
| atque aliud lignis, aliud transire per aurum, | |
| argentoque foras aliud vitroque meare; | |
| nam fluere hac species, illac calor ire videtur, | |
| atque aliis aliud citius transmittere eadem. | 995 |
| scilicet id fieri cogit natura viarum | |
| multimodis varians, ut paulo ostendimus ante, | |
| propter dissimilem naturam textaque rerum. | 990 |
| Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata | 998 |
| omnia constiterint nobis praeposta parata, | |
| quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis | 1000 |
| causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim. | |
| Principio fluere e lapide hoc permulta necessest | |
| semina sive aestum, qui discutit aëra plagis, | |
| inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus. | |
| hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit | 1005 |
| in medio locus, extemplo primordia ferri | |
| in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque | |
| anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto. | |
| nec res ulla magis primoribus ex elementis | |
| indupedita suis arte conexa cohaeret | 1010 |
| quam validi ferri natura et frigidus horror. | |
| quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum, | |
| corpora si nequeunt e ferro plura coorta | |
| in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur; | |
| quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum | 1015 |
| iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit. | |
| hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit | |
| cumque locus, sive e transverso sive superne, | |
| corpora continuo in vacuum vicina feruntur; | |
| quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa | 1020 |
| sponte sua sursum possunt consurgere in auras. | |
| huc accedit item, quare queat id magis esse, | |
| haec quoque res adiumento motuque iuvatur, | |
| quod, simul a fronte est anelli rarior aër | |
| factus inanitusque locus magis ac vacuatus, | 1025 |
| continuo fit uti qui post est cumque locatus | 1033 |
| aër a tergo quasi provehat atque propellat. | 1026 |
| semper enim circum positus res verberat aër; | |
| sed tali fit uti propellat tempore ferrum, | |
| parte quod ex una spatium vacat et capit in se. | |
| hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri | 1030 |
| parvas ad partis subtiliter insinuatus | |
| trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus. | |
| denique res omnes debent in corpore habere | 1034 |
| aëra, quandoquidem raro sunt corpore et aër | 1035 |
| omnibus est rebus circum datus adpositusque. | |
| hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aër, | |
| sollicito motu semper iactatur eoque | |
| verberat anellum dubio procul et ciet intus, | |
| scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit | 1040 |
| iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit. | |
| Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat | |
| inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim. | |
| exultare etiam Samothracia ferrea vidi | |
| et ramenta simul ferri furere intus ahenis | 1045 |
| in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset; | |
| usque adeo fugere a saxo gestire videtur. | |
| aere interposito discordia tanta creatur | |
| propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris | |
| praecepit ferrique vias possedit apertas, | 1050 |
| posterior lapidis venit aestus et omnia plena | |
| invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante; | |
| cogitur offensare igitur pulsareque fluctu | |
| ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se | |
| atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet. | 1055 |
| Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus | |
| non valet e lapide hoc alias impellere item res. | |
| pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum; | |
| at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus | |
| pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam, | 1060 |
| lignea materies in quo genere esse videtur. | |
| interutrasque igitur ferri natura locata | |
| aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit, | |
| inpellant ut eo Magnesia flumine saxa. | |
| nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena, | 1065 |
| ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur, | |
| quae memorare queam inter se singlariter apta. | |
| saxa vides primum sola colescere calce. | |
| glutine materies taurino iungitur una, | |
| ut vitio venae tabularum saepius hiscant | 1070 |
| quam laxare queant compages taurea vincla. | |
| vitigeni latices aquai fontibus audent | |
| misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom. | |
| purpureusque colos conchyli iungitur uno | |
| corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam, | 1075 |
| non si Neptuni fluctu renovare operam des, | |
| non mare si totum velit eluere omnibus undis. | |
| denique res auro non aurum copulat una, | |
| aerique <aes> plumbo fit uti iungatur ab albo? | |
| cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo? | 1080 |
| nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam | |
| nec me tam multam hic operam consumere par est, | |
| sed breviter paucis praestat comprendere multa. | |
| quorum ita texturae ceciderunt mutua contra, | |
| ut cava conveniant plenis haec illius illa | 1085 |
| huiusque inter se, iunctura haec optima constat. | |
| est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata | |
| inter se quaedam possint coplata teneri; | |
| quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur. | |
| Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente | 1090 |
| mortiferam possit cladem conflare coorta | |
| morbida vis hominum generi pecudumque catervis, | |
| expediam, primum multarum semina rerum | |
| esse supra docui quae sint vitalia nobis, | |
| et contra quae sint morbo mortique necessest | 1095 |
| multa volare; ea cum casu sunt forte coorta | |
| et perturbarunt caelum, fit morbidus aër. | |
| atque ea vis omnis morborum pestilitasque | |
| aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne | |
| per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta | 1100 |
| de terra surgunt, ubi putorem umida nactast | |
| intempestivis pluviisque et solibus icta. | |
| nonne vides etiam caeli novitate et aquarum | |
| temptari procul a patria qui cumque domoque | |
| adveniunt ideo quia longe discrepitant res? | 1105 |
| nam quid Brittannis caelum differre putamus, | |
| et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis, | |
| quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque | |
| usque ad nigra virum percocto saecla colore? | |
| quae cum quattuor inter se diversa videmus | 1110 |
| quattuor a ventis et caeli partibus esse, | |
| tum color et facies hominum distare videntur | |
| largiter et morbi generatim saecla tenere. | |
| est elephas morbus qui propter flumina Nili | |
| gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam. | 1115 |
| Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis | |
| finibus. inde aliis alius locus est inimicus | |
| partibus ac membris; varius concinnat id aër. | |
| proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum, | |
| commovet atque aër inimicus serpere coepit, | 1120 |
| ut nebula ac nubes paulatim repit et omne | |
| qua graditur conturbat et immutare coactat, | |
| fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum, | |
| corrumpat reddatque sui simile atque alienum. | |
| haec igitur subito clades nova pestilitasque | 1125 |
| aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas | |
| aut alios hominum pastus pecudumque cibatus, | |
| aut etiam suspensa manet vis aëre in ipso | |
| et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras, | |
| illa quoque in corpus pariter sorbere necessest. | 1130 |
| consimili ratione venit bubus quoque saepe | |
| pestilitas et iam pigris balantibus aegror. | |
| nec refert utrum nos in loca deveniamus | |
| nobis adversa et caeli mutemus amictum, | |
| an caelum nobis ultro natura corumptum | 1135 |
| deferat aut aliquid quo non consuevimus uti, | |
| quod nos adventu possit temptare recenti. | |
| Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus | |
| finibus in Cecropis funestos reddidit agros | |
| vastavitque vias, exhausit civibus urbem. | 1140 |
| nam penitus veniens Aegypti finibus ortus, | |
| aëra permensus multum camposque natantis, | |
| incubuit tandem populo Pandionis omni. | |
| inde catervatim morbo mortique dabantur. | |
| principio caput incensum fervore gerebant | 1145 |
| et duplicis oculos suffusa luce rubentes. | |
| sudabant etiam fauces intrinsecus atrae | |
| sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat | |
| atque animi interpres manabat lingua cruore | |
| debilitata malis, motu gravis, aspera tactu. | 1150 |
| inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum | |
| morbida vis in cor maestum confluxerat aegris, | |
| omnia tum vero vitai claustra lababant. | |
| spiritus ore foras taetrum volvebat odorem, | |
| rancida quo perolent proiecta cadavera ritu. | 1155 |
| atque animi prorsum <tum> vires totius, omne | |
| languebat corpus leti iam limine in ipso. | |
| intolerabilibusque malis erat anxius angor | |
| adsidue comes et gemitu commixta querella, | |
| singultusque frequens noctem per saepe diemque | 1160 |
| corripere adsidue nervos et membra coactans | |
| dissoluebat eos, defessos ante, fatigans. | |
| nec nimio cuiquam posses ardore tueri | |
| corporis in summo summam fervescere partem, | |
| sed potius tepidum manibus proponere tactum | 1165 |
| et simul ulceribus quasi inustis omne rubere | |
| corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis. | |
| intima pars hominum vero flagrabat ad ossa, | |
| flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus. | |
| nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris | 1170 |
| vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper. | |
| in fluvios partim gelidos ardentia morbo | |
| membra dabant nudum iacientes corpus in undas. | |
| multi praecipites nymphis putealibus alte | 1178 |
| inciderunt ipso venientes ore patente: | 1174 |
| insedabiliter sitis arida corpora mersans | 1175 |
| aequabat multum parvis umoribus imbrem. | |
| nec requies erat ulla mali: defessa iacebant | |
| corpora. mussabat tacito medicina timore, | 1179 |
| quippe patentia cum totiens ardentia morbis | 1180 |
| lumina versarent oculorum expertia somno. | |
| multaque praeterea mortis tum signa dabantur: | |
| perturbata animi mens in maerore metuque, | |
| triste supercilium, furiosus voltus et acer, | |
| sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, | 1185 |
| creber spiritus aut ingens raroque coortus, | |
| sudorisque madens per collum splendidus umor, | |
| tenvia sputa minuta, croci contacta colore | |
| salsaque per fauces rauca vix edita tussi. | |
| in manibus vero nervi trahere et tremere artus | 1190 |
| a pedibusque minutatim succedere frigus | |
| non dubitabat. item ad supremum denique tempus | |
| conpressae nares, nasi primoris acumen | |
| tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis | |
| duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat. | 1195 |
| nec nimio rigida post artus morte iacebant. | |
| octavoque fere candenti lumine solis | |
| aut etiam nona reddebant lampade vitam. | |
| quorum siquis, ut est, vitarat funera leti, | |
| ulceribus taetris et nigra proluvie alvi | 1200 |
| posterius tamen hunc tabes letumque manebat, | |
| aut etiam multus capitis cum saepe dolore | |
| corruptus sanguis expletis naribus ibat. | |
| huc hominis totae vires corpusque fluebat. | |
| profluvium porro qui taetri sanguinis acre | 1205 |
| exierat, tamen in nervos huic morbus et artus | |
| ibat et in partis genitalis corporis ipsas. | |
| et graviter partim metuentes limina leti | |
| vivebant ferro privati parte virili, | |
| et manibus sine non nulli pedibusque manebant | 1210 |
| in vita tamen et perdebant lumina partim. | |
| usque adeo mortis metus iis incesserat acer. | |
| atque etiam quosdam cepere oblivia rerum | |
| cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi. | |
| multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra | 1215 |
| corporibus, tamen alituum genus atque ferarum | |
| aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem, | |
| aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua. | |
| nec tamen omnino temere illis solibus ulla | |
| comparebat avis, nec tristia saecla ferarum | 1220 |
| exibant silvis. languebant pleraque morbo | |
| et moriebantur. cum primis fida canum vis | |
| strata viis animam ponebat in omnibus aegre; | |
| extorquebat enim vitam vis morbida membris. | |
| incomitata rapi certabant funera vasta | 1225 |
| nec ratio remedii communis certa dabatur; | |
| nam quod ali dederat vitalis aëris auras | |
| volvere in ore licere et caeli templa tueri, | |
| hoc aliis erat exitio letumque parabat. | |
| Illud in his rebus miserandum magnopere unum | 1230 |
| aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat | |
| implicitum morbo, morti damnatus ut esset, | |
| deficiens animo maesto cum corde iacebat, | |
| funera respectans animam amittebat ibidem. | |
| quippe etenim nullo cessabant tempore apisci | 1235 |
| ex aliis alios avidi contagia morbi, | |
| lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla, | 1245 |
| idque vel in primis cumulabat funere funus | 1237 |
| nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros, | |
| vitai nimium cupidos mortisque timentis | |
| poenibat paulo post turpi morte malaque, | 1240 |
| desertos, opis expertis, incuria mactans. | |
| qui fuerant autem praesto, contagibus ibant | |
| atque labore, pudor quem tum cogebat obire | |
| blandaque lassorum vox mixta voce querellae. | |
| optimus hoc leti genus ergo quisque subibat. | 1246 |
| Praeterea iam pastor et armentarius omnis | 1252 |
| et robustus item curvi moderator aratri | |
| languebat, penitusque casa contrusa iacebant | |
| corpora paupertate et morbo dedita morti. | 1255 |
| exanimis pueris super exanimata parentum | |
| corpora non numquam posses retroque videre | |
| matribus et patribus natos super edere vitam. | |
| nec minimam partem ex agris maeror is in urbem | |
| confluxit, languens quem contulit agricolarum | 1260 |
| copia conveniens ex omni morbida parte. | |
| omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu, | |
| confertos ita acervatim mors accumulabat. | |
| multa siti prostrata viam per proque voluta | |
| corpora silanos ad aquarum strata iacebant | 1265 |
| interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum, | |
| multaque per populi passim loca prompta viasque | |
| languida semanimo cum corpore membra videres | |
| horrida paedore et pannis cooperta perire, | |
| corporis inluvie, pelli super ossibus una, | 1270 |
| ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta. | |
| omnia denique sancta deum delubra replerat | |
| corporibus mors exanimis onerataque passim | |
| cuncta cadaveribus caelestum templa manebant, | |
| hospitibus loca quae complerant aedituentes. | 1275 |
| nec iam religio divom nec numina magni | |
| pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat. | |
| nec mos ille sepulturae remanebat in urbe, | |
| quo prius hic populus semper consuerat humari; | |
| perturbatus enim totus trepidabat et unus | 1280 |
| quisque suum pro re <cognatum> maestus humabat. | |
| multaque <res> subita et paupertas horrida suasit; | |
| namque suos consanguineos aliena rogorum | |
| insuper extructa ingenti clamore locabant | |
| subdebantque faces, multo cum sanguine saepe | 1285 |
| rixantes, potius quam corpora desererentur, | |
| inque aliis alium populum sepelire suorum | 1247 |
| certantes; lacrimis lassi luctuque redibant; | |
| inde bonam partem in lectum maerore dabantur; | |
| nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus | 1250 |
| nec mors nec luctus temptaret tempore tali. |