LIBER DE EXCELLENTIBVS DVCIBVS
EXTERARVM GENTIVM
PROLOGVS
  Non dubito fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leue et pr.1.1.1
non satis dignum summorum uirorum personis iudicent, cum relatum
legent, quis musicam docuerit Epaminondam, aut in eius uirtutibus
commemorari, saltasse eum commode scienterque tibiis cantasse. sed 2.1
ii erunt fere, qui expertes litterarum Graecarum nihil rectum, nisi
quod ipsorum moribus conueniat, putabunt. hi si didicerint non eadem 3.1
omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiorum institutis iudi-
cari, non admirabuntur nos in Graiorum uirtutibus exponendis mores
eorum secutos. neque enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium summo 4.1
uiro, sororem germanam habere in matrimonio, quippe cum ciues eius
eodem uterentur instituto. at id quidem nostris moribus nefas habe-
tur. laudi in Creta ducitur adulescentulis quam plurimos habuisse
amatores. nulla Lacedaemoni uidua tam est nobilis, quae non ad ce- 5
nam eat mercede conducta. magnis in laudibus tota fere fuit Graecia 5.1
uictorem Olympiae citari, in scaenam uero prodire ac populo esse spec-
taculo nemini in eisdem gentibus fuit turpitudini. quae omnia apud
nos partim infamia, partim humilia atque ab honestate remota po-
nuntur. contra ea pleraque nostris moribus sunt decora, quae apud 6.1
illos turpia putantur. quem enim Romanorum pudet uxorem ducere
in conuiuium? aut cuius non mater familias primum locum tenet
aedium atque in celebritate uersatur? quod multo fit aliter in Graecia. 7.1
nam neque in conuiuium adhibetur nisi propinquorum, neque sedet
nisi in interiore parte aedium, quae gynaeconitis appellatur, quo nemo
accedit nisi propinqua cognatione coniunctus. sed hic plura persequi 8.1
cum magnitudo uoluminis prohibet, tum festinatio, ut ea explicem,
quae exorsus sum. quare ad propositum ueniemus et in hoc exponemus
libro de uita excellentium imperatorum.