MILTIADES
  Miltiades, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate generis et Milt.1.1.1
gloria maiorum et sua modestia unus omnium maxime floreret eaque
esset aetate, ut non iam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere
ciues possent sui, talem eum futurum, qualem cognitum iudicarunt, ac-
cidit ut Athenienses Chersonesum colonos uellent mittere. cuius generis 2.1
cum magnus numerus esset et multi eius demigrationis peterent socie-
tatem, ex his delecti Delphos deliberatum missi sunt qui consulerent
Apollinem, quo potissimum duce uterentur. namque tum Thraeces eas
regiones tenebant cum quibus armis erat dimicandum. his consulenti- 3.1
bus nominatim Pythia praecepit, ut Miltiadem imperatorem sibi sume-
rent: id si fecissent, incepta prospera futura. hoc oraculi responso Mil- 4.1
tiades cum delecta manu classe Chersonesum profectus cum accessisset
Lemnum et incolas eius insulae sub potestatem redigere uellet Athe-
niensium, idque Lemnii sua sponte facerent postulasset, illi irridentes 5.1
responderunt tum id se facturos, cum ille domo nauibus proficiscens
uento aquilone uenisset Lemnum. hic enim uentus ab septentrionibus
oriens aduersum tenet Athenis proficiscentibus. Miltiades morandi 6.1
tempus non habens cursum direxit, quo tendebat, peruenitque Cher-
sonesum.
  Ibi breui tempore barbarum copiis disiectis, tota regione, quam 2.1.1
petierat, potitus, loca castellis idonea communiit, multitudinem, quam
secum duxerat, in agris collocauit crebrisque excursionibus locuple-
tauit. neque minus in ea re prudentia quam felicitate adiutus est. 2.1
nam cum uirtute militum deuicisset hostium exercitus, summa aequi-
tate res constituit atque ipse ibidem manere decreuit. erat enim inter 3.1
eos dignitate regia, quamuis carebat nomine, neque id magis imperio
quam iustitia consecutus. neque eo setius Atheniensibus, a quibus
erat profectus, officia praestabat. quibus rebus fiebat ut non minus
eorum uoluntate perpetuo imperium obtineret, qui miserant, quam 5
illorum, cum quibus erat profectus. Chersoneso tali modo constituta 4.1
Lemnum reuertitur et ex pacto postulat ut sibi urbem tradant. illi
enim dixerant, cum uento borea domo profectus eo peruenisset, sese
dedituros: se autem domum Chersonesi habere. Cares, qui tum Lem- 5.1
num incolebant, etsi praeter opinionem res ceciderat, tamen non dicto,
sed secunda fortuna aduersariorum capti resistere ausi non sunt atque
ex insula demigrarunt. pari felicitate ceteras insulas, quae Cyclades
nominantur, sub Atheniensium redegit potestatem. 5
  Eisdem temporibus Persarum rex Darius ex Asia in Europam exer- 3.1.1
citu traiecto Scythis bellum inferre decreuit. pontem fecit in Histro
flumine, qua copias traduceret. eius pontis, dum ipse abesset, custodes
reliquit principes, quos secum ex Ionia et Aeolide duxerat, quibus
singulis ipsarum urbium perpetua dederat imperia. sic enim facillime 2.1
putauit se Graeca lingua loquentes, qui Asiam incolerent, sub sua
retenturum potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset, quibus
se oppresso nulla spes salutis relinqueretur. in hoc fuit tum numero
Miltiades cui illa custodia crederetur. hic cum crebri afferrent nuntii 3.1
male rem gerere Darium premique a Scythis, Miltiades hortatus est
pontis custodes, ne a fortuna datam occasionem liberandae Graeciae
dimitterent. nam si cum iis copiis, quas secum transportarat, interiisset 4.1
Darius, non solum Europam fore tutam, sed etiam eos, qui Asiam
incolerent Graeci genere, liberos a Persarum futuros dominatione et
periculo: id facile effici posse. ponte enim rescisso regem uel hostium
ferro uel inopia paucis diebus interiturum. ad hoc consilium cum ple- 5.1
rique accederent, Histiaeus Milesius, ne res conficeretur, obstitit, di-
cens non idem ipsis, qui summas imperii tenerent, expedire et multi-
tudini, quod Darii regno ipsorum niteretur dominatio: quo exstincto
ipsos potestate expulsos ciuibus suis poenas daturos. itaque adeo se 5
abhorrere a ceterorum consilio, ut nihil putet ipsis utilius quam confir-
mari regnum Persarum. huius cum sententiam plurimi essent secuti, 6.1
Miltiades non dubitans tam multis consciis ad regis aures consilia sua
peruentura, Chersonesum reliquit ac rursus Athenas demigrauit. cuius
ratio etsi non ualuit, tamen magnopere est laudanda, cum amicior
omnium libertati quam suae fuerit dominationi. 5
  Darius autem, cum ex Europa in Asiam redisset, hortantibus ami- 4.1.1
cis, ut Graeciam redigeret in suam potestatem, classem quingentarum
nauium comparauit eique Datim praefecit et Artaphernem hisque du-
centa peditum, decem milia equitum dedit, causam interserens se
hostem esse Atheniensibus, quod eorum auxilio Iones Sardis expugnas- 5
sent suaque praesidia interfecissent. illi praefecti regii classe ad Euboe- 2.1
am appulsa celeriter Eretriam ceperunt omnesque eius gentis ciues
abreptos in Asiam ad regem miserunt. inde ad Atticam accesserunt ac
suas copias in campum Marathona deduxerunt. is est ab oppido cir-
citer milia passuum decem. hoc tumultu Athenienses tam propinquo 3.1
tamque magno permoti auxilium nusquam nisi a Lacedaemoniis peti-
uerunt Phidippumque cursorem eius generis, qui hemerodromoe uocan-
tur, Lacedaemonem miserunt, ut nuntiaret quam celeri opus esset
auxilio. domi autem creant decem praetores, qui exercitui praeessent, 4.1
in eis Miltiadem. inter quos magna fuit contentio, utrum moenibus
<se> defenderent an obuiam irent hostibus acieque decernerent. unus 5.1
Miltiades maxime nitebatur, ut primo quoque tempore castra fierent:
id si factum esset, et ciuibus animum accessurum, cum uiderent de
eorum uirtute non desperari, et hostes eadem re fore tardiores, si anim-
aduerterent auderi aduersus se tam exiguis copiis dimicari. 5
  Hoc in tempore nulla ciuitas Atheniensibus auxilio fuit praeter Pla- 5.1.1
taeenses. ea mille misit militum. itaque horum aduentu decem milia
armatorum completa sunt, quae manus mirabili flagrabat pugnandi
cupiditate. quo factum est ut plus quam collegae Miltiades ualeret. 2.1
eius ergo auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt
locoque idoneo castra fecerunt. deinde postero die sub montis radi- 3.1
cibus acie regione instructa non apertissuma proelium commiserunt
(namque arbores multis locis erant rarae) hoc consilio, ut et montium
altitudine tegerentur et arborum tractu equitatus hostium impediretur
ne multitudine clauderentur. Datis etsi non aequum locum uidebat 4.1
suis, tamen fretus numero copiarum suarum confligere cupiebat, eoque
magis, quod, priusquam Lacedaemonii subsidio uenirent, dimicare
utile arbitrabatur. itaque in aciem peditum centum, equitum decem
milia produxit proeliumque commisit. in quo tanto plus uirtute ualue- 5.1
runt Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligarint
adeoque perterruerint, ut Persae non castra, sed naues petierint. qua
pugna nihil adhuc exstitit nobilius: nulla enim umquam tam exigua
manus tantas opes prostrauit. 5
  Cuius uictoriae non alienum uidetur quale praemium Miltiadi sit 6.1.1
tributum docere, quo facilius intellegi possit eandem omnium ciuita-
tum esse naturam. ut enim populi Romani honores quondam fuerunt 2.1
rari et tenues ob eamque causam gloriosi, nunc autem effusi atque
obsoleti, sic olim apud Athenienses fuisse reperimus. namque huic 3.1
Miltiadi, qui Athenas totamque Graeciam liberarat, talis honos tri-
butus est, in porticu, quae Poecile uocatur, cum pugna depingeretur
Marathonia, ut in decem praetorum numero prima eius imago ponere-
tur isque hortaretur milites proeliumque committeret. idem ille po- 4.1
pulus, posteaquam maius imperium est nactus et largitione magistra-
tuum corruptus est, trecentas statuas Demetrio Phalereo decreuit.
  Post hoc proelium classem septuaginta nauium Athenienses eidem 7.1.1
Miltiadi dederunt, ut insulas, quae barbaros adiuuerant, bello perse-
queretur. quo <in> imperio plerasque ad officium redire coegit, non-
nullas ui expugnauit. ex his Parum insulam opibus elatam cum ora- 2.1
tione reconciliare non posset, copias e nauibus eduxit, urbem operibus
clausit omnique commeatu priuauit, dein uineis ac testudinibus con-
stitutis propius muros accessit. cum iam in eo esset, ut oppido poti- 3.1
retur, procul in continenti lucus, qui ex insula conspiciebatur, nescio
quo casu nocturno tempore incensus est. cuius flamma ut ab oppi-
danis et oppugnatoribus est uisa, utrisque uenit in opinionem signum
a classiariis regiis datum. quo factum est ut et Parii a deditione deterre- 4.1
rentur et Miltiades, timens ne classis regia aduentaret, incensis operi-
bus, quae statuerat, cum totidem nauibus atque erat profectus Athe-
nas magna cum offensione ciuium suorum rediret. accusatus ergo est 5.1
proditionis, quod, cum Parum expugnare posset, a rege corruptus in-
fectis rebus discessisset. eo tempore aeger erat uulneribus, quae in
oppugnando oppido acceperat. itaque cum ipse pro se dicere non pos-
set, uerba fecit frater eius Stesagoras. causa cognita capitis absolutus 6.1
pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta talentis aestimata est,
quantus in classem sumptus factus erat. hanc pecuniam quod soluere
in praesentia non poterat, in uincla publica coniectus est ibique diem
obiit supremum. 5
  Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia causa fuit damnatio- 8.1.1
nis. namque Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis
annis ante fuerat, omnium ciuium suorum potentiam extimescebant.
Miltiades, multum in imperiis magistratibusque uersatus, non uide- 2.1
batur posse esse priuatus, praesertim cum consuetudine ad imperii
cupiditatem trahi uideretur. nam Chersonesi omnes illos quos habi- 3.1
tarat annos perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat
appellatus, sed iustus. non erat enim ui consecutus, sed suorum uolun-
tate, eamque potestatem bonitate retinebat. omnes autem et dicuntur
et habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua in ea ciuitate, quae 5
libertate usa est. sed in Miltiade erat cum summa humanitas tum mira 4.1
communitas, ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus
pateret; magna auctoritas apud omnes ciuitates, nobile nomen, laus
rei militaris maxima. haec populus respiciens maluit illum innoxium
plecti quam se diutius esse in timore. 5